Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Ternis ter horis númerus nobis sacrátus pánditur, sanctóque Iesu nómine munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio Christi merétur grátiam; laus nostra vel devótio mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit et post tenébras lux redit; horror dehíscat críminum, splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
   Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
   Ant.
Psalmus 118 (119), 137-144
XVIII (Sade)
   Iustus es, Dómine, *et rectum iudícium tuum.
   
   Mandásti in iustítia testimónia tua *et in veritáte nimis.
   
   Consúmpsit me zelus meus, *quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.
   
   Ignítum elóquium tuum veheménter, *et servus tuus diléxit illud.
   
   Adulescéntulus sum ego et contémptus; *mandáta tua non sum oblítus.
   
   Iustítia tua iustítia in ætérnum, *et lex tua véritas.
   
   Tribulátio et angústia invenérunt me; *præcépta tua delectátio mea est.
   
   Iustítia testimónia tua in ætérnum; *intelléctum da mihi, et vivam.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 87 (88)
Hominis graviter ægrotantis oratio
Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum (Lc 22, 53).
I
   Dómine, Deus salútis meæ, *in die clamávi et nocte coram te.
   
   Intret in conspéctu tuo orátio mea; *inclína aurem tuam ad precem meam.
   
   Quia repléta est malis ánima mea, *et vita mea inférno appropinquávit.
   
   Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *factus sum sicut homo sine adiutório.
   
   Inter mórtuos liber, *sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
   
   quorum non es memor ámplius, *et ipsi de manu tua abscíssi sunt.
   
   Posuísti me in lacu inferióri, *in tenebrósis et in umbra mortis.
   
   Super me gravátus est furor tuus, *et omnes fluctus tuos induxísti super me.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
II
   Longe fecísti notos meos a me, *posuísti me abominatiónem eis;
   
   conclúsus sum et non egrédiar. *Oculi mei languérunt præ afflictióne.
   
   Clamávi ad te, Dómine, tota die, *expándi ad te manus meas.
   
   Numquid mórtuis fácies mirabília, *aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
   
   Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *et veritátem tuam in loco perditiónis?
   
   Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *et iustítia tua in terra obliviónis?
   
   Et ego ad te, Dómine, clamávi, *et mane orátio mea prævéniet te.
   
   Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *abscóndis fáciem tuam a me?
   
   Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
   
   Super me transiérunt iræ tuæ, *et terróres tui excidérunt me.
   
   Circuiérunt me sicut aqua tota die, *circumdedérunt me simul.
   
   Elongásti a me amícum et próximum, *et noti mei sunt ténebræ.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
   Ant.
Lectio brevis (Is 58, 1-2a)
   Clama fórtiter, ne cesses; quasi tuba exálta vocem tuam et annúntia pópulo meo scélera eórum et dómui Iacob peccáta eórum. Me étenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quæ iustítiam fécerit et iudícium Dei sui non derelíquerit.
   
   v. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus. r. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Exercitátio veneránda sanctæ devotiónis, Dómine, tuórum fidélium corda dispónat, ut et dignis méntibus suscípiant paschále mystérium, * et salvatiónis tuæ núntient præcónium. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut