Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 19 martii
   1. Sollémnitas sancti loseph, sponsi beatíssimæ Vírginis Maríæ, qui, vir iustus, ex stirpe David ortus, paréntis loco fuit Fílio Dei Christo Iesu, qui fílius loseph vóluit appellári et ei súbditus esse sicut fílius patri. Ecclésia speciáli honóre patrónum venerátur, quem Dóminus constítuit super famíliam suam.
   
   2. Apud Spolétum in Umbria, sancti Ioánnis, abbátis Parranénsis, qui multórum servórum Dei pater éxstitit.
   
   3 *. Pápiæ in Langobárdia, beáti Isnárdi de Chiámpo, presbyteri ex Ordine Prædicatórum, qui in hac civitáte convéntum Ordinis sui fundávit.
   
   4 *. Senis in Etrúria, beáti Andréæ Gallerani, qui infírmos et afflíctos diligénter visitávit et consolátus est atque Fratres Misericórdiæ congregávit, qui, láici sine votis, paupéribus et infírmis ministrárent.
   
   5 *. Cameríni in Picéno Itáliæ, beáti Ioánnis de Parma Buralli, presbyteri ex Ordine Minórum, quem ad Græcos Innocens papa Quartus legátum misit, ut eórum communiónem cum Latínis conciliáret.
   
   6 *. Pápiæ in Langobárdia, beátæ Sibyllínæ Biscossi, vírginis, quæ, duodénnis óculis capta, reclúsa apud ecclésiam Ordinis Prædicatórum sexagínta quinque annos degit, multos qui ad earn confugiébant interióre luce illústrans.
   
   7 *. Vicétiæ in Venétia, beáti Marci de Marchio de Montegallo, presbyteri ex Ordine Minórum, qui ad páuperum inópiam sublevándam opus Montem Pietátis nuncupátum creávit.
   
   8 *. Prope Monáchium Baváriæ in Germánia, beáti Narcíssi Turchan, presbyteri ex Ordine Fratrum Minórum et mártyris, qui, e
   
   Polónia nefário regímine subácta in castra detentiónis Dacháni propter fidem deportátus, cruciátibus conféctus occúbuit.
   
   9 *. In loco Mauthausen in Austria, beáti Marcélli Callo, mártyris, qui, iúvenis e Rhedónibus in Gállia oriúndus, bello grassánte, concaptívos duris labóribus deféssos christiáno ardóre in fide confortábat, quaprópter in campo excídii enecátus est.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Sap 10,9-12)
   Sapiéntia hos, qui eam obsérvant, a labóribus liberávit. Hæc prófugum iræ fratris iustum dedúxit per vias rectas et osténdit illi regnum Dei et dedit illi sciéntiam sanctórum; honestávit illum in labóribus et complévit labóres illíus. In avarítia circumveniéntium illum áffuit illi et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis et ab insidiántibus tutávit illum; et post certámen forte bravíum dedit illi, ut sciret quóniam ómnium poténtior est píetas.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut