v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Ternis ter horis númerus nobis sacrátus pánditur, sanctóque Iesu nómine munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio Christi merétur grátiam; laus nostra vel devótio mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit et post tenébras lux redit; horror dehíscat críminum, splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
 Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)
 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; * iustificatiónes tuas servábo.
 
 Clamávi ad te, salvum me fac, * ut custódiam testimónia tua.
 
 Prævéni dilúculo et clamávi, * in verba tua supersperávi.
 
 Prævenérunt óculi mei vigílias * ut meditárer elóquia tua.
 
 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, * secúndum iudícium tuum vivífica me.
 
 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, * a lege autem tua longe facti sunt.
 
 Prope es tu, Dómine, * et ómnia præcépta tua véritas.
 
 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, * quia in ætérnum fundásti ea.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 93 (94)
Dominus iustorum ultor
Vindex est Dominus de his omnibus: ...non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione (Cf. 1 Th 4, 6-7).
I
 Deus ultiónum, Dómine, *Deus ultiónum, effúlge.
 
 Exaltáre, qui iúdicas terram, *redde retributiónem supérbis.
 
 Usquequo peccatóres, Dómine, *úsquequo peccatóres exsultábunt?
 
 Effabúntur et loquéntur protérva, *gloriabúntur omnes, qui operántur iniquitátem.
 
 Pópulum tuum, Dómine, humíliant *et hereditátem tuam vexant.
 
 Víduam et ádvenam interfíciunt *et pupíllos occídunt.
 
 Et dixérunt: «Non vidébit Dóminus, *nec intélleget Deus Iacob» .
 
 Intellégite, insipiéntes in pópulo, *et, stulti, quando sapiétis?
 
 Qui plantávit aurem, non áudiet, *aut qui finxit óculum, non respíciet?
 
 Qui córripit gentes, non árguet, *qui docet hóminem sciéntiam?
 
 Dóminus scit cogitatiónes hóminum *quóniam vanæ sunt.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
II
 Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine, *et de lege tua docúeris eum,
 
 ut mítiges ei a diébus malis, *donec fodiátur peccatóri fóvea.
 
 Quia non repéllet Dóminus plebem suam *et hereditátem suam non derelínquet.
 
 Quia ad iustítiam revertétur iudícium, *et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde.
 
 Quis consúrget mihi advérsus malignántes, *aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
 
 Nisi quia Dóminus adiúvit me, *paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea.
 
 Si dicébam: «Motus est pes meus» , *misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.
 
 In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, *consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
 
 Numquid sociábitur tibi sedes iniquitátis, *quæ fingit moléstiam contra præcéptum?
 
 Irruunt in ánimam iusti *et sánguinem innocéntem condémnant.
 
 Et factus est mihi Dóminus in præsídium *et Deus meus in rupem refúgii mei;
 
 et reddet illis iniquitátem ipsórum, † et in malítia eórum dispérdet eos, *dispérdet illos Dóminus Deus noster.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
 Ant.
Lectio brevis (Dan 4, 24b)
 Peccáta tua eleemósynis rédime et iniquitátes tuas misericórdiis páuperum: sic longitúdo erit prosperitáti tuæ.
 
 v. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus. r. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, qui et iustis prǽmia meritórum et peccatóribus véniam per pæniténtiam præbes, † tuis supplícibus miserére, * ut reátus nostri conféssio indulgéntiam váleat percípere delictórum. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.