v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Nunc tempus acceptábile fulget datum divínitus, ut sanet orbem lánguidum medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine dies salútis émicat, dum corda culpis sáucia refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore, Deus, tenére pérfice, ut appetámus próspero perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas, clemens, adóret, Trínitas, et nos novi per véniam novum canámus cánticum. Amen.
 Ant. 1. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
 Ant. 1.
Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78).
I
 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
 
 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
 
 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, * qui sanat omnes infirmitátes tuas;
 
 qui rédimit de intéritu vitam tuam, * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
 
 qui replet in bonis ætátem tuam: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
 
 Fáciens iustítias Dóminus * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
 
 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israel adinventiónes suas.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
 Ant.
 Ant. 2. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
 Ant. 2.
II
 Miserátor et miséricors Dóminus, * longánimis et multæ misericórdiæ.
 
 Non in perpétuum conténdet, * neque in ætérnum irascétur.
 
 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
 
 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, * præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
 
 quantum distat ortus ab occidénte, * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
 
 Quómodo miserétur pater filiórum, * misértus est Dóminus timéntibus se.
 
 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, * recordátus est quóniam pulvis sumus.
 
 Homo sicut fenum dies eius, * tamquam flos agri sic efflorébit.
 
 Spirat ventus in illum, et non subsístet, * et non cognóscet eum ámplius locus eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
 Ant.
 Ant. 3. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
 Ant. 3.
III
 Misericórdia autem Dómini ab ætérno † et usque in ætérnum super timéntes eum; * et iustítia illíus in fílios filiórum,
 
 in eos, qui servant testaméntum eius * et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
 
 Dóminus in cælo parávit sedem suam, * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
 
 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, † poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus * in audiéndo vocem sermónum eius.
 
 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
 
 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, † in omni loco dominatiónis eius. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Levítici
 In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: " Lóquere fíliis Israel et dices ad eos: Si in præcéptis meis ambulavéritis et mandáta mea custodiéritis et fecéritis ea, dabo vobis plúvias tempóribus suis, et terra gignet germen suum, et pomis árbores replebúntur. Apprehéndet méssium tritúra vindémiam, et vindémia occupábit seméntem; et comedétis panem vestrum in saturitátem et absque pavóre habitábitis in terra vestra. Dabo pacem in fínibus vestris, dormiétis, et non erit qui extérreat. Aúferam malas béstias, et gládius non transíbit per términos vestros. Persequémini inimícos vestros, et córruent coram vobis gládio. Persequéntur quinque de vestris centum aliénos et centum ex vobis decem mília; cadent inimíci vestri in conspéctu vestro gládio. "
 
 Respíciam vos et créscere fáciam; multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum. Comedétis vetústa congregáta priórum méssium; et vétera, novis superveniéntibus, proiciétis. Ponam habitáculum meum in médio vestri, et non abominábitur vos ánima mea. Ambulábo inter vos et ero vester Deus, vosque éritis pópulus meus. Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægyptiórum, ne servirétis eis, et qui confrégi vectes iugi vestri ut incederétis erécti. "
 
 Quod si non audiéritis me nec fecéritis ómnia mandáta hæc, si sprevéritis leges meas, et iudícia mea contémpserit ánima vestra, ut non faciátis ómnia quæ a me constitúta sunt, et ad írritum perducátis pactum meum, ego quoque hæc fáciam vobis: visitábo vos in terróre repentíno, in tabe et ardóre qui confíciant óculos et consúmant ánimam, frustra serétis seméntem quæ ab hóstibus devorábitur. Ponam fáciem meam contra vos, et corruétis coram hóstibus vestris et subiciémini his qui odérunt vos, et fugiétis némine persequénte. "
 
 r. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis. Commendémus nosmetípsos in multa patiéntia, in ieiúniis multis, * Per arma iustítiæ virtútis Dei. v. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei miní-stros, ut non vituperétur ministérium nostrum. * Per arma. v. Glória Patri. * Per arma.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi (Orat. 45, 23-24: PG 36, 654-655)
 Paschátis partícipes érimus, nunc quidem adhuc týpice, tamétsi apértius quam in véteri lege (legále síquidem Pascha; nec enim dícere verébor, figúra erat figúræ obscúrior); aliquánto post autem perféctius et púrius, tum vidélicet cum Verbum novum illud nobíscum in regno Patris bibet, patefáciens ac docens quæ nunc minus plene demonstrávit. Novum enim illud semper est, quod nunc intellégitur. Quænam autem illa sit pótio atque percéptio, dícere nostrum est, illíus docére, discipulísque suis hanc doctrínam impertíri. Doctrína enim eius quoque qui alit cibus est.
 
 Age vero, nos quoque legis partícipes efficiámur, verum evangélice non litteráliter; perfécte, non imperfécte; sempitérne, non temporárie. Caput nobis efficiámus, non terrénam Ierúsalem, sed cæléstem metrópolim; non eam, inquam, quæ nunc ab exercítibus calcátur, sed quæ ab ángelis laude et prædicatióne effértur. Mactémus, non vítulos novéllos, nec agnos córnua producéntes et úngulas, quæ magna ex parte mórtua sunt, ac sensu carent; verum Deo in supérno altári cum cæléstibus choris sacrifícium laudis immolémus. Penetrémus primum velámen, ad secúndum accedámus, in Sancta Sanctórum prospiciámus. Atque, ut maius áliquid dicam, immolémus nos Deo; immo, síngulis diébus nosmetípsos motúsque omnes immolémus. Omnia pro Verbo excipiámus, per passiónes Passiónem imitémur, per sánguinem sánguinem honorémus, crucem álacres conscendámus.
 
 Si Simon Cyrenus sis, crucem tolle, ac séquere. Si, ut latro, cruci simul affíxus fúeris, ut vir probus, Deum agnósce; si ille quoque propter te tuúmque peccátum cum iníquis reputátus sit, tu propter illum iustus fias. Adóra tua causa suspénsum; et pendens ipse, lucri áliquid ex ipsa quoque improbitáte cóllige; morte salútem eme; cum Iesu paradísum ingrédere, ut intéllegas quibus bonis excíderas. Pulchritúdines illas contempláre; murmuratórem cum sua blasphémia foris mori sine.
 
 r. Tribulárer si nescírem misericórdias tuas, Dómine; tu dixísti: Nolo mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat, * Qui Chananæam et publicánum vocásti ad pæniténtiam. v. Et Petrum lacrimántem suscepísti, miséricors Dómine. * Qui Chananæam. v. Glória Patri. * Qui Chananæam.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, qui et iustis prǽmia meritórum et peccatóribus véniam per pæniténtiam præbes, † tuis supplícibus miserére, * ut reátus nostri conféssio indulgéntiam váleat percípere delictórum. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.