v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 
 Ant. Cum redírent, remánsit puer Iesus in Ierúsalem, et non cognovérunt paréntes eius (T. P. allelúia).
 Ant.
Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi
Duo cæci... clamaverunt: «Domine, miserere nostri, Fili David» (Mt 20, 30).
 Ad te levávi óculos meos, * qui hábitas in cælis.
 
 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, * sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
 
 ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, * donec misereátur nostri.
 
 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, * quia multum repléti sumus despectióne;
 
 quia multum repléta est ánima nostra * derisióne abundántium et despectióne superbórum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini
Dixit Dominus Paulo: «Noli timere ... quia ego sum tecum» (Act 18, 9-10).
 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, † nisi quia Dóminus erat in nobis, * cum exsúrgerent hómines in nos:
 
 forte vivos deglutíssent nos, * cum irascerétur furor eórum in nos.
 
 Fórsitan aqua absorbuísset nos, † torrens pertransísset ánimam nostram * fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes.
 
 Benedíctus Dóminus; * qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
 
 Anima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium:
 
 láqueus contrítus est, * et nos erépti sumus.
 
 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui
Pax super Israel Dei (Gal 6, 16).
 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: * non commovébitur, in ætérnum manet.
 
 Ierúsalem, montes in circúitu eius, † et Dóminus in circúitu pópuli sui * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
 
 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, * ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas.
 
 Bénefac, Dómine, bonis * et rectis corde.
 
 Declinántes autem per vias pravas † addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. * Pax super Israel !
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Cum redírent, remánsit puer Iesus in Ierúsalem, et non cognovérunt paréntes eius (T. P. allelúia).
 Ant.
Lectio brevis (Cf. Sap 10-10)
 Prófugum iustum dedúxit Sapiéntia per vias rectas et osténdit illi regnum Dei et dedit illi sciéntiam sanctórum; honestávit illum in labóribus et complévit labóres illíus.
 
 v. Glória et divítiæ in domo eius (T. P. allelúia). r. Et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi (T. P. allelúia).
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, † ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, * Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.