Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Ternis ter horis númerus nobis sacrátus pánditur, sanctóque Iesu nómine munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio Christi merétur grátiam; laus nostra vel devótio mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit et post tenébras lux redit; horror dehíscat críminum, splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
   Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
   Ant.
Psalmus 118 (119), 161-168
XXI ( Sin )
   Príncipes persecúti sunt me gratis, * et a verbis tuis formidávit cor meum.
   
   Lætábor ego super elóquia tua, * sicut qui invénit spólia multa.
   
   Mendácium ódio hábui et abominátus sum; * legem autem tuam diléxi.
   
   Sépties in die laudem dixi tibi * super iudícia iustítiæ tuæ.
   
   Pax multa diligéntibus legem tuam, * et non est illis scándalum.
   
   Exspectábam salutáre tuum, Dómine, * et præcépta tua feci.
   
   Custodívit ánima mea testimónia tua * et diléxi ea veheménter.
   
   Servávi mandáta tua et testimónia tua, * quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 132 (133)
Fraternæ concordiæ iucunditas
Diligamus nos invicem, quia caritas ex Deo est (1 Io 4, 7).
   Ecce quam bonum et quam iucúndum * habitáre fratres in unum:
   
   sicut unguéntum óptimum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron, * quod descéndit in oram vestiménti eius;
   
   sicut ros Hermon, * qui descéndit in montes Sion,
   
   quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * vitam usque in sǽculum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 139 (140)
Tu es refugium meum
Filius hominis traditur in manus peccatorum (Mt 26, 45).
   Eripe me, Dómine, ab hómine malo, * a viro violéntiæ serva me.
   
   Qui cogitavérunt mala in corde, * tota die constituébant prœ́lia.
   
   Acuérunt línguas suas sicut serpéntis, * venénum áspidum sub lábiis eórum.
   
   Custódi me, Dómine, de manu peccatóris et a viro violéntiæ serva me, * qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.
   
   Abscondérunt supérbi láqueum mihi et funes extendérunt in rete, * iuxta iter offendícula posuérunt mihi.
   
   Dixi Dómino: «Deus meus es tu; * áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ».
   
   Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, * obumbrásti caput meum in die belli.
   
   Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii; * consília eius ne perfícias.
   
   [Exáltant caput, qui circúmdant me; * malítia labiórum ipsórum opériat eos.
   
   Cadant super eos carbónes ignis, * in fóveas deícias eos, et non exsúrgant.
   
   Vir linguósus non firmábitur in terra, * virum violéntiæ mala cápient in intéritu. ]
   
   Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis * et vindíctam páuperum.
   
   Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo, * et habitábunt recti in conspéctu tuo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
   Ant.
Lectio brevis (Iac 1, 27)
   Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem hæc est: visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, immaculátum se custodíre ab hoc sæculo.
   
   v. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus. r. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui fragilitáti nostræ cóngrua subsídia præparásti, concéde, quǽsumus, ut suæ reparatiónis efféctum et cum exsultatióne suscípiat, * et pia conversatióne recénseat. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut