Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Pange, lingua, gloriósi próélium certáminis et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem, quáliter redémptor orbis immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit, ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
   Ant. 1. Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.
   Ant. 1.
Psalmus 1
De Duabus hominum viis
Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex auctore quodam II sæculi).
   Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit * et in convéntu derisórum non sedit,
   
   sed in lege Dómini volúntas eíus, * et in lege eíus meditátur die ac nocte.
   
   Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo;
   
   et fólium eíus non défluet, * et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
   
   Non sic ímpii, non sic, * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus.
   
   Ídeo non consúrgent ímpii in iudício, * neque peccatóres in concílio iustórum.
   
   Quóniam novit Dóminus viam iustórum, * et iter impiórum períbit.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.
   Ant.
   
Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt ver adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4,27)
   Quare fremuérunt gentes, * et pópuli meditáti sunt inánia?
   
   Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum et advérsus christum eíus:
   
   “Dirumpámus víncula eórum * et proiciámus a nobis íugum ipsórum!”
   
   Qui hábitat in cælis, irridébit eos, * Dóminus subsannábit eos.
   
   Tunc loquétur ad eos in ira sua * et in furóre suo conturbábit eos:
   
   “Ego autem constítui regem meum * super Sion, montem sanctum meum!”
   
   Prædicábo decrétum eíus. Dóminus dixit ad me: “Fílius meus es tu; * ego hódie génui te.
   
   Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam * et possessiónem tuam términos terræ.
   
   Reges eos in virga férrea * et tamquam vas fíguli confrínges eos.”
   
   Et nunc, reges, intellégite; * erudímini, qui iudicátis terram.
   
   Servíte Dómino in timóre * et exsultáte ei cum tremóre.
   
   Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, et pereátis de via, * cum exárserit in brevi ira eíus.
   
   Beáti omnes, * qui confídunt in eo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   
   Ant. 3. Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.
   Ant. 3.
Psalmus 3
Dominus protector meus
Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quoniam Dominus suscepit eum (S. Irenæus).
   Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? * Multi insúrgunt advérsum me,
   
   multi dicunt ánimæ meæ: * «Non est salus ipsi in Deo».
   
   Tu autem, Dómine, protéctor meus es, * glória mea et exáltans caput meum.
   
   Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo.
   
   Ego obdormívi et soporátus sum,> * exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
   
   Non timébo mília pópuli circumdántis me. * Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus;
   
   quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, * dentes peccatórum contrivísti.
   
   Dómini est salus, * et super pópulum tuum benedíctio tua.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De Libro Númeri
   In diébus illis: Locúta est María et Aaron contra Móysen propter uxórem eius Æthiopíssam et dixérunt: " Num per solum Móysen locútus est Dóminus? Nonne et per nos simíliter est locútus? " Quod cum audísset Dóminus - erat enim Móyses vir humíllimus super omnes hómines qui morabántur in terra - statim locútus est ad eum et ad Aaron et Maríam: " Egredímini vos tantum tres ad tabernáculum convéntus. " Cumque fuíssent egréssi, descéndit Dóminus in colúmna nubis et stetit in intróitu tabernáculi vocans Aaron et Maríam.
   
   Qui cum issent, dixit ad eos: " Audíte sermónes meos! Si quis fúerit inter vos prophéta Dómini, in visióne apparébo ei, vel per sómnium loquar ad illum. At non talis servus meus Móyses, qui in omni domo mea fidelíssimus est! Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per ænígmata et figúras Dóminum videt! Quare ergo non timuístis detráhere servo meo Móysi? "
   
   Iratúsque contra eos ábiit, nubes quoque recéssit quæ erat super tabernáculum; et ecce María appáruit candens lepra quasi nix. Cumque respexísset eam Aaron et vidísset perfúsam lepra, ait ad Móysen: " Obsecro, dómine mi, ne impónas nobis hoc peccátum quod stulte commísimus, ne fiat hæc quasi mórtua et ut abortívum quod proícitur de vulva matris suæ; ecce iam médium carnis eius devorátum est a lepra ".
   
   Clamavítque Móyses ad Dóminum dicens: " Deus, óbsecro, sana eam! " Cui respóndit Dóminus: " Si pater eius spuísset in fáciem illíus, nonne debúerat saltem septem diébus rubóre suffúndi? Separétur septem diébus extra castra et póstea revocábitur. " Exclúsa est ítaque María extra castra septem diébus, et pópulus non est motus de loco illo donec revocáta est María.
   
   r. Adiútor et suscéptor meus tu es, Dómine, et in verbum tuum sperávi. * Declináte a me, malígni, et scrutábor mandáta Dei mei. v. Eripe me de inimícis meis, Deus meus, et ab insurgéntibus in me líbera me. * Declináte. v. Glória Patri. * Declináte.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus Ivónis Carnoténsis epíscopi (Sermo 6: PL 162, 562)
   Corrúpto peccátis originálibus et actuálibus mundo, mundi Cónditor secréto et mirábili consílio per mystérium Verbi incarnáti eiúsdem mundi lapsum vóluit reparáre; qui eo verbo quo pótuit de níhilo cuncta creáre, pótuit quæ pérdita fúerant reformáre. Omnipoténtis quippe fíguli manus, cuius univérsæ viæ misericórdia et véritas, quæ lutum de terra levátum, rationális natúræ dignitáte sublimáverat, sic vóluit ruínam vasis frágilis reformáre, ut nec peccátum hóminis dimítteret impunítum, quia iustus est; nec insanábile, quia miséricors est.
   
   Si iustus tantum esset, cuius sapiéntia attíngit a fine usque ad finem fórtiter, et dispónit ómnia suáviter, pótuit sua fortitúdine advérsus seductórem humáni géneris conténdere, et ovem pérditam ad gregem redúctam, suo Dómino restitúere; sed hoc modo viderétur eminéntiam tantum ostendísse virtútis suæ, non medicinálem misericórdiam impendísse redémptis; nec apparéret quanta caritáte Cónditor creatúram diligébat, a qua se diligéndum esse multíplici benefício expetébat: quátenus miser homo, præcedénte grátia, obtinéret étiam per méritum quod ei male mérito rependebátur indébitum.
   
   Quod ergo Dei sapiéntia pótuit fácere sapiénter et fórtiter, vóluit fácere suáviter, úniens sibi infirmitátem carnis nostræ, quam primo in se sanáret, et per hanc quasi medicinálem confectiónem géneri humáno sanitátem restitúeret: non quod non pótuit áliter fíeri, quantum ad perítiam et poténtiam médici, sed quia non pótuit commódius antídotum procurári, quantum ad complexiónem ægróti.
   
   Hæc conversátio nobis speciális esse vidétur, cur Dei Fílius hóminem indúere volúerit, et inter hómines conversári, ut mortalitátem quam a nobis accéperat, moriéndo superáret; et natúram nostram supra primæ oríginis dignitátem reparátam secum ad immortalitátem revocáret, ut eo sequerétur humílitas gregis, quo præcéssit celsitúdo pastóris.
   
   r. Tota die contristátus ingrediébar, Dómine, quóniam ánima mea compléta est illusiónibus, * Et vim faciébant qui quærébant ánimam meam. v. Et qui inquirébant mala mihi locúti sunt vanitátes, et dolos tota die meditabántur. * Et vim. v. Glória Patri. * Et vim.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Quǽsumus, Dómine Deus noster, ut in illa caritáte, qua Fílius tuus díligens mundum morti se trádidit, * inveniámur ipsi, te opitulánte, alácriter ambulántes. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut