Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
En acétum, fel, arúndo, sputa, clavi, láncea; mite corpus perforátur, sanguis, unda prófluit; terra, pontus, astra, mundus quo lavántur flúmine!
Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis! Nulla talem silva profert flore, fronde, gérmine. Dulce lignum, dulci clavo dulce pondus sústinens!
Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa víscera, et rigor lentéscat ille quem dedit natívitas, ut supérni membra regis miti tendas stípite.
Sola digna tu fuísti ferre sæcli prétium, atque portum præparáre nauta mundo náufrago, quem sacer cruor perúnxit fusus Agni córpore.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
   Ant. 1. Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
   Ant. 1.
Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).
   Dómini est terra et plenitúdo eius, * orbis terrárum et qui hábitant in eo.
   
   Quia ipse super mária fundávit eum * et super flúmina firmávit eum.
   
   Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius?
   
   Innocens mánibus et mundo corde, qui non levávit ad vana ánimam suam, * nec iurávit in dolum.
   
   Hic accípiet benedictiónem a Dómino * et iustificatiónem a Deo salutári suo.
   
   Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
   
   Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
   
   Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio.
   
   Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
   
   Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
   Ant.
   Ant. 2. Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
   Ant. 2.
Canticum (Tob 13, 2-8)
Deus castigans et salvans
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).
   Benedíctus Deus vivens in ævum, et regnum illíus, * quia ipse flagéllat et miserétur,
   
   dedúcit usque ad ínferos deórsum et redúcit a perditióne maiestáte sua, * et non est qui effúgiat manum eius.
   
   Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, quia ipse dispérsit vos in illis * et ibi osténdit maiestátem suam.
   
   Et exaltáte illum coram omni vivénte, quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster * et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula.
   
   Flagellábit vos ob iniquitátes vestras * et ómnium miserébitur vestrum
   
   et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, * ubicúmque dispérsi fuéritis.
   
   Cum convérsi fuéritis ad illum in toto corde vestro et in tota ánima vestra, * ut faciátis coram illo veritátem,
   
   tunc revertétur ad vos * et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius.
   
   Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, * et confitémini illi in toto ore vestro.
   
   Benedícite Dóminum iustítiæ * et exaltáte regem sæculórum.
   
   Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi * et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
   
   Convertímini, peccatóres, et fácite iustítiam coram illo. * Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam?
   
   Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, * et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
   
   Benedícite Dóminum, omnes elécti, et omnes laudáte maiestátem illíus. * Agite dies lætítiæ et confitémini illi.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
   Ant.
   Ant. 3. Rectos decet collaudátio.
   Ant. 3.
Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis
Omnia per ipsum facta sunt (Io 1, 3).
   Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
   
   Confitémini Dómino in cíthara, * in psaltério decem chordárum psállite illi.
   
   Cantáte ei cánticum novum, * bene psállite ei in vociferatióne,
   
   quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera eius in fide.
   
   Díligit iustítiam et iudícium; * misericórdia Dómini plena est terra.
   
   Verbo Dómini cæli facti sunt, * et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
   
   Cóngregans sicut in utre aquas maris, * ponens in thesáuris abyssos.
   
   Tímeat Dóminum omnis terra, * a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
   
   Quóniam ipse dixit, et facta sunt, * ipse mandávit, et creáta sunt.
   
   Dóminus díssipat consília géntium, * írritas facit cogitatiónes populórum.
   
   Consílium autem Dómini in ætérnum manet, * cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.
   
   Beáta gens, cui Dóminus est Deus, * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
   
   De cælo respéxit Dóminus, * vidit omnes fílios hóminum.
   
   De loco habitáculi sui respéxit * super omnes, qui hábitant terram,
   
   qui finxit singillátim corda eórum, * qui intéllegit ómnia ópera eórum.
   
   Non salvátur rex per multam virtútem, * et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
   
   Fallax equus ad salútem, * in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
   
   Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, * in eos, qui sperant super misericórdia eius,
   
   ut éruat a morte ánimas eórum * et alat eos in fame.
   
   Anima nostra sústinet Dóminum, * quóniam adiútor et protéctor noster est;
   
   quia in eo lætábitur cor nostrum, * et in nómine sancto eius sperávimus.
   
   Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Rectos decet collaudátio.
   Ant.
Lectio brevis (Zac 12, 10-11a)
   Effúndam super domum David et super habitatóres Ierúsalem spíritum grátiæ et precum; et aspícient ad me, quem confixérunt. Plangent quasi planctu super unigénitum et dolébunt super eum, ut doléri solet super primogénitum. In die illa magnus erit planctus in Ierúsalem.
   
Responsorium breve
   r. Ipse liberábit me * De láqueo venántium. Ipse. v. Et a verbo malígno. * De láqueo venántium. Glória Patri. Ipse.
   
   Ant. Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum, dicit Dóminus.
   Ant.
Canticum Evangelicum Lc 1, 68-79
De Messia eiusque præcursore
   Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
   
   et eréxit cornu salútis nobis * in domo David púeri sui,
   
   sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
   
   salútem ex inimícis nostris * et de manu ómnium, qui odérunt nos;
   
   ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris * et memorári testaménti sui sancti,
   
   iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis,
   
   ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, * serviámus illi
   
   in sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
   
   Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
   
   ad dandam sciéntiam salútis plebi eius * in remissiónem peccatórum eórum,
   
   per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitábit nos óriens ex alto,
   
   illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum, dicit Dóminus.
   Ant.
Preces
   Benedicámus Christo, qui se nobis dedit ut panem de cælo descendéntem, atque ad eum oratiónem nostram dirigámus:
   
Christe, panis et medéla animárum, róbora nos.
   Dómine, fac ut, eucharístico satiáti convívio,
   
    dona sacrifícii paschális plene participémus.
   
   Tríbue nobis verbum tuum in corde bono et óptimo retinére,
   
    ut fructum afferámus in patiéntia.
   
   Fac ut in perficiéndo órdine mundi tibi álacres cooperémur,
   
    ut per Ecclésiam tuam præcónium pacis facílius diffundátur.
   
   Peccávimus, Dómine, peccávimus;
   
    dele iniquitátes nostras grátia tua salutári.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Da nobis, quǽsumus, Dómine, perseverántem in tua voluntáte famulátum, * ut in diébus nostris et mérito et número * pópulus tibi sérviens augeátur. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut