v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Ave, maris stella, Dei mater alma, atque semper virgo, felix cæli porta.
Sumens illud «Ave» Gabriélis ore, funda nos in pace, mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis, profer lumen cæcis, mala nostra pelle, bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem, sumat per te precem qui pro nobis natus tulit esse tuus.
Virgo singuláris, inter omnes mitis, nos culpis solútos mites fac et castos.
Vitam præsta puram, iter para tutum, ut vidéntes Iesum semper collætémur.
Sit laus Deo Patri, summo Christo decus, Spirítui Sancto honor, tribus unus. Amen.
 Ant. 1. Angelus Dómini nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto. (T.P. allelúia.)
 Ant. 1.
Psalmus 109 (110)
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25).
 Dixit Dóminus Dómino meo: * «Sede a dextris meis,
 
 donec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum».
 
 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.
 
 Tecum principátus in die virtútis tuæ, † in splendóribus sanctis, * ex útero ante lucíferum génui te.
 
 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: * «Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech».
 
 Dóminus a dextris tuis, * conquassábit in die iræ suæ reges.
 
 [Iudicábit in natiónibus: cumulántur cadávera, * conquassábit cápita in terra spatiósa.]
 
 De torrénte in via bibet, * proptérea exaltábit caput.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Angelus Dómini nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto. (T.P. allelúia.)
 Ant.
 Ant. 2. Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries Fílium. (T.P. allelúia.)
 Ant. 2.
Psalmus 129 (130)
De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21).
 De profúndis clamávi ad te, Dómine; * Dómine, exáudi vocem meam.
 
 Fiant aures tuæ intendéntes * in vocem deprecatiónis meæ.
 
 Si iniquitátes observáveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit?
 
 Quia apud te propitiátio est, * ut timeámus te.
 
 Sustínui te, Dómine, * sustínuit ánima mea in verbo eius;
 
 sperávit ánima mea in Dómino * magis quam custódes auróram.
 
 Magis quam custódes auróram * speret Israel in Dómino,
 
 quia apud Dóminum misericórdia, * et copiósa apud eum redémptio.
 
 Et ipse rédimet Israel * ex ómnibus iniquitátibus eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries Fílium. (T.P. allelúia.)
 Ant.
 Ant. 3. Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum (T. P. allelúia).
 Ant. 3.
Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis
 Magna et mirabília ópera tua, * Dómine Deus omnípotens;
 
 iustæ et veræ viæ tuæ, * Rex géntium!
 
 Quis non timébit, Dómine, * et glorificábit nomen tuum?
 
 Quia solus Sanctus, † quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, * quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum (T. P. allelúia).
 Ant.
Lectio brevis (1 Io 1, 1-2)
 Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt, de verbo vitæ; et vita appáruit, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat coram Patre et appáruit nobis.
 
Responsorium breve
 Verbum caro factum est, * Et habitávit in nobis v. Hoc erat in princípio apud Deum. v. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
 
 Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres. (T.P. Allelúia.)
 Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
 
 et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
 
 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
 
 quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
 
 et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
 
 Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
 
 depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
 
 esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
 
 Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
 
 sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres. (T.P. Allelúia.)
 Ant.
Preces
 Ætérnum Patrem, qui hódie salútem nostram Maríæ per suum Angelum nuntiávit, fidéntibus ánimis exorémus:
 
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
 Qui Maríam Vírginem elegísti, ut fíeret mater Fílii tui,
— miserére ómnium qui redemptiónem suam exspéctant.
Qui Gabriélis ore pacem Maríæ et gáudium nuntiásti,
— univérso mundo salútis gáudium verámque pacem largíre.
Qui, ancílla tua annuénte et Spíritu Sancto operánte, Verbum tuum in nobis habitáre fecísti,
— corda nostra ad Christum suscipiéndum ita dispóne, ut María Virgo eum suscépit.
Qui réspicis húmiles et esuriéntes bonis adímples,
— depréssos súbleva, egénis súbveni, ádiuva moriéntes.
Deus, cui nihil est impossíbile et qui mirabília solus facis,
— salva nos, cum mórtuos in die novíssimo suscitábis.
— miserére ómnium qui redemptiónem suam exspéctant.
Qui Gabriélis ore pacem Maríæ et gáudium nuntiásti,
— univérso mundo salútis gáudium verámque pacem largíre.
Qui, ancílla tua annuénte et Spíritu Sancto operánte, Verbum tuum in nobis habitáre fecísti,
— corda nostra ad Christum suscipiéndum ita dispóne, ut María Virgo eum suscépit.
Qui réspicis húmiles et esuriéntes bonis adímples,
— depréssos súbleva, egénis súbveni, ádiuva moriéntes.
Deus, cui nihil est impossíbile et qui mirabília solus facis,
— salva nos, cum mórtuos in die novíssimo suscitábis.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Da nobis, quǽsumus, Dómine, perseverántem in tua voluntáte famulátum, * ut in diébus nostris et mérito et número * pópulus tibi sérviens augeátur. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.