Die 26 martii
 1. Romæ via Labicána, sancti Cástuli, mártyris.
 
 2. In Anatólia, sanctórum Emmanuélis, Sabíni, Codráti et Theodósii, mártyrum.
 
 3. Sírmii in Pannónia, sanctórum mártyrum Montáni, presbyteri, et Máximæ, cóniugum, qui Christum Dóminum conféssi ab infidélibus in æquora præcípites dati sunt.
 
 4. Commemorátio passiónis sancti Eutychii, subdiáconi alexandríni, qui, Constántii imperatóris témpore, sub ariáno epíscopo Geórgio pro fide cathólica cæsus est.
 
 5. Sebáste in Armenia, sancti Petri, epíscopi, qui, frater iúnior sancti Basilíi Magni, advérsus ariános orthodóxæ fídei defénsor exímius fuit.
 
 6. In monastério Dervénsi in Campánia Gálliæ regióne, sancti Berchárii, primi abbátis Altivillariénsis atque Dervénsis, qui, a péssimo mónacho pugióne veheménter die Cenæ domínicæ percússus, die Resurrectiónis ad cæléstia transívit.
 
 7. Apud Montem Albánum in Etrúria, sanctórum Baróntii et Desidérii, eremitárum.
 
 8. In monastério Werthinénsi in Saxónia, tránsitus sancti Liudgéri, epíscopi, qui, ab Alcuíno erudítus, Evangélium in Frísia, Dánia et Saxónia prædicávit, Monasteriénsem sedem constítuit ac plura cóndidit monastéria, vera cápita fídei propagándæ.
 
 9 *. Cátanæ in Sicília Itáliæ, beátæ Magdalénæ Catharínæ Morano, vírginis ex Institúto Filiárum Maríæ Auxiliatrícis, quæ catechési tradéndæ se devóvit, hanc regiónem longe latéque totam sine intervállo péragrans.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Is 50, 5-7)
 Dóminus Deus apéruit mihi aurem; ego autem non rebellávi, retrórsum non ábii. Dorsum meum dedi percutiéntibus et genas meas velléntibus: fáciem meam non avérti ab increpatiónibus et sputis. Dóminus Deus auxiliátor meus; ídeo non sum confúsus, ídeo pósui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio quóniam non confúndar.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.