Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 27 martii
   1. Salisbúrgi in Bavária, sancti Rupérti, epíscopi, qui, primum Vormátiæ degens, a Theodóne duce rogátus Baváriam pétiit et in óppido luvávo ecclésiam monasteriúmque ædificávit, quibus epíscopus et abbas præfuit et unde fidem christiánam diffúdit.
   
   2 *. Septémpedæ in Picéno Itáliæ, beáti Peregríni de Phaleróne, presbyteri, qui inter primos sancti Francísci discípulos fuit et peregrínus in Terra Sancta Saracenórum quoque afféctus est admiratióne.
   
   3 *. Quarónæ apud Nováriam in Subalpínis Itáliæ, beátæ Panacéæ de’ Muzzi, vírginis ct mártyris, quæ ab ipsa novérca, a qua semper divexabátur, in ecclésia orans quintodécimo ætátis anno interfécta est.
   
   4 *. Augústæ Taurinórum item in Subalpínis, beáti Francísci Faá di Bruno, presbyteri, qui mathemáticæ et physicæ sciéntiam cum caritátis óperum stúdio coniúnxit.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Is 50, 5-7)
   Dóminus Deus apéruit mihi aurem; ego autem non rebellávi, retrórsum non ábii. Dorsum meum dedi percutiéntibus et genas meas velléntibus: fáciem meam non avérti ab increpatiónibus et sputis. Dóminus Deus auxiliátor meus; ídeo non sum confúsus, ídeo pósui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio quóniam non confúndar.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut