v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Pange, lingua, gloriósi próélium certáminis et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem, quáliter redémptor orbis immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit, ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
 Ant. 1. Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
 Ant. 1.
Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31).
IV
 Deus, impollúta via eius, † elóquia Dómini igne examináta; * protéctor est ómnium sperántium in se.
 
 Quóniam quis Deus præter Dóminum? * Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
 
 Deus, qui præcínxit me virtúte * et pósuit immaculátam viam meam;
 
 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum * et super excélsa státuit me;
 
 qui docet manus meas ad prœlium, * et tendunt arcum æreum bráchia mea.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
 Ant.
 Ant. 2. Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
 Ant. 2.
V
 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, † et déxtera tua suscépit me, * et exaudítio tua magnificávit me.
 
 Dilatásti gressus meos subtus me, * et non sunt infirmáta vestígia mea.
 
 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos * et non convertébar, donec defícerent.
 
 Confringébam illos, nec póterant stare, * cadébant subtus pedes meos.
 
 Et præcinxísti me virtúte ad bellum * et supplantásti insurgéntes in me subtus me.
 
 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum * et odiéntes me disperdidísti.
 
 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, * ad Dóminum, nec exaudívit eos.
 
 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, * ut lutum plateárum contrívi eos.
 
 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, * constituísti me in caput géntium.
 
 Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, * in audítu auris obœdívit mihi.
 
 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, † fílii aliéni inveteráti sunt, * contremuérunt in ábditis suis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
 Ant.
 Ant. 3. Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
 Ant. 3.
VI
 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, * et exaltétur Deus salútis meæ.
 
 Deus qui das vindíctas mihi † et subdis pópulos sub me, * liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
 
 et ab insurgéntibus in me exáltas me, * a viro iníquo éripis me.
 
 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, * et nómini tuo psalmum dicam,
 
 magníficans salútes regis sui † et fáciens misericórdiam christo suo, * David et sémini eius usque in sæculum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De Libro Númeri
 In diébus illis: Venérunt fílii Israel et omnis congregátio in desértum Sin mense primo, et mansit pópulus in Cades. Mortuáque est ibi María et sepúlta in eódem loco. Cumque indigéret aqua pópulus, convenérunt advérsum Móysen et Aaron et versi in seditiónem dixérunt: " Utinam perissémus inter fratres nostros coram Dómino! Cur eduxístis ecclésiam Dómini in solitúdinem, ut et nos et nostra iuménta moriámur? Quare nos fecístis ascéndere de Ægýpto et adduxístis in locum istum péssimum qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec víneas nec malogranáta, ínsuper et aquam non habet ad bibéndum? "
 
 Venítque Móyses et Aaron, relícta congregatióne, ad intróitum tabernáculi convéntus corruerúntque proni in terram, et appáruit glória Dómini super eos. Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: " Tolle virgam et cóngrega pópulum tu et Aaron frater tuus; et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, potábis congregatiónem et iuménta eius. " Tulit ígitur Móyses virgam quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei. Et congregavérunt Móyses et Aaron pópulum ante petram, dixítque eis: " Audíte, rebélles; num de petra hac vobis aquam potérimus eícere? " Cumque elevásset Móyses manum percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet et iuménta.
 
 Profécti sunt autem et de monte Hor per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulus itíneris. Locutúsque contra Deum et Móysen ait: " Cur eduxísti nos de Ægýpto, ut morerémur in solitúdine? Deest panis, non sunt aquæ; ánima nostra iam náuseat super cibo isto levíssimo. " Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes qui mordébant pópulum et mórtuus est pópulus multus ex Israel. Et venérunt ad Móysen atque dixérunt: " Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te; ora ut tollat a nobis serpéntes. " Oravítque Móyses pro pópulo. Et locútus est Dóminus ad eum: " Fac serpéntem ignítum et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet. " Fecit ergo Móyses serpéntem æneum et pósuit eum pro signo; quem cum percússi aspícerent, sanabántur.
 
 r. Pacífice loquebántur mihi inimíci mei, et in ira molésti erant mihi. * Vidísti, Dómine, ne síleas, ne díscedas a me. v. Omnes inimíci mei advérsum me cogitábant mala mihi, verbum iníquum mandavérunt advérsum me. * Vidísti. v. Glória Patri. * Vidísti.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi (Cat. 13, 20-22: PG 33, 798-799)
 Crucis figúram adumbrávit Móyses crucifígens serpéntem, ut qui a vivo serpénte morsus erat, æneum serpéntem intúitus salútem consequerétur cum credidísset. Iam vero neus serpens crucifíxus salútem dat; incarnátus vero Dei Fílius cruci affíxus salútem non déderit? Semper per lignum salus. Nœ enim tempóribus per arcam lígneam vitæ facta est conservátio. Mare sub Móyse cum figúram virgæ conspexísset, feriénti se ex reveréntia concéssit. Ergóne Móysis virga tantum pótuit, et Salvatóris crux inéfficax erit? Lignum Móysis témpore dulcem effécit aquam; et de látere Christi aqua efflúxit in ligno.
 
 Primum signórum Móysis aqua et sanguis; eadémque res ómnium Iesu signórum postrémum fuit. Primo loco Móyses flúvium in sánguinem transmutávit; et in fine Iesus aquam ex látere emísit cum sánguine. Reddidérunt explanatóres Patres nostri eius rei causam. Cum enim duplex quædam sit in evangéliis salutíferi baptísmatis vis: una quidem per aquam iis qui illuminántur concéssa; áltera vero, quæ persecutiónum témpore sanctis martýribus per próprium sánguinem datur; exiére e Salvatóris látere sanguis et aqua; quæ confessiónis, cum in illuminatióne seu baptísmo, tum in tempóribus martýrii factæ pro Christo, confírmant grátiam.
 
Arma pro ipsa cruce contra adversários sume: fidem crucis pro tropæo advérsus contradicéntes státue. Quando enim de cruce Christi contra infidéles disceptatiónem institutúrus eris, prius manu signum crucis emítte, et obmutéscet qui contra nítitur. Ne púdeat crucem confitéri: de hac namque gloriántur ángeli aiéntes: Nóvimus quem quærátis, Iesum crucifíxum. Crux enim coróna est, non ignomínia.
 r. Adiútor et suscéptor meus tu es, Dómine, et in verbum tuum sperávi. * Declináte a me, malígni, et scrutábor mandáta Dei mei. v. Eripe me de inimícis meis, Deus meus, et ab insurgéntibus in me líbera me. * Declináte. v. Glória Patri. * Declináte.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Adésto, Dómine, supplícibus tuis, et spem suam in tua misericórdia collocántes tuére propítius, † ut, a peccatórum labe mundáti, * in sancta conversatióne permáneant, et promissiónis tuæ perficiántur herédes. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.