v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Celsæ salútis gáudia mundus fidélis iúbilet: Iesus, redémptor ómnium, mortis perémit príncipem.
Palmæ et olívæ súrculos cœtus viándo déferens, «Hosánna David fílio» claris frequéntat vócibus.
Nos ergo summo príncipi currámus omnes óbviam; melos canéntes glóriæ, palmas gerámus gáudii.
Cursúsque nostros lúbricos donis beátis súblevet, grates ut omni témpore ipsi ferámus débitas.
Deo Patri sit glória eiúsque soli Fílio cum Spíritu Paráclito in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem et ánimam meam pono pro óvibus meis.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)
 Bénefac servo tuo, et vivam * et custódiam sermónem tuum.
 
 Revéla óculos meos, * et considerábo mirabília de lege tua.
 
 Incola ego sum in terra, * non abscóndas a me præcépta tua.
 
 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua * in omni témpore.
 
 Increpásti supérbos; * maledícti, qui errant a præcéptis tuis.
 
 Aufer a me oppróbrium et contémptum, * quia testimónia tua servávi.
 
 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, * servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.
 
 Nam et testimónia tua delectátio mea, * et consílium meum iustificatiónes tuæ.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 24 (25)
Imploratio veniæ et salutis
Spes non confundit (Rom 5, 5).
I
 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, * Deus meus, in te confído: non erubéscam.
 
 Neque exsúltent super me inimíci mei, * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
 
 Confundántur infidéliter agéntes * propter vanitátem.
 
 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi * et sémitas tuas édoce me.
 
 Dírige me in veritáte tua et doce me, † quia tu es Deus salútis meæ, * et te sustínui tota die.
 
 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quóniam a sæculo sunt.
 
 Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris; † secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, * propter bonitátem tuam, Dómine.
 
 Dulcis et rectus Dóminus, * propter hoc peccatóres viam docébit;
 
 díriget mansuétos in iudício, * docébit mites vias suas.
 
 Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas * custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.
 
 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
II
 Quis est homo, qui timet Dóminum? * Docébit eum viam, quam éligat.
 
 Anima eius in bonis demorábitur, * et semen eius hereditábit terram.
 
 Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, * ut testaméntum suum maniféstet illis.
 
 Oculi mei semper ad Dóminum, * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
 
 Réspice in me et miserére mei, * quia únicus et pauper sum ego.
 
 Diláta angústias cordis mei * et de necessitátibus meis érue me.
 
 Vide humilitátem meam et labórem meum * et dimítte univérsa delícta mea.
 
 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, * et ódio crudéli odérunt me.
 
 Custódi ánimam meam et érue me; * non erubéscam, quóniam sperávi in te.
 
 Innocéntia et æquitas custódiant me, * quia sustínui te.
 
 Líbera, Deus, Israel * ex ómnibus tribulatiónibus suis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem et ánimam meam pono pro óvibus meis.
 Ant.
Lectio brevis (Deut 30, 2-3a)
 Cum revérsus fúeris ad Dóminum Deum tuum et obœdíeris eius impériis, secúndum ómnia quæ ego hódie præcípio tibi, cum fíliis tuis in toto corde tuo et in tota ánima tua, redúcet Dóminus Deus tuus captivitátem tuam ac miserébitur tui.
 
 v. Avérte fáciem tuam a peccátis meis. r. Et omnes iniquitátes meas dele.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Adésto, Dómine, supplícibus tuis, et spem suam in tua misericórdia collocántes tuére propítius, † ut, a peccatórum labe mundáti, * in sancta conversatióne permáneant, et promissiónis tuæ perficiántur herédes. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.