Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Pange, lingua, gloriósi próélium certáminis et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem, quáliter redémptor orbis immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit, ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
   Ant. 1. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
   Ant. 1.
Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
   Iúdica, Dómine, iudicántes me; * impúgna impugnántes me.
   
   Apprehénde clípeum et scutum et exsúrge in adiutórium mihi. * Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum."
   
   Anima autem mea exsultábit in Dómino * et delectábitur super salutári suo.
   
   Omnia ossa mea dicent: * "Dómine, quis símilis tibi?
   
   Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, * egénum et páuperem a diripiéntibus eum."
   
   Surgéntes testes iníqui, *quæ ignorábam, interrogábant me;
   
   retribuébant mihi mala pro bonis, * desolátio est ánimæ meæ.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
   Ant.
   Ant. 2. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
   Ant. 2.
II
   Ego autem, cum infirmaréntur, * induébar cilício,
   
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, * et orátio mea in sinu meo convertebátur.
   
   Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, * quasi lugens matrem contristátus incurvábar.
   
   Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; * convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
   
   Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, * frenduérunt super me déntibus suis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
   Ant.
   Ant. 3. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
   Ant. 3.
III
   Dómine, quámdiu aspícies? Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, * a leónibus únicam meam.
   
   Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo multo laudábo te.
   
   Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
   
   Vidísti, Dómine, ne síleas; * Dómine, ne discédas a me.
   
   Exsúrge et evígila ad iudícium meum, * Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.
   
   Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, * et dicant semper: «Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui».
   
   Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De Libro Númeri
In diébus illis: Profécti castrametáti sunt fílii Israel in campéstribus Moab ubi trans Iordánem Iéricho sita est. Videns autem Balac fílius Sephor ómnia quæ fécerat Israel Amorræo, valde tímuit Moab pópulum, quia multus erat. Et cum pertiméret Moab fílios Israel, dixit ad maióres natu Mádian: " Nunc carpet hæc congregátio omnem regiónem per circúitum, quómodo solet bos herbas campi cárpere. " Balac fílius Sephor erat eo témpore rex in Moab. Misit ergo núntios ad Bálaam fílium Beor in Phethor quæ est super flumen in terra filiórum Ammau, ut vocárent eum et dícerent: " Ecce egréssus est pópulus ex Ægýpto, qui opéruit superfíciem terræ sedens contra me. Veni ígitur et máledic pópulo huic, quia fórtior me est; si quo modo possim percútere et eícere eum de terra mea. Novi enim quod benedíctus sit cui benedíxeris, et maledíctus in quem maledícta congésseris. "
   Surréxit Bálaam mane et, strata ásina sua, proféctus est cum eis. Et irátus est Deus cum proféctus esset; stetítque ángelus Dómini in via contra Bálaam, ut adversarétur ei, qui insidébat ásinæ et duos púeros habébat secum. Cernens ásina ángelum Dómini stantem in via, evagináto gládio in manu sua, avértit se de itínere et ibat per agrum. Quam cum verberáret Bálaam et vellet ad sémitam redúcere, stetit ángelus Dómini in angústiis duárum maceriárum quibus víneæ cingebántur. Quem videns ásina iunxit se paríeti et attrívit sedéntis pedem. At ille íterum verberábat eam; et ángelus Dómini íterum tránsiens ad locum angústum ubi nec ad déxteram nec ad sinístram póterat deviáre, óbvius stetit. Cumque vidísset ásina stantem ángelum Dómini, cóncidit sub pédibus sedéntis; qui irátus veheméntius cædébat fuste látera eius.
   
   Aperuítque Dóminus os ásinæ et locúta est: " Quid feci tibi? Cur pércutis me ecce iam tértio? " Respóndit Bálaam: " Quia illusísti mihi. Utinam habérem gládium, ut te interfícerem! " Dixit ásina: " Nonne ánimal tuum sum, cui semper sedére consuevísti usque in præséntem diem? Dic quid símile umquam fécerim tibi. " At ille ait: " Numquam. " Prótinus apéruit Dóminus óculos Bálaam, et vidit ángelum Dómini stantem in via, evagináto gládio in manu eius; adoravítque eum pronus in terram. Cui ángelus Dómini: " Cur, inquit, tértio vérberas ásinam tuam? Ego veni, ut adversárer tibi, quia pervérsa est via tua mihíque contrária. Et videns me ásina declinávit ter a me; nisi declinásset, te occidíssem et illam vivam reliquíssem. " Dixit Bálaam: " Peccávi nésciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si dísplicet tibi, revértar. " Ait ángelus Dómini: " Vade cum istis et cave ne áliud quam præcépero tibi loquáris. " Ivit ígitur cum princípibus Balac.
   
   r. Tota die contristátus ingrediébar, Dómine, quóniam ánima mea compléta est illusiónibus, * Et vim faciébant qui quærébant ánimam meam. v. Et qui inquirébant mala mihi locúti sunt vanitátes, et dolos tota die meditabántur. * Et vim. v. Glória Patri. * Et vim.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex sermónibus sancti Ióannis Chrysóstomi epíscopi (Sermo 6, 1: PLS 4-1, 662-663)
   Próxime, cum domínicæ passiónis multas et acérbas contumélias audirémus, cogitatióne súbito incídimus in illud, quare Deus qui totum quod habet cælum, quod terra portat, quod capit mare, quod tártarus celat, iussu fecit, império distínxit, mundum tantum compósuit ad decórem, et ut senténtiam mortis sólveret, imbrem sacráti sánguinis desudávit? Orígo rerum, auctor natúræ, quare nasci vóluit, nisi quia mori vóluit? Quare Deus carnis imbecílla suscépit, nisi quia carnis elégit iniúrias? Quare totíus Dóminus creatúræ formam servitútis intrávit, nisi ut totas servitútis iniúrias sustinéret? Adiudicári iudex, cógnitor díligit addíci, quando se a pérditis passus est iudicári. Quæ patiéndi necéssitas, ubi salvándi inest et possibílitas et potéstas? Aut quæ ibi moriéndi causa est, ubi vivificándi virtus est et facúltas?
   
   Ascéndimus Hierosólymam, et in die Paschæ, ut ad passiónis pompam, et ad spectáculum mortis, atque scándalum crucis, iudáicæ urbis univérsitas conveníret. Non súfficit pássio commúnis, non mors secréta, non mors simplex, non mors morti similis; nisi ut quanta erat patiéntis singuláritas, tanta esset et singuláritas passiónis. Actum est ut auctor sæculi, sæculo teste morerétur; et a mundo mundi dóminus ante per pœnam quam per glóriam nascerétur.
   
   Pax cæli tráditur doli ósculo, tenétur tenens ómnia, alligátur ómnium nexus, dúcitur áttrahens univérsa, a falso véritas accusátur, sístitur cui assístunt ómnia; Iudæi géntibus tradunt, reddunt gentes Iudæis; Heródi mittit Pilátus, remíttit Heródes Piláto; et commércium fit impietátis, píetas; sánctitas in núndinam crudelitátis perdúcitur; flagellátur remíssio, condemnátur vénia, illúditur maiéstas, ridétur virtus, perfúnditur largítor ímbrium sputis, clavis ferri cæli strator affígitur, mellis dator cibátur felle, propinátor fóntium potátur acéto; et cum nihil iam restet ex pœnis, mors réfugit, mors morátur, quia suum ubi esset nil sentit.
   
   r. Pacífice loquebántur mihi inimíci mei, et in ira molésti erant mihi. * Vidísti, Dómine, ne síleas, ne díscedas a me. v. Omnes inimíci mei advérsum me cogitábant mala mihi, verbum iníquum mandavérunt advérsum me. * Vidísti. v. Glória Patri. * Vidísti.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum, ut a peccatórum néxibus, quæ pro nostra fragilitáte contráximus, * tua benignitáte liberémur. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut