v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Celsæ salútis gáudia mundus fidélis iúbilet: Iesus, redémptor ómnium, mortis perémit príncipem.
Palmæ et olívæ súrculos cœtus viándo déferens, «Hosánna David fílio» claris frequéntat vócibus.
Nos ergo summo príncipi currámus omnes óbviam; melos canéntes glóriæ, palmas gerámus gáudii.
Cursúsque nostros lúbricos donis beátis súblevet, grates ut omni témpore ipsi ferámus débitas.
Deo Patri sit glória eiúsque soli Fílio cum Spíritu Paráclito in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 41-48
VI (Vau)
 Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, * salutáre tuum secúndum elóquium tuum.
 
 Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, * quia sperávi in sermónibus tuis.
 
 Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, * quia in iudíciis tuis supersperávi.
 
 Et custódiam legem tuam semper, * in sæculum et in sǽculum sǽculi.
 
 Et ambulábo in latitúdine, * quia mandáta tua exquisívi.
 
 Et loquar de testimóniis tuis in conspéctu regum * et non confúndar.
 
 Et delectábor in præcéptis tuis, * quæ diléxi.
 
 Et levábo manus meas ad præcépta tua, quæ diléxi; * et exercébor in iustificatiónibus tuis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 39 (40)
Gratiarum actio et auxilii petitio
Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi (Hebr 10, 5).
I
 Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
 
 Et exaudívit clamórem meum * et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
 
 et státuit super petram pedes meos * et firmávit gressus meos.
 
 Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
 
 Vidébunt multi et timébunt * et sperábunt in Dómino.
 
 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam * et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.
 
 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, † et cogitatiónes tuas pro nobis: * non est qui símilis sit tibi.
 
 Si nuntiáre et éloqui volúero, * multiplicabúntur super númerum.
 
 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, * aures autem fodísti mihi.
 
 Holocáustum et pro peccáto non postulásti, * tunc dixi: «Ecce vénio.
 
 In volúmine libri scriptum est de me. * Fácere voluntátem tuam,
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Deus meus, vólui; * et lex tua in præcórdiis meis».
 
II
 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; * ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.
 
 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, * veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
 
 Non abscóndi misericórdiam tuam * et veritátem tuam ab ecclésia magna.
 
 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; * misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,
 
 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; comprehendérunt me iniquitátes meæ, * et non pótui vidére.
 
 Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, * et cor meum derelíquit me.
 
 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; * Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 [Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.
 
 Avertántur retrórsum et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
 
 Obstupéscant propter confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Éuge, éuge.]
 
 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te * et dicant semper: «Magnificétur Dóminus», qui díligunt salutáre tuum.
 
 Ego autem egénus et pauper sum; * Dóminus sollícitus est mei.
 
 Adiútor meus et liberátor meus tu es; * Deus meus, ne tardáveris.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.
 Ant.
Lectio brevis (1 Petr 5, 10-11)
 Deus omnis grátiæ, qui vocávit vos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidábit, fundábit. Ipsi impérium in sæcula sæculórum. Amen.
 
 v. Adorémus crucis signáculum. r. Per quod salútis súmpsimus sacraméntum.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Da, quǽsumus, omnípotens Deus, † ut, qui ex nostra infirmitáte defícimus, * intercedénte Unigéniti Fílii tui passióne, respirémus. Qui tecum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.