Die 1 aprilis
 1. Romæ, commemorátio sanctórurri mártyrum Venántii, epíscopi, atque sociórum Dalmátiæ et Hístriæ, scílicet Anastásii, Mauri, Pauliniáni, Télii, Astérii, Septímii, Antiochiáni et Gaiáni, quos commúni laude honórat Ecclésia.
 
 2. Thessalonícæ in Macedónia, sanctórum Agapis et Chióniæ, vírginum et mártyrum, quæ, cum in persecutióne Diocletiáni imperatóris de idolóthytis manducáre noluíssent, Dulcétio præsidi tráditæ ad ignem damnátæ sunt.
 
 3. In Palæstína, sanctæ Maríæ Ægyptíacæ, quæ, célebris peccátrix alexandrína, ad Deum in Civitáte Sancta, beáta Vírgine intercedénte, convérsa trans lordánem pæniténtem vitam solitária duxit.
 
 4. Laucónæ prope Ambiánum in Gállia, sancti Valeríci, presbyteri, qui ad eremíticam vitam haud paucos attráxit sócios.
 
 5. In loco P rdpatrick in Momónia Hibérniæ província, sancti Celsi, epíscopi Armacháni, qui instauratiónem Ecclésiæ valde promóvit.
 
 6. Gratianópoli in Burgúndia, sancti Hugónis, epíscopi, qui ad mores cleri et pópuli instaurándos incúbuit et, eódem episcopátus témpore, solitúdinem ardénter díligens, sanctum Brunónem, olim magístrum suum, eiúsque sócios Cartúsiæ recéssu donávit, cui primus abbas vero præfuit, et Ecclésiam hanc fere quinquagínta annos sédulo suo caritátis exémplo rexit.
 
 7 *. In monastério Cisterciénsi Bonæ Vállis in Delphinátu Gálliæ, beáti Hugónis, abbátis, cuius cáritas et prudéntia Alexándrum papam Tértium et Friderícum imperatórem Primum conciliávit.
 
 8 *. Catháni in Scótia, sancti Gilbérti, epíscopi, qui ecclésiam cathedrálem apud Dornócum eréxit atque hospítia paupéribus parávit; móriens, quæ ipse in vita serváverat, ea commendávit, nempe néminem l dere, divína flagélla patiénter ferre et némini offendículum esse.
 
 9 *. Eboráci in Anglia, beáti Ioánnis Bretton, mártyris, qui, paterfamílias, ob Románæ Ecclésiæ fídei constántiam sub Elísabeth regína Prima plúries reprobátus, demum seditiónis falso insimulátus, láqueo strangulátus occúbuit.
 
 10 *. Bríxiæ in Langobárdia Itáliæ, beáti Ludovíci Pavoni, presbyteri, qui magna sedulitáte ad iúvenes paupérrimos instituéndos se trádidit, præsértim curans eos iuxta christiános mores educáre atque ad artes dirígere, et Congregatiónem Filiórum Maríæ Immaculátæ fundávit.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Is 50, 5-7)
 Dóminus Deus apéruit mihi aurem; ego autem non rebellávi, retrórsum non ábii. Dorsum meum dedi percutiéntibus et genas meas velléntibus: fáciem meam non avérti ab increpatiónibus et sputis. Dóminus Deus auxiliátor meus; ídeo non sum confúsus, ídeo pósui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio quóniam non confúndar.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.