Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Pange, lingua, gloriósi próélium certáminis et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem, quáliter redémptor orbis immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit, ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
   Ant. 1. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
   Ant. 1.
Psalmus 36
Sors malorum et iustorum
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mt 5,5)
I
   Noli æmulári in malignántibus * neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
   
   quóniam tamquam fenum velóciter aréscent * et quemádmodum herba virens décident.
   
   Spera in Dómino et fac bonitátem, * et inhabitábis terram et pascéris in fide.
   
   Delectáre in Dómino, * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
   
   Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, * et ipse fáciet;
   
   et edúcet quasi lumen iustítiam tuam * et iudícium tuum tamquam merídiem.
   
   Quiésce in Dómino et exspécta eum; noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, * in hómine, qui mólitur insídias.
   
   Désine ab ira et derelínque furórem, * noli æmulári, quod vertit ad malum,
   
   quóniam qui malignántur, exterminabúntur, * sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram.
   
   Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, * et quæres locum eíus et non invénies.
   
   Mansuéti autem hereditábunt terram * et delectabúntur in multitúdine pacis.
   
   Insidiábitur peccátor iústo * et stridébit super eum déntibus suis.
   
   Dóminus autem irridébit eum, * quóniam próspicit quod véniet dies eíus.
   
   Gládium evaginavérunt peccatóres, * intendérunt arcum suum,
   
   ut deíciant páuperem et ínopem, * ut trucídent recte ambulántes in via.
   
   Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, * et arcus eórum confringétur.
   
   Mélius est módicum iústo * super divítias peccatórum multas,
   
   quóniam bráchia peccatórum conteréntur, * confírmat autem iústos Dóminus.
   
   Novit Dóminus dies immaculatórum, * et heréditas eórum in ætérnum erit.
   
   Non confundéntur in témpore malo * et in diébus famis saturabúntur.
   
   Quia peccatóres períbunt, inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, * quemádmodum fumus defícient.
   
   Mutuátur peccátor et non solvet, * iústus autem miserétur et tríbuet.
   
   Quia benedícti eíus hereditábunt terram, * maledícti autem eíus exterminabúntur.
   
   A Dómino gressus hóminis confirmántur, * et viam eíus volet.
   
   Cum cecíderit, non collidétur, * quia Dóminus susténtat manum eíus.
   
   Iúnior fui et sénui et non vidi iústum derelíctum * nec semen eíus quærens panem.
   
   Tota die miserétur et cómmodat, * et semen illíus in benedictióne erit.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
   Ant.
   Ant. 2. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
   Ant. 2.
II
   Declína a malo et fac bonum, * et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
   
   quia Dóminus amat iudícium * et non derelínquet sanctos suos.
   
   Iniústi in ætérnum disperíbunt, * et semen impiórum exterminábitur.
   
   Iústi autem hereditábunt terram * et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
   
   Os iústi meditábitur sapiéntiam, * et lingua eíus loquétur iudícium;
   
   lex Dei eíus in corde ipsíus, * et non vacillábunt gressus eíus.
   
   Consíderat peccátor iústum * et quærit mortificáre eum;
   
   Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eíus * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
   
   Exspécta Dóminum et custódi viam eíus, et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; * cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
   
   Vidi ímpium superexaltátum * et elevátum sicut cedrum viréntem;
   
   et transívi, et ecce non erat, * et quæsívi eum, et non est invéntus.
   
   Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, * quóniam est postéritas hómini pacífico.
   
   Iniústi autem disperíbunt simul, * postéritas impiórum exterminábitur.
   
   Salus autem iustórum a Dómino, * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
   
   Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, * quia speravérunt in eo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
   Ant.
   Ant. 3. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
   Ant. 3.
III
   Os iusti meditábitur sapiéntiam, * et lingua eius loquétur iudícium;
   
   lex Dei eius in corde ipsíus, * et non vacillábunt gressus eius.
   
   Consíderat peccátor iustum * et quærit mortificáre eum;
   
   Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
   
   Exspécta Dóminum et custódi viam eius, et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; * cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
   
   Vidi ímpium superexaltátum * et elevátum sicut cedrum viréntem;
   
   et transívit, et ecce non erat, * et quæsívi eum, et non est invéntus.
   
   Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, * quóniam est postéritas hómini pacífico.
   
   Iniústi autem disperíbunt simul, * postéritas impiórum exterminábitur.
   
   Salus autem iustórum a Dómino, * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
   
   Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, * quia speravérunt in eo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Ieremíæ prophétæ
   Congregans congregábo eos, ait Dóminus; non est uva in vítibus et non sunt ficus in ficúlnea, fólium deflúxit, et dabo eis gradiéntes super eos. - "Quare sedémus? Conveníte et ingrediámur civitátes munítas et pereámus ibi, quia Dóminus Deus noster trádidit nos in intéritum et potum dedit nobis aquam fellis; peccávimus enim Dómino. Exspectávimus pacem, et non est bonum, tempus medélæ, et ecce formído." A Dan audítus est frémitus equórum eius, a voce hinnítuum fórtium equórum eius commóta est omnis terra; et vénient et devorábunt terram et plenitúdinem eius, urbem et habitatóres eius. Quia ecce ego mittam vobis serpéntes régulos quibus non est incantátio, et mordébunt vos ", ait Dóminus.
   
   Hiláritas mea facta est dolor in me, cor meum mærens. Ecce vox clamóris fíliæ pópuli mei de terra longínqua: " Numquid Dóminus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea? " " Quare ergo me ad iracúndiam concitavérunt in sculptílibus suis et in vanitátibus aliénis? " " Tránsiit messis, finíta est æstas, et nos salváti non sumus. " Super contritióne fíliæ pópuli mei contrítus sum et contristátus; stupor obtínuit me. Numquid resína non est in Gálaad? Aut médicus non est ibi? Quare enim non est obdúcta cicátrix fíliæ pópuli mei? Quis dabit cápiti meo aquam et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte interféctos fíliæ pópuli mei?
   
   Quis dabit mihi in solitúdine deversórium viatórum, et derelínquam pópulum meum et recédam ab eis? Quia omnes adúlteri sunt, cœtus prævaricatórum. " Et tendérunt linguam suam quasi arcum; mendácium, et non véritas, inváluit in terra, quia de malo ad malum egréssi sunt et me non cognovérunt, dicit Dóminus. Unusquísque se a próximo suo custódiat et in omni fratre suo non hábeat fidúciam, quia omnis frater supplántat, et omnis amícus fraudulénter incédit, et vir fratrem suum décipit, et veritátem non loquúntur; docuérunt enim linguam suam loqui mendácium, iníque egérunt, noluérunt convérti. Iniúria super iniúriam, dolus super dolum. Renuérunt scire me ", dicit Dóminus. Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum: " Ecce ego conflábo et probábo eos; quid enim áliud fáciam fíliæ pópuli mei? Sagítta vúlnerans lingua eórum; dolum locúta est in ore suo: pacem cum amíco suo lóquitur et occúlte ponit ei insídias. Numquid super his non visitábo eos, dicit Dóminus, aut in gente huiúsmodi non ulciscétur ánima mea? "
   
   r. Contumélias et terróres passus sum ab eis qui erant pacífici mei, et custodiéntes latus meum, * Dicéntes: Decipiámus eum et prævaleámus illi! Sed tu, Dómine, mecum es tamquam bellátor fortis. Cadent in oppróbrium sempitérnum. Et vídeam vindíctam in eis, quia tibi revelávi causam meam. v. Omnes inimíci mei advérsum me cogitábant mala mihi, verbum iníquuum mandavérunt advérsum me. * Dicéntes. v. Glória Patri. * Dicéntes.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De bono patiéntiæ (Nn. 6-7: SC 291, 194-200)
   Iesus Christus Dóminus et Deus noster, qui ad hoc descendísse se díxerat ut voluntátem Patris fáceret, inter cétera mirabília virtútum quibus indícia divínæ maiestátis expréssit patérnam quoque patiéntiam tolerántiæ tenóre servávit. Omnis dénique actus eius ab ipso statim advéntu patiéntia cómite signátur, quod primum de illa sublimitáte cælésti ad terréna descéndens non aspernátur Dei Fílius carnem hóminis indúere et cum peccátor ipse non esset aliéna peccáta portáre; immortalitáte ínterim pósita fíeri se mortálem pátitur ut ínnocens pro nocéntium salúte perimátur. Dóminus baptizátur a servo et remíssam peccatórum datúrus ipse non dedignátur lavácro regeneratiónis corpus ablúere. Diébus quadragínta ieiúnat per quem céteri saginántur; ésurit et famem sentit ut qui in fame sermónis et grátiæ fúerant cælésti pane saturéntur.
   
   Cum diábolo tentánte congréditur et inimícum tantum vicísse conténtus nihil ultra verba conátur. Discípulis non ut servis domínica potestáte prfuit, sed benígnus et mitis fratérna eos caritáte diléxit, dignátus étiam pedes apostolórum laváre, ut dum circa servos talis est Dóminus exémplo suo docéret qualis circa cómpares et æquáles débeat esse consérvus. Nec mirándum quod circa obœdiéntes talis exstíterit qui Iudam pótuit usque ad extrémum longa patiéntia sustinére, cibum cum inimíco cápere, hostem domésticum scire nec palam osténdere, traditóris ósculum non recusáre. In Iudæis vero tolerándis æquanímitas quanta et quanta patiéntia! Incrédulos ad fidem suadéndo fléctere, obséquio ingrátos fovére, contradicéntibus respondére léniter, supérbos sustinére cleménter, humíliter persequéntibus cédere, prophetárum interfectóres et advérsus Deum semper rebélles, usque ad crucis et passiónis horam velle collígere!
   
   Sub ipsa autem passióne et cruce, priúsquam ad crudelitátem necis et effusiónem sánguinis venirétur, quæ conviciórum probra patiénter audíta, quæ contumeliárum toleráta ludíbria, ut insultántium sputámina excíperet, qui sputo suo cæci óculos paulo ante formásset et cuius nómine a servis nunc eius diábolus cum ángelis suis flagellátur flagélla ipse paterétur, coronarétur spinis qui mártyres flóribus corónat ætérnis, palmis in fáciem verberarétur qui palmas veras vincéntibus tríbuit, spoliarétur veste terréna qui induménto immortalitátis céteros vestit, cibarétur felle qui cibum cæléstem dedit, acéto potarétur qui salutári póculo propinávit. Ille ínnocens, ille iustus, immo innocéntia ipse et ipse iustítia inter facinorósos deputátur et testimóniis falsis véritas prémitur, iudicátur iudicatúrus et Dei sermo ad víctimam tacens dúcitur.
   
   r. Dóminus mecum est tamquam bellátor fortis; proptérea persecúti sunt me, et intellégere non potuérunt. * Dómine, probans renes et corda, tibi revelávi causam meam. v. Et vim faciébant qui quærébant ánimam meam, et qui inquirébant mala mihi locúti sunt vanitátes. * Dómine. v. Glória Patri. * Dómine.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Omnípotens sempitérne Deus, da nobis ita domínicæ passiónis sacraménta perágere, * ut indulgéntiam percípere mereámur. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut