Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Martyr Dei, qui (quæ) únicum Patris sequéndo Fílium victis triúmphas hóstibus, victor (victrix) fruens cæléstibus.
Tui precátus múnere nostrum reátum dílue, arcens mali contágium, vitæ repéllens tædium.
Solúta sunt iam víncula tui sacráti córporis; nos solve vinclis sæculi amóre Fílii Dei.
Honor Patri cum Fílio et Spíritu Paráclito, qui te coróna pérpeti cingunt in aula glóriæ. Amen.
   Ant. 1. Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.
   Ant. 1.
Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).
   Fundaménta eius in móntibus sanctis; díligit Dóminus portas Sion * super ómnia tabernácula Iacob.
   
   Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei!
   
   Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; ecce Philistæa et Tyrus cum Æthiópia: * hi nati sunt illic.
   
   Et de Sion dicétur: «Hic et ille natus est in ea; * et ipse firmávit eam Altíssimus».
   
   Dóminus réferet in librum populórum: * «Hi nati sunt illic».
   
   Et cantant sicut choros ducéntes: * «Omnes fontes mei in te».
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.
   Ant.
   Ant. 2. Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.
   Ant. 2.
Canticum (Is 40, 10-17)
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus
Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).
   Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, * et bráchium eius dominátur;
   
   ecce merces eius cum eo * et præmium illíus coram illo.
   
   Sicut pastor gregem suum pascit, in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; * fetas ipse portat.
   
   Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes * et colles in statéra?
   
   Quis diréxit spíritum Dómini? * Aut quis consílium suum osténdit illi?
   
   Cum quo íniit consílium et instrúxit eum * et dócuit eum sémitam iustítiæ
   
   et erudívit eum sciéntiam * et viam prudéntiæ osténdit illi?
   
   Ecce gentes quasi stilla sítulæ et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; * ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
   
   Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, * et animália eius non suffícient ad holocáustum.
   
   Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; * quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.
   Ant.
   Ant. 3. Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.
   Ant. 3.
Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es (S. Athanasius).
   Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; * sedet super chérubim, moveátur terra.
   
   Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos.
   
   Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, * quóniam sanctum est.
   
   Rex potens iudícium díligit: tu statuísti, quæ recta sunt, * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
   
   Exaltáte Dóminum Deum nostrum et adoráte ad scabéllum pedum eius, * quóniam sanctus est.
   
   Móyses et Aaron in sacerdótibus eius * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
   
   Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
   
   Custodiébant testimónia eius * et præcéptum, quod dedit illis.
   
   Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; Deus, tu propítius fuísti eis, * ulcíscens autem adinventiónes eórum.
   
   Exaltáte Dóminum Deum nostrum et adoráte ad montem sanctum eius, * quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.
   Ant.
Lectio brevis (1 Io 5, 3-5)
   Hæc est cáritas Dei, ut mandáta eius custodiámus, et mandáta eius grávia non sunt. Quóniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum, et hæc est victória quæ vincit mundum, fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iesus est Filius Dei?
   
Responsorium breve
   Lætítia sempitérna super cápita eórum, r. Allelúia, allelúia. v. Gáudium et exsultatiónem obtinébunt, v. Glória Patri et Filio et Spiritui Sancto.
   
   Ant. Gaudéte et exsultáte, omnes sancti, quóniam merces vestra copiósa est in cælis, allelúia.
   Ant.
Canticum Evangelicum Lc 1, 68-79
De Messia eiusque præcursore
   Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
   
   et eréxit cornu salútis nobis * in domo David púeri sui,
   
   sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
   
   salútem ex inimícis nostris * et de manu ómnium, qui odérunt nos;
   
   ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris * et memorári testaménti sui sancti,
   
   iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis,
   
   ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, * serviámus illi
   
   in sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
   
   Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
   
   ad dandam sciéntiam salútis plebi eius * in remissiónem peccatórum eórum,
   
   per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitábit nos óriens ex alto,
   
   illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Gaudéte et exsultáte, omnes sancti, quóniam merces vestra copiósa est in cælis, allelúia.
   Ant.
Preces
   Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
   
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
   Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
   
    da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
   
   Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
   
    da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
   
   Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
   
    da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
   
   Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
   
    da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Magnificántes, Dómine, poténtiam tuam, súpplices exorámus, ut, sicut beátus Geórgius domínicæ fuit passiónis imitátor, * ita sit fragilitátis nostræ promptus adiútor. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut