Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Candor ætérnæ Deitátis alme, Christe, tu lumen vénia atque vita ádvenis, morbis hóminum medéla, porta salútis.
Intonat terræ chorus angelórum cǽlicum carmen, nova sæcla dicens, glóriam Patri, generíque nostro gáudia pacis.
Qui iaces parvus dóminans et orbi, Vírginis fructus sine labe sanctæ, Christe, iam mundo potiáris omni, semper amándus.
Nascéris cælos pátriam datúrus, unus e nobis, caro nostra factus; ínnova mentes, trahe caritátis péctora vinclis.
Cœtus exsúltans canit ecce noster ángelis læto sociátus ore, et Patri tecum parilíque Amóri cántica laudis. Amen.
   Ant. 1. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
   Ant. 1.
Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti
Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23, 49).
I
   Dómine, ne in furóre tuo árguas me * neque in ira tua corrípias me,
   
   quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua.
   
   Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
   
   Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum * et sicut onus grave gravant me nimis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
   Ant.
   Ant. 2. Dómine, ante te omne desidérium meum.
   Ant. 2.
II
   Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei * a fácie insipiéntiæ meæ.
   
   Inclinátus sum et incurvátus nimis; * tota die contristátus ingrediébar.
   
   Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, * et non est sánitas in carne mea.
   
   Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, * rugiébam a gémitu cordis mei.
   
   Dómine, ante te omne desidérium meum, * et gémitus meus a te non est abscónditus.
   
   Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
   
   Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, * et propínqui mei de longe stetérunt.
   
   Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam; et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias * et dolos tota die meditabántur.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Dómine, ante te omne desidérium meum.
   Ant.
   Ant. 3. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
   Ant. 3.
III
   Ego autem tamquam surdus non audiébam * et sicut mutus non apériens os suum;
   
   et factus sum sicut homo non áudiens * et non habens in ore suo redargutiónes.
   
   Quóniam in te, Dómine, sperávi, * tu exáudies, Dómine Deus meus.
   
   Quia dixi: « Ne quándo supergáudeant mihi; * dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me ».
   
   Quóniam ego in lapsum parátus sum, * et dolor meus in conspéctu meo semper.
   
   Quóniam iniquitátem meam annuntiábo * et sollícitus sum de peccáto meo.
   
   Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt; * et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
   
   Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi, * pro eo quod sequébar bonitátem.
   
   Ne derelínquas me, Dómine; * Deus meus, ne discésseris a me.
   
   Festína in adiutórium meum, * Dómine, salus mea.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
   Ant.
   
In primo nocturno, anno II
De Cántico canticórum
   Quam pulchra es, amíca mea, quam pulchra es: óculi tui columbárum per velámen tuum. Capílli tui sicut grex caprárum quæ descendérunt de monte Gálaad; dentes tui sicut grex tonsárum quæ ascendérunt de lavácro: omnes geméllis fétibus, et stérilis non est inter eas. Sicut vitta coccínea lábia tua, et elóquium tuum dulce; sicut fragmen mali púnici, ita genæ tuæ per velámen tuum. Sicut turris David collum tuum, quæ ædificáta est cum propugnáculis: mille clípei pendent ex ea, omnis armatúra fórtium. Duo úbera tua sicut duo hínnuli, cápreæ gemélli, qui pascúntur in líliis.
   
   Antequam aspíret dies et festínent umbræ, vadam ad montem myrrhæ et ad collem turis. Tota pulchra es, amíca mea, et mácula non est in te. Veni de Líbano, sponsa, veni de Líbano, ingrédere; réspice de cápite Amana, de vértice Sanir et Hermon, de cubílibus leónum, de móntibus pardórum.
   
   Hortus conclúsus, soror mea sponsa, hortus conclúsus, fons signátus; propágines tuæ paradísus malórum punicórum cum óptimis frúctibus, cypri cum nardo. Nardus et crocus, fístula et cinnamómum cum univérsis lignis turíferis, myrrha et álœ cum ómnibus primis unguéntis. Fons hortórum, púteus aquárum vivéntium quæ fluunt ímpetu de Líbano. Surge, áquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et fluant arómata illíus. Véniat diléctus meus in hortum suum et cómedat fructus eius óptimos. Veni in hortum meum, soror mea sponsa; méssui myrrham meam cum aromátibus meis, comédi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comédite, amíci, et bíbite et inebriámini, caríssimi.
   
   r. Confirmátum est cor Vírginis, in quo divína mystéria Angelo narránte, concépit. Te, formam præ fíliis hóminum, castis suscépit viscéribus, * Et benedícta in ætérnum, Deum nobis prótulit et hóminem. v. Domus pudíci péctoris templum repénte fit Dei: intácta nésciens virum, verbo concépit Fílium. * Et. v. Glória Patri. * Et.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi (Orat. 39, 13: CSEL 46, 123-124)
   Quia oportébat non in supérnis tantum adorári Deum, sed esse áliquos étiam in terris qui adorárent Deum in spíritu et veritáte, ut ómnia repleréntur glória Dei, quia ómnia plena erant Deo, idcírco étiam homo divínis mánibus fabricátur et imágine eius honorátur. Hunc autem invídia diáboli et contaminatióne peccáti a creatóre divúlsum despícere et neglégere non fuit Dei, sed quid fit? Quid de nobis ágitur vel pro nobis? Nova quædam et inaudíta effícitur permutátio naturárum et Deus homo fit; et qui ascénderat super cælum cæli ad oriéntem sublimitáte suæ claritátis et glóriæ, ad occidéntem convértit glóriam suam et occásum splendóris sui in hac vili et húmili carne nostra recóndit, et Dei Fílius súscipit esse étiam hóminis fílius et hoc sui cognómen de se ipse profitétur non convérsus ex eo quod erat - inconvertíbilis namque est - , sed assúmens quod non erat - miséricors enim est - , ut capi possit qui capi non póterat, et per mediántem carnem sicut velámine quodam interpósito álloqui nos possit, quóniam quidem ferre sincéram divinitátis eius natúram non erat corruptíbilis huius nostræ fragilísque natúræ.
   
   Idcírco ergo incommíxta miscéntur et non solum nativitáti nostræ Deus vel carni supérna mens vel témpori illud quod ante omne tempus est, verum étiam virginitáti partus impónitur, quóniam et impassíbili pássio conciliátur et immortáli mortis póculum propinátur.
   
   Nam quóniam inimícus noster artem suam sophísticam vinci non posse præsúmpserat, sicut ipse nos spe decéperat deitátis promíssæ dicens: Eritis sicut dii, ita nunc ipse carnis obiectióne decípitur, et velut hamo esca adopérto dum Adam cárneum cupit voráre, Deum intrínsecus invénit adopértum. Et ita novus hic Adam véterem réparat, et condemnátio prióris absólvitur, dum caro pro carne restitúitur et pro morte mors rédditur, immo dum per mortem ipse auctor mortis punítur.
   
   r. Beáta Dei Génetrix María, cuius víscera intácta pérmanent ; * Hódie génuit Salvatórem sæculi. v. Beáta, quæ crédidit: quóniam perfécta sunt ómnia, quæ dicta sunt ei a Dómino. * Hódie. v. Glória Patri. * Hódie.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut