v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Christe, redémptor ómnium, ex Patre, Patris Unice, solus ante princípium natus ineffabíliter,
Tu lumen, tu splendor Patris, tu spes perénnis ómnium, inténde quas fundunt preces tui per orbem sérvuli.
Salútis auctor, récole quod nostri quondam córporis, ex illibáta Vírgine nascéndo, formam súmpseris.
Hic præsens testátur dies, currens per anni círculum, quod solus a sede Patris mundi salus advéneris;
Hunc cælum, terra, hunc mare, hunc omne quod in eis est, auctórem advéntus tui laudat exsúltans cántico.
Nos quoque, qui sancto tuo redémpti sumus sánguine, ob diem natális tui hymnum novum concínimus.
Iesu, tibi sit glória, qui natus es de Vírgine, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.
 Ant. 1.
Psalmus 114 (116A)
Gratiarum actio
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act 14, 22).
 Diléxi, quóniam exáudit Dóminus * vocem deprecatiónis meæ.
 
 Quia inclinávit aurem suam mihi, * cum in diébus meis invocábam.
 
 Circumdedérunt me funes mortis, * et angústiæ inférni invenérunt me.
 
 Tribulatiónem et dolórem invéni † et nomen Dómini invocábam: * «O Dómine, líbera ánimam meam».
 
 Miséricors Dóminus et iustus, * et Deus noster miserétur.
 
 Custódiens párvulos Dóminus; * humiliátus sum, et salvum me fáciet.
 
 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, * quia Dóminus benefécit tibi;
 
 quia erípuit ánimam meam de morte, † óculos meos a lácrimis, * pedes meos a lapsu.
 
 Ambulábo coram Dómino * in regióne vivórum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.
 Ant.
 Ant. 2. Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.
 Ant. 2.
Psalmus 120 (121)
Custos populi
Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus (Ap 7, 16).
 Levábo óculos meos in montes: * unde véniet auxílium mihi?
 
 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
 
 Non dabit in commotiónem pedem tuum, * neque dormitábit, qui custódit te.
 
 Ecce non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israel.
 
 Dóminus custódit te, † Dóminus umbráculum tuum, * ad manum déxteram tuam.
 
 Per diem sol non percútiet te, * neque luna per noctem.
 
 Dóminus custódiet te ab omni malo; * custódiet ánimam tuam Dóminus.
 
 Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.
 Ant.
 Ant. 3. Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.
 Ant. 3.
Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis
 Magna et mirabília ópera tua, * Dómine Deus omnípotens;
 
 iustæ et veræ viæ tuæ, * Rex géntium!
 
 Quis non timébit, Dómine, * et glorificábit nomen tuum?
 
 Quia solus Sanctus, † quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, * quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.
 Ant.
Lectio brevis (Col 1, 13-15)
 Erípuit nos Deus de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ in quo habemus redemptiónem, remissiónem peccatórum, qui est imago Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ.
 
Responsorium breve
 r. Verbum caro factum est, * Allelúia, allelúia. v. Et habitávit in nobis. * Allelúia, allelúia. Glória Patri. * Allelúia, allelúia.
 
 
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
 
 et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
 
 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
 
 quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
 
 et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
 
 Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
 
 depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
 
 esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
 
 Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
 
 sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 
Preces
 Deus, multifáriam loquens pátribus nostris in prophétis, novíssime locútus est nobis in Fílio suo. Eius misericórdiam implorémus, dicéntes:
 
Kýrie, eléison.
 Pro Ecclésia tua sancta,
 
 — ut fílii tui fidéliter fortitérque confiteántur nomen Salvatóris.
 
 Pro evangelizántibus,
 
 — ut operárii a te missi cum omni fidúcia prǽdicent géntibus nomen Salvatóris.
 
 Pro frátribus nostris infírmis,
 
 — ut sanitátem obtíneant invocántes nomen Salvatóris.
 
 Pro christiánis persecutióni obnóxiis,
 
 — ut iniúrias patiénter sustíneant propter nomen Salvatóris.
 
 Pro frátribus nostris, qui culpa hóminum obiérunt
 
 — ut tua misericórdia vitam consequántur.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, cuius ineffábilis sapiéntia in scándalo crucis mirabíliter declarátur, concéde nobis ita passiónis Fílii tui glóriam contuéri, ut in cruce ipsíus numquam cessémus fiduciáliter gloriári. Qui tecum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.