Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Candor ætérnæ Deitátis alme, Christe, tu lumen vénia atque vita ádvenis, morbis hóminum medéla, porta salútis.
Intonat terræ chorus angelórum cǽlicum carmen, nova sæcla dicens, glóriam Patri, generíque nostro gáudia pacis.
Qui iaces parvus dóminans et orbi, Vírginis fructus sine labe sanctæ, Christe, iam mundo potiáris omni, semper amándus.
Nascéris cælos pátriam datúrus, unus e nobis, caro nostra factus; ínnova mentes, trahe caritátis péctora vinclis.
Cœtus exsúltans canit ecce noster ángelis læto sociátus ore, et Patri tecum parilíque Amóri cántica laudis. Amen.
   Ant. 1. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amictus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
   Ant. 1.
Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17).
I
   Bénedic, ánima mea, Dómino. * Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
   
   Maiestátem et decórem induísti, *amíctus lúmine sicut vestiménto.
   
   Exténdens cælum sicut velum, * qui éxstruis in aquis cenácula tua.
   
   Qui ponis nubem ascénsum tuum, * qui ámbulas super pennas ventórum.
   
   Qui facis ángelos tuos spíritus * et minístros tuos ignem uréntem.
   
   Qui fundásti terram super stabilitátem suam, * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
   
   Abyssus sicut vestiméntum opéruit eam, * super montes stabant aquæ.
   
   Ab increpatióne tua fúgiunt, * a voce tonítrui tui formídant.
   
   Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, * in locum, quem statuísti eis.
   
   Términum posuísti, quem non transgrediéntur, * neque converténtur operíre terram.
   
   Qui emíttis fontes in torréntes; * inter médium móntium pertransíbunt,
   
   potábunt omnes béstias agri, *exstínguent ónagri sitim suam.
   
   Super ea vólucres cæli habitábunt, * de médio ramórum dabunt voces.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amictus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
   Ant.
   Ant. 2. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
   Ant. 2.
II
   Rigas montes de cenáculis tuis, * de fructu óperum tuórum sátias terram.
   
   Prodúcis fenum iuméntis * et herbam servitúti hóminum,
   
   edúcens panem de terra * et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
   
   exhílarans fáciem in óleo, * panis autem cor hóminis confírmat.
   
   Saturabúntur ligna Dómini * et cedri Líbani, quas plantávit.
   
   Illic pásseres nidificábunt, * eródii domus in vértice eárum.
   
   Montes excélsi cervis, * petræ refúgium hyrácibus.
   
   Fecit lunam ad témpora signánda, * sol cognóvit occásum suum.
   
   Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
   
   cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant * et quærant a Deo escam sibi.
   
   Oritur sol, et congregántur, * et in cubílibus suis recúmbunt.
   
   Exit homo ad opus suum * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
   Ant.
   Ant. 3. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
   Ant. 3.
III
   Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! Omnia in sapiéntia fecísti, * impléta est terra creatúra tua.
   
   Hoc mare magnum et spatiósum et latum: illic reptília, quorum non est númerus, * animália pusílla cum magnis;
   
   illic naves pertransíbunt, * Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo.
   
   Omnia a te exspéctant, * ut des illis escam in témpore suo.
   
   Dante te illis, cólligent, * aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
   
   Averténte autem te fáciem, turbabúntur; áuferes spíritum eórum, et defícient * et in púlverem suum reverténtur.
   
   Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, * et renovábis fáciem terræ.
   
   Sit glória Dómini in sǽculum; * lætétur Dóminus in opéribus suis.
   
   Qui réspicit terram et facit eam trémere, * qui tangit montes, et fúmigant.
   
   Cantábo Dómino in vita mea, * psallam Deo meo quámdiu sum.
   
   Iucúndum sit ei elóquium meum, * ego vere delectábor in Dómino.
   
   Defíciant peccatóres a terra et iníqui, ita ut non sint. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
   Ant.
   v. In ipso vita erat. r. Et vita erat lux hóminum.
   
   
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Expositióne sancti Hierónymi presbýteri in Ioánnem (CCL: 78, 520-521)
   Et Verbum caro factum est. Verbum caro factum est et quómodo factum est ignorámus. A Deo ratiónem hábeo, sciéntiam non hábeo. Scio quia Verbum caro factum sit, et quómodo factum sit néscio. Miráris quia ego nésciam? Omnis creatúra ignórat. Mystérium enim quod abscónditum fuit in ómnibus sæculis, in nostro sæculo revelátum est. Dicat áliquis: " Si revelátum est, quómodo te nescíre dicis? " Revelátum est quod factum est; céterum celátur quómodo factum sit.
   
   Denique Isaías dicit: Generatiónem eius quis enarrábit? Et quómodo ipse díxerat: Ecce virgo in útero concípiet et páriet? Dicit quid factum sit, quando autem dicit: Generatiónem eius quis enarrábit? hoc nobis osténdit quóniam natus quidem sit, sed quómodo natus sit ignorámus.
   
   Sancta María, beata María, mater et virgo, virgo ante partum, virgo post partum. Ego hoc miror, quómodo de vírgine virgo natus sit, et post nativitátem vírginis mater virgo sit. Vultis scire quómodo de vírgine natus sit et post nativitátem mater ipsa sit virgo? Clausa erant óstia et ingréssus est Iesus. Nullum dúbium quin clausa sint óstia. Qui intrávit per óstia clausa non erat phantásma, non erat spíritus, vere corpus erat. Quid enim dicit? Respícite et vidéte quia spíritus carnem et ossa non habet quæ me habéntem vidétis. Habébat carnes, habébat ossa: et clausa erant óstia.
   
   Quómodo clausis óstiis intravérunt ossa et caro? Clausa sunt óstia, et intrat quem intrántem non vidémus. Unde intrávit? Omnia clausa sunt, locus non est per quem intret: et tamen intus est qui intrávit et non paret quómodo intrávit. Nescis quómodo factum sit, et das hoc poténtiæ Dei. Da poténtiæ Dei, quia de vírgine natus sit, et tamen ipsa virgo fúerit virgo post partum. Légimus in Ezéchiel, in templi ædificatióne: Porta, inquit, hæc orientális, quæ réspicit ad oriéntem, semper clausa erit; et nemo, inquit, intrávit per eam nisi solus póntifex.
   
   r. In própria venit et sui eum non recepérunt ; quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri. * Qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. v. Si autem fílii, et herédes ; herédes quidem Dei, coherédes autem Christi. * Qui. v. Glória Patri. * Qui.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut