Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Magi vidéntes párvulum eóa promunt múnera, stratíque votis ófferunt tus, myrrham et aurum régium.
Agnósce clara insígnia virtútis ac regni tui, Puer, cui trinam Pater prædestinávit índolem:
Regem Deúmque annúntiant thesáurus et fragrans odor turis Sabǽi, at mýrrheus pulvis sepúlcrum prǽdocet.
O sola magnárum úrbium maior Bethlem, cui cóntigit ducem salútis cǽlitus incorporátum gígnere!
Hunc et prophétis téstibus isdémque signatóribus testátor et sator iubet adíre regnum et cérnere:
Regnum quod ambit ómnia dia et marína et térrea a solis ortu ad éxitum et tártara et cælum supra.
Iesu, tibi sit glória, qui te revélas géntibus, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
   Ant. 1. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent Regi Dómino.
   Ant. 1.
Psalmus 71 (72)
Regia Messiæ potestaste
Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham (Mt 2, 11).
   Deus, iudícium tuum regi da * et iustítiam tuam fílio regis;
   
   iúdicet pópulum tuum in iustítia * et páuperes tuos in iudício.
   
   Afferant montes pacem pópulo, * et colles iustítiam.
   
   Iudicábit páuperes pópuli et salvos fáciet fílios ínopis * et humiliábit calumniatórem.
   
   Et permanébit cum sole et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
   
   Descéndet sicut plúvia in gramen * et sicut imber írrigans terram.
   
   Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, * donec auferátur luna.
   
   Et dominábitur a mari usque ad mare * et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum.
   
   Coram illo prócident íncolæ desérti, * et inimíci eius terram lingent.
   
   Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, * reges Arabum et Saba dona addúcent.
   
   Et adorábunt eum omnes reges, * omnes gentes sérvient ei.
   
   Quia liberábit ínopem clamántem * et páuperem, cui non erat adiútor.
   
   Parcet páuperi et ínopi * et ánimas páuperum salvas fáciet.
   
   Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, * et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.
   
   Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et orábunt pro ipso semper; * tota die benedícent ei.
   
   Et erit ubértas fruménti in terra, * in summis móntium fluctuábit;
   
   sicut Líbanus fructus eius * et florébit de civitáte sicut fenum terræ.
   
   Sit nomen eius benedíctum in sǽcula, * ante solem permanébit nomen eius.
   
   Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, * omnes gentes magnificábunt eum.
   
   Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel, * qui facit mirabília solus.
   
   Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; * et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent Regi Dómino.
   Ant.
   Ant. 2. Adorate Dominum in aula sancta eius.
   Ant. 2.
Psalmus 95 (96)
Dominus rex et iudex omnis terræ
Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni (Cf. Ap 14, 3).
   Cantáte Dómino cánticum novum, * cantáte Dómino, omnis terra.
   
   Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
   
   Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
   
   Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, * terríbilis est super omnes deos.
   
   Quóniam omnes dii géntium inánia, * Dóminus autem cælos fecit.
   
   Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, * poténtia et decor in sanctuário eius.
   
   Afférte Dómino, famíliæ populórum, afférte Dómino glóriam et poténtiam, * afférte Dómino glóriam nóminis eius.
   
   Tóllite hóstias et introíte in átria eius, * adoráte Dóminum in splendóre sancto.
   
   Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, * dícite in géntibus: «Dóminus regnavit!».
   
   Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; * iudicábit pópulos in æquitáte.
   
   Læténtur cæli et exsúltet terra, sonet mare et plenitúdo eius; * gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt.
   
   Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit, * quóniam venit iudicáre terram.
   
   Iudicábit orbem terræ in iustítia * et pópulos in veritáte sua.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Adorate Dominum in aula sancta eius.
   Ant.
   Ant. 3. Adoráte Deum, omnes ángeli eius, allelúia.
   Ant. 3.
Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius).
   Dóminus regnávit! Exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
   
   Nubes et calígo in circúitu eius, * iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
   
   Ignis ante ipsum præcédet * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
   
   Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: * vidit et contrémuit terra.
   
   Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, * a fácie Dómini omnis terra.
   
   Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
   
   Confundántur omnes, qui adórant sculptília et qui gloriántur in simulácris suis. * Adoráte eum, omnes ángeli eius.
   
   Audívit et lætáta est Sion, et exsultavérunt fíliæ Iudæ * propter iudícia tua, Dómine.
   
   Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, * nimis exaltátus es super omnes deos.
   
   Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; custódit ipse ánimas sanctórum suórum, * de manu peccatóris liberábit eos.
   
   Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
   
   Lætámini, iusti, in Dómino * et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Adoráte Deum, omnes ángeli eius, allelúia.
   Ant.
   v. Annuntiavérunt cæli iustítiam eius. r. Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
   
   
   
   
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut