v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Implénte munus débitum Ioánne, rerum cónditor Iordáne mersus hac die aquam lavándo díluit,
Non ipse mundári volens de ventre natus Vírginis, peccáta sed mortálium suo lavácro tóllere.
Dicénte Patre quod «meus diléctus hic est Fílius», suménte Sancto Spíritu formam colúmbæ cælitus.
Hoc mystico sub nómine micat salus Ecclésiæ; Persóna trina cómmanet unus Deus per ómnia.
O Christe, vita, véritas, tibi sit omnis glória, quem Patris atque Spíritus splendor revélat cælitus. Amen.
 Ant. 1. Vox de cælis sónuit et vox Patris audíta est: Hic est Fílius meus, in quo mihi complácui, ipsum audíte.
 Ant. 1.
Psalmus 109 (110)
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25).
 Dixit Dóminus Dómino meo: * «Sede a dextris meis,
 
 donec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum».
 
 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.
 
 Tecum principátus in die virtútis tuæ, † in splendóribus sanctis, * ex útero ante lucíferum génui te.
 
 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: * «Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech».
 
 Dóminus a dextris tuis, * conquassábit in die iræ suæ reges.
 
 [Iudicábit in natiónibus: cumulántur cadávera, * conquassábit cápita in terra spatiósa.]
 
 De torrénte in via bibet, * proptérea exaltábit caput.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Vox de cælis sónuit et vox Patris audíta est: Hic est Fílius meus, in quo mihi complácui, ipsum audíte.
 Ant.
 Ant. 2. Caput dracónis Salvátor contéruit in Iordáne flúmine, ab eius potestáte omnes erípuit.
 Ant. 2.
Psalmus 111 (112)
Viri iusti beatitudo
Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate (Eph 5, 8-9).
 Beátus vir, qui timet Dóminum, * in mandátis eius cupit nimis.
 
 Potens in terra erit semen eius, * generátio rectórum benedicétur.
 
 Glória et divítiæ in domo eius, * et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi.
 
 Exórtum est in ténebris lumen rectis, * miséricors et miserátor et iustus.
 
 Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, † dispónet res suas in iudício, * quia in ætérnum non commovébitur.
 
 In memória ætérna erit iustus, * ab auditióne mala non timébit.
 
 Parátum cor eius, sperans in Dómino, † confirmátum est cor eius, non timébit, * donec despíciat inimícos suos.
 
 Distríbuit, dedit paupéribus; † iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, * cornu eius exaltábitur in glória.
 
 Peccátor vidébit et irascétur, † déntibus suis fremet et tabéscet. * Desidérium peccatórum períbit.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Caput dracónis Salvátor contéruit in Iordáne flúmine, ab eius potestáte omnes erípuit.
 Ant.
 Ant. 3. Magnum mystérium declarátur hódie, quia Creátor ómnium in Iordáne expúrgat nostra facínora.
 Ant. 3.
Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis
 Magna et mirabília ópera tua, * Dómine Deus omnípotens;
 
 iustæ et veræ viæ tuæ, * Rex géntium!
 
 Quis non timébit, Dómine, * et glorificábit nomen tuum?
 
 Quia solus Sanctus, † quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, * quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Magnum mystérium declarátur hódie, quia Creátor ómnium in Iordáne expúrgat nostra facínora.
 Ant.
Lectio brevis (Act 10, 37-38)
 Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Iudæam incípiens a Galilæa post baptísmum, quod prædicávit Ioánnes: Iesum a Názareth, quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto et virtúte, qui pertransívit benefaciéndo et sanándo omnes oppréssos a Diábolo, quóniam Deus erat cum illo.
 
Responsorium breve
 r. Hic est qui venit * Per aquam et sánguinem. v. Iesus Christus, Dóminus noster. Per aquam et sánguinem. V. Glória Patri. r. Hic est qui venit
 
 Ant. Christus Iesus diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo, et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri suo. Ipsi glória et impérium in sæcula.
 Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
 
 et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
 
 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
 
 quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
 
 et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
 
 Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
 
 depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
 
 esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
 
 Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
 
 sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Christus Iesus diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo, et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri suo. Ipsi glória et impérium in sæcula.
 Ant.
Preces
 Redemptórem nostrum, qui baptísmum in Iordáne dignátus est a Ioánne suscípere, exorémus, dicéntes:
 
Mitte, Dómine, Spíritum tuum super nos.
 Christe, serve Dei, quem Pater suscépit et in quo sibi complácuit,
 
 — mitte super nos, Dómine, Spíritum tuum.
 
 Christe, elécte Dei, qui cálamum quassátum non contrivísti et linum fúmigans non exstinxísti,
 
 — miserére ómnium quæréntium te in veritáte.
 
 Christe, Fili Dei, quem Pater fœdere novo vocávit in lucem géntium,
 
 — áperi óculos cæcórum in aqua baptísmatis.
 
 Christe, hóminum salvátor, quem Pater Spíritu Sancto unxit ad ministérium salútis,
 
 — duc omnes ad te vidéndum et credéndum, ut vitam ætérnam hábeant.
 
 Christe, spes nostra, qui ducis sedéntes in ténebris ad lucem salútis,
 
 — fratres nostros defúnctos in regnum tuum súscipe.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, † concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, * ut in beneplácito tuo iúgiter persevérent. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.