v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Magi vidéntes párvulum eóa promunt múnera, stratíque votis ófferunt tus, myrrham et aurum régium.
Agnósce clara insígnia virtútis ac regni tui, Puer, cui trinam Pater prædestinávit índolem:
Regem Deúmque annúntiant thesáurus et fragrans odor turis Sabǽi, at mýrrheus pulvis sepúlcrum prǽdocet.
O sola magnárum úrbium maior Bethlem, cui cóntigit ducem salútis cǽlitus incorporátum gígnere!
Hunc et prophétis téstibus isdémque signatóribus testátor et sator iubet adíre regnum et cérnere:
Regnum quod ambit ómnia dia et marína et térrea a solis ortu ad éxitum et tártara et cælum supra.
Iesu, tibi sit glória, qui te revélas géntibus, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: Dóminus super aquas multas.
 Ant. 1.
Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17).
I
 Bénedic, ánima mea, Dómino. * Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
 
 Maiestátem et decórem induísti, *amíctus lúmine sicut vestiménto.
 
 Exténdens cælum sicut velum, * qui éxstruis in aquis cenácula tua.
 
 Qui ponis nubem ascénsum tuum, * qui ámbulas super pennas ventórum.
 
 Qui facis ángelos tuos spíritus * et minístros tuos ignem uréntem.
 
 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
 
 Abyssus sicut vestiméntum opéruit eam, * super montes stabant aquæ.
 
 Ab increpatióne tua fúgiunt, * a voce tonítrui tui formídant.
 
 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, * in locum, quem statuísti eis.
 
 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, * neque converténtur operíre terram.
 
 Qui emíttis fontes in torréntes; * inter médium móntium pertransíbunt,
 
 potábunt omnes béstias agri, *exstínguent ónagri sitim suam.
 
 Super ea vólucres cæli habitábunt, * de médio ramórum dabunt voces.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: Dóminus super aquas multas.
 Ant.
 Ant. 2. Omnis terra adóret te, et psallat tibi, psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
 Ant. 2.
II
 Rigas montes de cenáculis tuis, * de fructu óperum tuórum sátias terram.
 
 Prodúcis fenum iuméntis * et herbam servitúti hóminum,
 
 edúcens panem de terra * et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
 
 exhílarans fáciem in óleo, * panis autem cor hóminis confírmat.
 
 Saturabúntur ligna Dómini * et cedri Líbani, quas plantávit.
 
 Illic pásseres nidificábunt, * eródii domus in vértice eárum.
 
 Montes excélsi cervis, * petræ refúgium hyrácibus.
 
 Fecit lunam ad témpora signánda, * sol cognóvit occásum suum.
 
 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
 
 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant * et quærant a Deo escam sibi.
 
 Oritur sol, et congregántur, * et in cubílibus suis recúmbunt.
 
 Exit homo ad opus suum * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Omnis terra adóret te, et psallat tibi, psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
 Ant.
 Ant. 3. Vota mea Dómino reddam in átriis domus Dómini.
 Ant. 3.
III
 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! † Omnia in sapiéntia fecísti, * impléta est terra creatúra tua.
 
 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: † illic reptília, quorum non est númerus, * animália pusílla cum magnis;
 
 illic naves pertransíbunt, * Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo.
 
 Omnia a te exspéctant, * ut des illis escam in témpore suo.
 
 Dante te illis, cólligent, * aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
 
 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; † áuferes spíritum eórum, et defícient * et in púlverem suum reverténtur.
 
 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, * et renovábis fáciem terræ.
 
 Sit glória Dómini in sǽculum; * lætétur Dóminus in opéribus suis.
 
 Qui réspicit terram et facit eam trémere, * qui tangit montes, et fúmigant.
 
 Cantábo Dómino in vita mea, * psallam Deo meo quámdiu sum.
 
 Iucúndum sit ei elóquium meum, * ego vere delectábor in Dómino.
 
 Defíciant peccatóres a terra †et iníqui, ita ut non sint. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Vota mea Dómino reddam in átriis domus Dómini.
 Ant.
In primo nocturno, utroque anno
De libro Isaíæ prophétæ
 Ecce servus meus, suscípiam eum; eléctus meus, cómplacet sibi in illo ánima mea; dedi spíritum meum super eum, iudícium géntibus próferet. Non clamábit neque vociferábitur, nec audiétur vox eius foris. Cálamum quassátum non cónteret et linum fúmigans non exstínguet; in veritátem próferet iudícium. Non languébit nec frangétur, donec ponat in terra iudícium; et legem eius ínsulæ exspéctant.
 
 Hæc dicit Dóminus Deus, creans cælos et exténdens eos, firmans terram et quæ gérminant ex ea, dans flatum pópulo qui est super eam, et spíritum calcántibus eam: " Ego, Dóminus, vocávi te in iustítia et apprehéndi manum tuam; et formávi te et dedi te in fœdus pópuli, in lucem géntium, ut aperíres óculos cæcórum et edúceres de conclusióne vinctum, de domo cárceris sedéntes in ténebris. Ego Dóminus: hoc est nomen meum; et glóriam meam álteri non dabo et laudem meam sculptílibus. Quæ prima fuérunt, ecce venérunt; nova quoque ego annúntio: ántequam oriántur, audíta vobis fáciam ".
 
 Audíte me, insulæ, et atténdite, pópuli de longe: Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei; et pósuit os meum quasi gládium acútum, in umbra manus suæ protéxit me et pósuit me sicut sagíttam eléctam, in pháretra sua abscóndit me, et dixit mihi: " Servus meus es tu, Israel, in quo gloriábor ". Et ego dixi: " In vácuum laborávi, sine causa et vane fortitúdinem meam consúmpsi; verúmtamen iudícium meum cum Dómino et merces mea cum Deo meo ". Et nunc dicit Dóminus, qui formávit me ex útero servum sibi, ut redúcerem Iacob ad eum, et Israel ei congregarétur; et glorificátus sum in óculis Dómini, et Deus meus factus est fortitúdo mea.
 
 Et dixit: " Parum est ut sis mihi servus ad suscitándas tribus Iacob et relíquias Israel reducéndas: dabo te in lucem géntium ut sis salus mea usque ad extrémum terræ ". Hæc dicit Dóminus, redémptor Israel, Sanctus eius, ad contémptum in ánima, ad abominátum in gente, ad servum dominórum: " Reges vidébunt et consúrgent, príncipes quoque et adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, Sanctum Israel, qui elégit te ". Hæc dicit Dóminus: " In témpore benepláciti exaudívi te et in die salútis auxiliátus sum tui; et servávi te et dedi te in fœdus pópuli, ut suscitáres terram et distribúeres hereditátes dissipátas; ut díceres his qui vincti sunt: "Exíte", et his qui in ténebris: "Revelámini". Super vias pascéntur, et in ómnibus cóllibus decalvátis páscua eórum ".
 
 r. Hódie cæli apérti sunt super eum, et vox de cælo sónuit dicens: * Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui. v. Cæli apérti sunt super eum, et vox Patris audíta est: * Hic est. v. Glória Patri. * Hic est.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Homíliis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Matthǽum (Hom. 12, 1: PG 57, 201-203)
 Cum fámulis Dóminus, cum reis iudex baptizándus venit. Sed ne turbéris: nam in humílibus huiúsmodi rebus eius celsitúdo máxime respléndet. Qui enim in virgináli vulva tanto témpore gestári passus est, et inde cum natúra nostra prodíre, álapis cædi et crucifígi, et tália pérpeti quæ passus est, quid miráris si baptizári dignátus sit, et cum áliis ad servum accédere? Illud enim stupéndum erat, quod Deus cum esset, vellet homo fíeri: cétera vero deínceps secúndum rectam ratiónem consequúntur.
 
 Ideo enim Ioánnes statim dixit se non esse dignum corrígiam calceaménti eius sólvere, ceteráque ómnia, nempe quod iudex sit, quod pro mérito síngulis reddat, quodque Spíritum áffatim datúrus sit ómnibus; ut cum víderis eum ad baptísmum veniéntem, nihil vile suspíceris. Idcírco præséntem illum cóhibet dicens: Ego a te débeo baptizári, et tu venis ad me!
 
 Quia enim baptísma pæniténtiæ erat, et in accusatiónem peccatórum inducébat, ne quis putáret ipsum eódem ánimo ad Iordánem veníre, hanc cogitatiónem córrigit, dum agnum vocat et peccatórum per orbem ómnium redemptórem. Qui enim totíus humáni géneris peccáta tóllere potest, multo magis ipse impeccábilis erat. Ideóque non dixit: " Ecce impeccábilis ", sed quod multo maius erat: Qui tollit peccáta mundi, ut cum hoc et illud omníno certum hábeas videásque illum ália quædam administrántem ad baptísmum veníre.
 
 Hic ut audívit: Sine modo, sic enim decet nos implére omnem iustítiam: statim obsecútus est. Neque enim pertináciter erat contentiósus, sed amórem simul et obœdiéntiam exhibébat, in omnibúsque Dómino obtemperáre studébat. Iustítia enim est mandatórum observátio. Quia ígitur, inquit, ália ómnia mandáta implévimus, hoc autem unum súperest, et illud quoque adiúngi opórtet. Decet ergo me totam implére legem: quia decet étiam maledíctum sólvere contra vos in lege inscríptum. Ideo carnem assúmpsi et advéni.
 
 r. Testimónium perhíbuit Ioánnes de Dómino Iesu dicens: * Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo et mansit super eum. v. Et ego vidi et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei. * Quia. v. Glória Patri. * Quia.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.