Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Rector potens, verax Deus, qui témperas rerum vices, splendóre mane ínstruis et ígnibus merídiem.
Exstíngue flammas lítium, aufer calórem nóxium, confer salútem córporum verámque pacem córdium.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
   Ant. Respóndens autem Iesus dixit ei: Sine me modo; sic enim decet nos implére omnem iustítiam.
   Ant.
Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11).
I
   Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
   
   Dicat nunc Israel, quóniam bonus, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
   
   Dicat nunc domus Aaron, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
   
   Dicant nunc, qui timent Dóminum, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
   
   De tribulatióne invocávi Dóminum, * et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
   
   Dóminus mecum, * non timébo, quid fáciat mihi homo.
   
   Dóminus mecum adiútor meus, * et ego despíciam inimícos meos.
   
   Bonum est confúgere ad Dóminum * quam confídere in hómine.
   
   Bonum est confúgere ad Dóminum * quam confídere in princípibus.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
II
   Omnes gentes circuiérunt me, * et in nómine Dómini excídi eos.
   
   Circumdántes circumdedérunt me, * et in nómine Dómini excídi eos.
   
   Circumdedérunt me sicut apes et exarsérunt sicut ignis in spinis, * et in nómine Dómini excídi eos.
   
   Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, * et Dóminus adiúvit me.
   
   Fortitúdo mea et laus mea Dóminus * et factus est mihi in salútem.
   
   Vox iubilatiónis et salútis * in tabernáculis iustórum:
   
   «Déxtera Dómini fecit virtútem! Déxtera Dómini exaltávit me; * déxtera Dómini fecit virtútem!».
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
III
   Aperíte mihi portas iustítiæ; * ingréssus in eas confitébor Dómino.
   
   Hæc porta Dómini; * iusti intrábunt in eam.
   
   Confitébor tibi, quóniam exaudísti me * et factus es mihi in salútem.
   
   Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, * hic factus est in caput ánguli;
   
   a Dómino factum est istud * et est mirábile in óculis nostris.
   
   Hæc est dies, quam fecit Dóminus: * exsultémus et lætémur in ea.
   
   O Dómine, salvum me fac; * o Dómine, da prosperitátem!
   
   Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. * Benedícimus vobis de domo Dómini.
   
   Deus Dóminus et illúxit nobis. * Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris.
   
   Deus meus es tu, et confitébor tibi, * Deus meus, et exaltábo te.
   
   Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Respóndens autem Iesus dixit ei: Sine me modo; sic enim decet nos implére omnem iustítiam.
   Ant.
Lectio brevis (Is 42, 1)
   Ecce servus meus, suscípiam eum; eléctus meus, cómplacet sibi in illo ánima mea; dedi spíritum meum super eum, iudícium géntibus próferet.
   
   v. Ecce servus meus, suscípiam eum. r. Eléctus meus, complácuit sibi in illo ánima mea.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, * ut in beneplácito tuo iúgiter persevérent. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut