Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 14 ianuarii
   1. Commemorátio sancti Potíti, mártyris, qui Sárdicæ in Dácia multa passus, demum gládio martyrium consecútus esse narrátur.
   
   2. Antiochíæ in Syria, sancti Glycérii, diáconi et mártyris.
   
   3. Nolæ in Campánia, sancti Felícis, presbyteri, qui, ut sanctus Paulínus refert, persecutiónibus furéntibus, in cárcerem coniéctus acerbíssima sustínuit torménta et, pace tandem conciliáta, inter suos rédiit in paupertáte secédens ad senéctam usque, conféssor fídei invíctus.
   
   4. Commemorátio sanctórum monachórum, qui Raíthi et in monte Sina ob Christi fidem interfécti sunt.
   
   5. Apud Hibéros ultra Pontum Euxínum, sanctæ Ninónis, quæ, capta christiána, ob vitæ suæ sanctimóniam tantam adépta est reveréntiam et admiratiónem ómnium, ut regínam ipsam, cuius filíolum suis précibus sanáverat, regem et univérsam gentem suam ad Christi fidem allíceret.
   
   6 *. Apud Gábalos in Gállia, sancti Firmíni, epíscopi.
   
   7 *. Arvérnæ in Aquitánia, sancti Euphrásii, epíscopi, cuius sanctus Gregórius Turonénsis laudat hospitalitátem.
   
   8. Medioláni in Ligúria, deposítio sancti Dátii, epíscopi, qui in controvérsia de Tribus Capítulis Vigílii papæ senténtiam deféndit, quem Constantinópolim comitátus est, ubi de vita decéssit.
   
   9 *. Astígi in Bǽtica, sancti Fulgéntii, epíscopi, cui, fratri sanctórum Leándri, Isidóri et Florentínæ, Isidórus tractátum « De offíciis ecclesiásticis » dicávit.
   
   10 *. Taliacótii in Aprútio, beáti Odónis Novariénsis, presbyteri ex Ordine Cartusianórum.
   
   11 *. Utini in Venétia, beáti Odoríci de Portu Naónis Mattiuzzi, presbyteri ex Ordine Minórum, qui, per quas Tartarórum, Indórum Sinensiúmque regiónes progréssus est usque ad Sinárum príncipem urbem Hambalib, eásdem Evangélii prædicatióne longe latéque perlústrans multos ad Christi fidem perdúxit.
   
   12 *. Batáviæ in Surinámia, beáti Petri Donders, presbyteri e Congregatióne Sanctíssimi Redemptóris, qui indeféssa caritáte leprosórum tarn córporum quam animárurri curam egit.
   
   
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Iac 5,8-11)
    Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit. Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut