Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 17 ianuarii
   1. Memória sancti Antónii, abbátis, qui, paréntibus orbátus, evangélica excípiens præcépta ómnia bona distríbuit paupéribus et in solitúdinem apud Thebáidem in Ægýpto recéssit, ubi vitam ascéticam ágere cœpit, Ecclésiæ roborándæ óperam navávit, fídei confessóres in persecutióne Diocletiáni imperatóris sústinens, et sanctum Athanásium contra ariános fulsit. Tantos vero hábuit discípulos, ut pater monachórum vocarétur.
   
   2. In Cappadócia, sanctórum Speusíppi, Elasíppi, Melasíppi, fratrum, et eórum áviæ Leoníllæ, mártyrum.
   
   3. In Osrhoéne, commemorátio sancti luliáni, ascétæ, a vernáculis Sabæ, id est senis, cognomináti, qui, licet civitátis strépitus detestátus sit, diléctam solitúdinem ad tempus relíquit, ut Antiochíæ ariánæ hæresis sectatóres sédulo confúnderet.
   
   4. Deæ Vocontiórum in Gállia Lugdunénsi, sancti Marcélli, epíscopi, qui, defénsor civitátis, ob cathólicam fidem servátam ab Euríco rege ariáno in exsílium pulsus est.
   
   5. Apud Biturígas in Aquitánia, sancti Sulpícii, cognoménto Pii, epíscopi, qui, ex aula régia ad episcopátum promótus, nihil cárius hábuit quam curam gérere páuperurn.
   
   6 *. In Bavária, beáti Gamelbérti, presbyteri, qui bona sua Uthóni, quem de sacro fonte suscéperat, trádidit, ut monastérium Metheménse fundarétur.
   
   7 *. Apud Forum Iúlii in Província Gálliæ, sanctæ Rosselínæ, prioríssæ Cellæ Robáudi Ordinis Cartusiénsis, quæ abnegatióne sui, cibi somníque ieiúnio et austeritáte enítuit.
   
   8. In civitáte Tocolatlan in México, sancti Ianuárii Sánchez Delgadillo, presbyteri et mártyris in persecutióne mexicána.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Eccli 2,18-20)
   Qui timent Dóminum, non erunt incredíbiles verbo illíus; et, qui díligunt illum, conservábunt viam illíus. Qui timent Dóminum, inquírent quæ beneplácita sunt ei; et, qui díligunt eum, replebúntur lege ipsíus. Qui timent Dóminum, præparábunt corda sua et in conspéctu illíus sanctificábunt ánimas suas.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut