Die 20 ianuarii
 1. Sancti Fabiáni, papæ et mártyris, qui láicus ad pontificátum divínitus est vocátus, et fídei ac virtútis gloriósum præbens exémplum, in persecutióne Décii imperatóris passus est; de eiúsdem agóne gratulátur sanctus Cypriánus quod in regénda Ecclésia irreprehensíbile illustréque testimónium perfecísset. Eius corpus Romæ via Appia in cœmetério Callísti hac die depósitum est.
 
 2. Sancti Sebastiáni, mártyris, qui, ex Medioláno oriúndus, ut refert sanctus Ambrósius, Romam proféctus est, quando persecutiònes acérbæ fervébant, ibíque passus est; ítaque in Urbe, quo hospes advénerat, domicílium immortalitátis perpétuæ obtíriuit. Eius deposítio item Romæ ad Catacúmbas hac eádem die evénit.
 
 3. Apud Antínoen in Thebáide, sancti Asclæ, mártyris, qui coram præside minas non tímuit, cum maior ei formído Christum contémnere esset, et post vária torménta in flumen præcipitátus est.
 
 4. Nicǽæ in Bithynia, sancti Neóphyti, mártyris.
 
 5. In Palæstína, sancti Euthymii, abbátis, qui, natióne arménus et ab infántia Deo consecrátus, Hierosólymam pétiit et, plúrimis annis in solitúdine exáctis, ad extrémum vitæ usque firmus et álacer in humilitáte et caritáte, observántia disciplínæ clarus óbiit.
 
 6. Vigórniæ in Anglia, sancti Wulfstáni, epíscopi, qui, e claustro hanc ad sedem episcopálem evéctus, monásticos mores cum zelo pastoráli coniúnxit, summam impéndens curam in parœcias visitándas, in ecclesiárum erectiónem incitándam, in lítteras fovéndas, necnon in venalícia exprobránda.
 
 7 *. Coltibóni in Etrúria, beáti Benedícti Ricasoli, eremítæ e Congregatióne Vallis Umbrósæ.
 
 8 *. In Fínnia, sancti Henríci, epíscopi et mártyris, qui, in Anglia natus, Upsaliénsem Ecclésiam suscépit regéndam omni stúdio in Finnos evangelizándos incúmbens; crudéliter tandem ab homicída trucidátus est, quem iuxta ecclesiásticam disciplínam corrígere conátus erat.
 
 9. Messánæ in Sicília, sanctæ Eustóchii Calafato, vírginis, abbatíssæ ex Ordine Sanctæ Claræ, quæ ad prístinam vitæ reguláris disciplínam restaurándam et Christi sequélam e sancti Francísci more fovéndam omni stúdio se cóntulit.
 
 10. Seuli in Coréa, sancti Stéphani Min Kùk-ka, mártyris, qui, catechísta, in cárcere pro fide christiána iugulátus est.
 
 11 *. Casáureæ prope Neápolim in Campánia Itáliæ, beátæ Maríæ Christínæ ab Immaculáta (Adalhéidis) Brando, vírginis, quæ vitam suam in puerórum christiánam institutiónem cóntulit et Congregatiónem Sorórum Victimárum Expiatrícum a Iesu Sacraménto fundávit, qua adoratiónem sanctæ Eucharístiæ valde suscitávit.
 
 12 *. In monastério Montis Sancti Bernárdi apud Licéstriam in Anglia, beáti Cypriáni (Michǽlis) Iwene Tansi, presbyteri ex Ordine Cisterciénsi, qui, in território Onitsháno Nigériæ natus, adhuc puer, invíta família, christiánam fidem proféssus est et sacérdos ordinátus magna cum sedulitáte pastoráli curæ se cóntulit, donec mónachus efféctus sancta morte sanctam vitam consummáre méruit.
 
 
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Eccli 44,2.13-15)
 Multam glóriam fecit Dóminus, magnificéntiam suam a sǽculo. Usque in ætérnum manet semen eórum, et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem; sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.