v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Agnes beátæ vírginis natális est, quo spíritum cælo refúdit débitum, pio sacráta sánguine.
Matúra martyrio fuit matúra nondum núptiis; prodíre quis nuptum putet, sic læta vultu dúcitur.
Aras nefándi núminis adolére tædis cógitur; respóndet: «Haud tales faces sumpsére Christi vírgines.
Hic ignis extínguit fidem, hæc flamma lumen éripit; hic, hic feríte, ut prófluo cruóre restínguam focos» .
Percússa quam pompam tulit! Nam veste se totam tegens, terram genu flexo petit lapsu verecúndo cadens.
Iesu, tibi sit glória, qui natus es de Vírgine, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Christi virgo nec terróre concútitur nec blandiméntis sedúcitur.
 Ant. 1.
Psalmus 114 (116A)
Gratiarum actio
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act 14, 22).
 Diléxi, quóniam exáudit Dóminus * vocem deprecatiónis meæ.
 
 Quia inclinávit aurem suam mihi, * cum in diébus meis invocábam.
 
 Circumdedérunt me funes mortis, * et angústiæ inférni invenérunt me.
 
 Tribulatiónem et dolórem invéni † et nomen Dómini invocábam: * «O Dómine, líbera ánimam meam».
 
 Miséricors Dóminus et iustus, * et Deus noster miserétur.
 
 Custódiens párvulos Dóminus; * humiliátus sum, et salvum me fáciet.
 
 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, * quia Dóminus benefécit tibi;
 
 quia erípuit ánimam meam de morte, † óculos meos a lácrimis, * pedes meos a lapsu.
 
 Ambulábo coram Dómino * in regióne vivórum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Christi virgo nec terróre concútitur nec blandiméntis sedúcitur.
 Ant.
 Ant. 2. Ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotióne commítto.
 Ant. 2.
Psalmus 115 (116B)
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15).
 Crédidi, étiam cum locútus sum: * «Ego humiliátus sum nimis».
 
 Ego dixi in trepidatióne mea: * «Omnis homo mendax».
 
 Quid retríbuam Dómino * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
 
 Cálicem salutáris accípiam * et nomen Dómini invocábo.
 
 Vota mea Dómino reddam * coram omni pópulo eius.
 
 Pretiósa in conspéctu Dómini * mors sanctórum eius.
 
 O Dómine, ego servus tuus, * ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
 
 Dirupísti víncula mea: † tibi sacrificábo hóstiam laudis * et nomen Dómini invocábo.
 
 Vota mea Dómino reddam * coram omni pópulo eius,
 
 in átriis domus Dómini, * in médio tui, Ierúsalem.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotióne commítto.
 Ant.
 Ant. 3. Benedíco te, Pater Dómini mei Iesu Christi, quia per Fílium tuum victóriam dedísti ancíllæ tuæ.
 Ant. 3.
Canticum (Ap 4,11; 5, 9.10.12)
Hymnus redemptorum
 Dignus es, Dómine et Deus noster, * accípere glóriam et honórem et virtútem,
 
 quia tu creásti ómnia, * et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
 
 Dignus es, Dómine, accípere librum * et aperíre signácula eius,
 
 quóniam occísus es † et redemísti Deo in sánguine tuo * ex omni tribu et língua et pópulo et natióne
 
 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, * et regnábunt super terram.
 
 Dignus est Agnus, qui occísus est, † accípere virtútem et divítias et sapiéntiam * et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Benedíco te, Pater Dómini mei Iesu Christi, quia per Fílium tuum victóriam dedísti ancíllæ tuæ.
 Ant.
Lectio brevis (1 Petr 4, 13-14)
 Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.
 
Responsorium breve
 r. Elégit eam Deus, * Et præelégit eam. Elégit. v. In tabernáculo suo habitáre facit eam. * Et præelégit eam. Glória Patri. Elégit.
 
 Ant. Beáta Agnes expánsis mánibus orábat: Te, Pater sancte, déprecor; ecce vénio ad te, quem amávi, quem quæsívi, quem semper optávi.
 Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
 
 et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
 
 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
 
 quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
 
 et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
 
 Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
 
 depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
 
 esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
 
 Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
 
 sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Beáta Agnes expánsis mánibus orábat: Te, Pater sancte, déprecor; ecce vénio ad te, quem amávi, quem quæsívi, quem semper optávi.
 Ant.
Preces
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis, ut fórtia quæque confúndas, † concéde propítius, ut, qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, * eius in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.