Die 23 ianuarii
 1. Cæsaréæ in Mauretánia, sanctorum mártyrum Severiáni et Aquilæ, cóniugum, qui igne combústi sunt.
 
 2. Romæ via Nomentána in cœmetério Maióre, sanctæ Emerentiánæ, mártyris.
 
 3. Ancyræ in Galátia, efugium Cleméntis, epíscopi, et Agathángeli, mártyrum.
 
 4 *. Theáni in Campánia, commemorátio sancti Amásii, epíscopi.
 
 5. Toléti in Hispánia, sancti Hildephónsi, epíscopi, qui, mónachus et cœnóbii rector, antístes eléctus est atque plúrimos luculentióre sermóne scripsit libros, preces litúrgicas insígnes exar ávit et miro devotiónis zelo beátam Maríam Dei Genetr ícem et semper Vírginem excóluit.
 
 6 *. Domnipétræ in território Bisuntíno in Burgúndia, sancti Maimbódi, qui, natióne hibérnus, peregrínus efféctus et eremíta, a latrónibus occísus esse tráditur.
 
 7. Seuli in Coréa, sancti Andréæ Chong (Tyong) Hwa-gyòng, catechístæ et mártyris, qui, sancto epíscopo Lauréntio Imbert auxílium præstans, domum suam efugium christianórum fecit, quaprópter íctibus sæve cæsus est ac tandem in cárcere láqueo interérriptus.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Sap 18,1-3)
 Sanctis tuis máxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiébant, sed figúram non vidébant et, quia non et ipsi éadem passi erant, magnificábant; quóniam autem, qui ante læsi erant, non lædébant, grátias agébant et, quod eos ante distulíssent, donum petébant. Propter quod ignis ardéntem colúmnam, ducem ignótæ viæ, et solem sine læsúra gloriósæ peregrinatiónis præstitísti.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.