v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus, unum Patri cum Fílio, dignáre promptus íngeri nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor confessiónem pérsonent, flamméscat igne cáritas, accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem, noscámus atque Fílium, te utriúsque Spíritum credámus omni témpore. Amen.
 Ant. De tribulatióne invocávi Dóminum, et exaudívit me, allelúia.
 Ant.
Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11).
I
 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
 
 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
 
 Dicat nunc domus Aaron, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
 
 Dicant nunc, qui timent Dóminum, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
 
 De tribulatióne invocávi Dóminum, * et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
 
 Dóminus mecum, * non timébo, quid fáciat mihi homo.
 
 Dóminus mecum adiútor meus, * et ego despíciam inimícos meos.
 
 Bonum est confúgere ad Dóminum * quam confídere in hómine.
 
 Bonum est confúgere ad Dóminum * quam confídere in princípibus.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
II
 Omnes gentes circuiérunt me, * et in nómine Dómini excídi eos.
 
 Circumdántes circumdedérunt me, * et in nómine Dómini excídi eos.
 
 Circumdedérunt me sicut apes † et exarsérunt sicut ignis in spinis, * et in nómine Dómini excídi eos.
 
 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, * et Dóminus adiúvit me.
 
 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus * et factus est mihi in salútem.
 
 Vox iubilatiónis et salútis * in tabernáculis iustórum:
 
 «Déxtera Dómini fecit virtútem! † Déxtera Dómini exaltávit me; * déxtera Dómini fecit virtútem!».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
III
 Aperíte mihi portas iustítiæ; * ingréssus in eas confitébor Dómino.
 
 Hæc porta Dómini; * iusti intrábunt in eam.
 
 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me * et factus es mihi in salútem.
 
 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, * hic factus est in caput ánguli;
 
 a Dómino factum est istud * et est mirábile in óculis nostris.
 
 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: * exsultémus et lætémur in ea.
 
 O Dómine, salvum me fac; * o Dómine, da prosperitátem!
 
 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. * Benedícimus vobis de domo Dómini.
 
 Deus Dóminus et illúxit nobis. * Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris.
 
 Deus meus es tu, et confitébor tibi, * Deus meus, et exaltábo te.
 
 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sæculum misericórdia eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. De tribulatióne invocávi Dóminum, et exaudívit me, allelúia.
 Ant.
Lectio brevis (Rom 8, 15-16)
 Non accepístis spíritum servitútis íterum in timórem, sed accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba, Pater! Ipse Spíritus testimónium reddit una cum spíritu nostro quod sumus fílii Dei.
 
 v. Apud te, Dómine, est fons vitæ. r. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Omnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo, † ut in nómine dilécti Fílii * tui mereámur bonis opéribus abundáre. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.