v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
pro papa:
Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
pro episcopo:
Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
pro presbytero:
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
 Ant. 1. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
 Ant. 1.
Psalmus 106
Pro liberatione gratiarum actio
Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Iesum Christum (Act 10,36).
I
 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sǽculum misericórdia eíus.
 
 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, * quos redémit de manu adversárii
 
 et de regiónibus congregávit eos, † a solis ortu et occásu, * ab aquilóne et mari.
 
 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, * viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
 
 Esuriéntes et sitiéntes, * ánima eórum in ipsis defécit.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
 
 Et dedúxit eos in viam rectam, * ut irent in civitátem habitatiónis.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum,
 
 quia satiávit ánimam sitiéntem * et ánimam esuriéntem replévit bonis.
 
 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, * vincti in mendicitáte et ferro,
 
 quia exacerbavérunt elóquia Dei * et consílium Altíssimi sprevérunt.
 
 Et humiliávit in labóribus cor eórum, * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
 
 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis * et víncula eórum dirúpit.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum,
 
 quia contrívit portas ǽreas * et vectes férreos confrégit.
 
 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ * et propter iniustítias suas afflícti sunt;
 
 omnem escam abomináta est ánima eórum, * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
 
 Misit verbum suum et sanávit eos * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum;
 
 et sacríficent sacrifícium laudis * et annúntient ópera eíus in exsultatióne.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
 Ant.
 Ant. 2. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
 Ant. 2.
II
 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis,
 
 ipsi vidérunt ópera Dómini * et mirabília eíus in profúndo.
 
 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, * et exaltáti sunt fluctus eíus.
 
 Ascéndunt usque ad cælos † et descéndunt usque ad abýssos; * ánima eórum in malis tabescébat.
 
 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
 
 Et státuit procéllam eíus in auram, * et tacuérunt fluctus eíus.
 
 Et lætáti sunt, quia siluérunt, * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum;
 
 et exáltent eum in ecclésia plebis * et in convéntu seniórum laudent eum.
 
 Pósuit flúmina in desértum * et éxitus aquárum in sitim,
 
 terram fructíferam in salsúginem * a malítia inhabitántium in ea.
 
 Pósuit desértum in stagna aquárum * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
 
 Et collocávit illic esuriéntes, * et constituérunt civitátem habitatiónis.
 
 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, * et fecérunt fructum in provéntum suum.
 
 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, * et iuménta eórum non minorávit.
 
 Et pauci facti sunt et vexáti sunt * a tribulatióne malórum et dolóre.
 
 Effúdit contemptiónem super príncipes * et erráre fecit eos in desérto ínvio.
 
 Et suscépit páuperem de inópia * et pósuit sicut oves famílias.
 
 Vidébunt recti et lætabúntur, * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
 
 Quis sápiens, et custódiet hæc * et intélleget misericórdias Dómini?.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
 Ant.
 Ant. 3. Vidébunt recti et lætabúntur et intéllegent misericórdias Dómini.
 Ant. 3.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Vidébunt recti et lætabúntur et intéllegent misericórdias Dómini.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Génesis
 Hæ sunt generatiónes Isaac fílii Abraham: Abraham génuit Isaac; qui, cum quadragínta esset annórum, duxit uxórem Rebéccam fíliam Bathuélis Aramæi de Paddánaram, sorórem Laban Arami. Deprecatúsque est Isaac Dóminum pro uxóre sua, eo quod esset stérilis. Qui exaudívit eum et dedit concéptum Rebéccæ. Sed collidebántur in útero eius párvuli. Quæ ait: " Si sic est, cur mihi? " Perrexítque ut consúleret Dóminum. Qui respóndens ait: " Duæ gentes sunt in útero tuo, et duo pópuli ex ventre tuo dividéntur; populúsque pópulum superábit et maior sérviet minóri. "
 
 Iam tempus pariéndi vénerat, et ecce gémini in útero eius. Qui primus egréssus est rufus erat et totus quasi pállium pilósum; vocatúmque est nomen eius Esau. Póstea frater eius egrédiens plantam Esau tenébat manu, et idcírco appellátum est nomen eius Iacob. Sexagenárius erat Isaac, quando nati sunt párvuli.
 
 Quibus adúltis, factus est Esau vir gnarus venándi et homo agréstis; Iacob autem vir compósitus et hábitans in tabernáculis. Isaac amábat Esau, eo quod de venatiónibus illíus libénter vescerétur; et Rebécca diligébat Iacob. Coxit autem Iacob pulméntum; ad quem, cum venísset Esau de agro lassus, ait: " Da mihi de coctióne hac rufa, quia óppido lassus sum. " Quam ob causam vocátum est nomen eius Edom (id est Rufus). Cui dixit Iacob: " Vende mihi prius primogénita tua. " Ille respóndit: " En mórior; quid mihi próderunt primogénita? " Ait Iacob: " Iura ergo mihi. " Iurávit et véndidit primogénita. Et sic, accépto pane et lentis edúlio, comédit et bibit; surréxit et ábiit parvipéndens quod primogénita vendidísset.
 
 r. Tentávit Deus Abraham et dixit ad eum: Tolle fílium tuum quem díligis, Isaac, et ófferes illum ibi in holocáustum * Super unum móntium quem díxero tibi. v. Immola Deo sacrifícium laudis et redde Altíssimo vota tua; * Super. v. Glória Patri. * Super.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita (Cap. 2.6)
 Munus Christi Cápitis et Pastóris pro sua parte auctoritátis exercéntes, presbýteri, nómine epíscopi, famíliam Dei, ut fraternitátem in unum animátam, cólligunt, et per Christum in Spíritu ad Deum Patrem addúcunt. Ad hoc autem ministérium exercéndum, sicut ad cétera múnera presbýteri, confértur postéstas spiritális, quæ quidem ad ædificatiónem datur. In ædificánda autem Ecclésia, presbýteri cum ómnibus exímia humanitáte ad exémplar Dómini conversári debent. Neque iuxta plácita hóminum, sed iuxta exigéntias doctrínæ et vitæ christiánæ erga eos ágere debent, eos docéntes et ut fílios étiam caríssimos monéntes, secúndum verba Apóstoli: Insta opportúne, importúne, árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia et doctrína.
 
 Nulla tamen commúnitas christiána ædificátur nisi radícem cardinémque hábeat in Sanctíssimæ Eucharístiæ celebratióne, a qua ergo omnis educátio ad spíritum communitátis incipiénda est. Quæ celebrátio ut sincéra et plena sit tam ad vária caritátis ópera mutuúmque adiutórium quam ad missionálem actiónem, necnon ad várias christiáni testimónii formas, dúcere debet.
 
 Prætérea caritáte, oratióne, exémplo et pæniténtiæ opéribus, ecclesiális commúnitas veram erga ánimas ad Christum adducéndas maternitátem exércet. Ipsa enim instruméntum éfficax constítuit quo nondum credéntibus via ad Christum eiúsque Ecclésiam indicátur vel stérnitur, quo étiam fidéles excitántur, alúntur et ad pugnam spiritálem roborántur. In exstruénda vero christianórum communitáte, presbýteri numquam alícui ideológiæ vel factióni humánæ insérviunt, sed, ut Evangélii præcónes et Ecclésiæ pastóres, ad Córporis Christi spiritále increméntum consequéndum óperam impéndunt.
 
 r. Sancti mei, in isto sǽculo certámen habuístis; * Mercédem labórum ego reddam vobis. v. Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum quod vobis parátum est ab orígine mundi. * Mercédem. v. Glória Patri. * Mercédem.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.