Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

%%
(c3) DE(h)us,(h) (,)in(h) ad(h)iu(h)tó(hi)ri(h)um(h) me(h)um(h) in(h)tén(h)de.(h) r/.(::) Dó(h)mi(h)ne,(h) (,) ad(h) ad(h)iu(h)ván(h)dum(h) me(h) fes(h)tí(h)na.(h) (:) Gló(h)ri(h)a(h) Pa(h)tri,(h) et(h) Fí(h)li(h)o,(h) (,) et(h) Spi(h)rí(h)tu(h)i(h) Sanc(h)to.(h) (:)
Si(h)cut(h) e(h)rat(h) in(h) prin(h)cí(h)pi(h)o,(h) et(h) nunc,(h) et(h)
sem(h)per,(h) (,) et(h) in(h) sǽ(h)cu(h)la(h) sæ(h)cu(h)ló(h)rum.(h)
Am(h)en.(h:) Al(h)le(hi)lú(h)ia.(h) (::)
   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde. r. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
   
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
annotation: 8g;
%%
(c4) DE(ghwj)us,(h) *() qui(hg) glo(f)ri(fh)fi(h)cá(g)tur(g) (,) in(g) con(g)sí(h)li(gf)o(g) san(gh)cto(f)rum,(f) (;) ma(g)gnus(f) et(g) hor(h)rén(jk)dus(ji/jkj) (,) su(h)per(g) om(h)nes(h) qui(h) in(h) cir(h)cú(h)i(j)tu(i) e(g)ius(g) sunt.(g) (::)
E(j) u(j) o(i) u(j) a(h) e.(g) (::)
   Ant. 1. Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum, magnus et horréndus super ombnes qui in circúitu eius sunt.
   Ant. 1.
Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum (Act 13, 22. 23).
I
   Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, * in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
   
   Quóniam dixísti: «In ætérnum misericórdia ædificábitur», * in cælis firmábitur véritas tua.
   
   «Dispósui testaméntum elécto meo, * iurávi David servo meo:
   
   Usque in ætérnum confirmábo semen tuum * et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam».
   
   Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
   
   Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, * símilis erit Dómino in fíliis Dei?
   
   Deus, metuéndus in consílio sanctórum, * magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt.
   
   Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? * Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
   
   Tu domináris supérbiæ maris, * elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
   
   Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, * in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
   
   Tui sunt cæli, et tua est terra, * orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
   
   Aquilónem et austrum tu creásti, * Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
   
   Tibi bráchium cum poténtia; * firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
   
   Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. * Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam.
   
   Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. * Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt
   
   et in nómine tuo exsultábunt tota die * et in iustítia tua exaltabúntur,
   
   quóniam decor virtútis eórum tu es, * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
   
   Quia Dómini est scutum nostrum, * et Sancti Israel rex noster.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
annotation: ;
%%
(c4) a/. De(ghwj)us,(h) () qui(hg) glo(f)ri(fh)fi(h)cá(g)tur(g) (,) in(g) con(g)sí(h)li(gf)o(g) san(gh)cto(f)rum,(f) (;) ma(g)gnus(f) et(g) hor(h)rén(jk)dus(ji/jkj) (,) su(h)per(g) om(h)nes(h) qui(h) in(h) cir(h)cú(h)i(j)tu(i) e(g)ius(g) sunt.(g)
(::)
   Ant. Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum, magnus et horréndus super ombnes qui in circúitu eius sunt.
   Ant.
annotation: 8g;
%%
(c4) DE(g) fruc(j)tu(ig) *() ven(ij)tris(hg) tu(hg)i(f) (,)
po(j)nam(ig~) su(i)per(j>) se(h)dem(h>) tu(g)am.(g) (::)
E(j) u(j) o(i) u(j) a(h) e.(g) (::)
   Ant. 2. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
   Ant. 2.
II
   Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: «Pósui adiutórium in poténte * et exaltávi eléctum de plebe.
   
   Invéni David servum meum; * óleo sancto meo unxi eum.
   
   Manus enim mea firma erit cum eo, * et bráchium meum confortábit eum.
   
   Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
   
   Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius * et odiéntes eum percútiam.
   
   Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, * et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
   
   Et ponam super mare manum eius * et super flúmina déxteram eius.
   
   Ipse invocábit me: “Pater meus es tu, * Deus meus et refúgium salútis meæ”.
   
   Et ego primogénitum ponam illum, * excélsum præ régibus terræ.
   
   In ætérnum servábo illi misericórdiam meam * et testaméntum meum fidéle ipsi.
   
   Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius * et thronum eius sicut dies cæli.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
annotation: ;
%%
(c4) a/. De(g) fruc(j)tu(ig) () ven(ij)tris(hg) tu(hg)i(f) (,)
po(j)nam(ig~) su(i)per(j>) se(h)dem(h>) tu(g)am.(g)
(::)
   Ant. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
   Ant.
annotation: 8g;
%%
(c4) PO(g)tens(f) *() in(h) ter(j)ra(ig) e(i)rit(j) se(h)men(g) e(hg~)ius,(f) (;) ge(g)ne(g)rá(g)ti(g)o(f) re(h)ctó(j)rum(i>) be(ij)ne(h)di(h)cé(g)tur.(g) (::)
E(j) u(j) o(i) u(j) a(h) e.(g) (::)
   Ant. 3. Potens in terra erit semen eius, generátio rectórum benedicétur.
   Ant. 3.
III
   Si autem derelíquerint fílii eius legem meam * et in iudíciis meis non ambuláverint,
   
   si iustificatiónes meas profanáverint * et mandáta mea non custodíerint,
   
   visitábo in virga delíctum eórum * et in verbéribus iniquitátem eórum.
   
   Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, * neque méntiar in veritáte mea.
   
   Non profanábo testaméntum meum * et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
   
   Semel iurávi in sancto meo: * David non méntiar.
   
   Semen eius in ætérnum manébit, * et thronus eius sicut sol in conspéctu meo
   
   et sicut luna firmus stabit in ætérnum * et testis in cælo fidélis».
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
annotation: ;
%%
(c4) a/. Po(g)tens(f) () in(h) ter(j)ra(ig) e(i)rit(j) se(h)men(g) e(hg~)ius,(f) (;) ge(g)ne(g)rá(g)ti(g)o(f) re(h)ctó(j)rum(i>) be(ij)ne(h)di(h)cé(g)tur.(g)
(::)
   Ant. Potens in terra erit semen eius, generátio rectórum benedicétur.
   Ant.
   v. In resurrectióne tua, Christe, allelúia. r. Cæli et terra læténtur, alleluia.
   
In primo nocturno, anno II
De Actibus Apostolórum
   Cum impleréntur autem dies multi, consílium fecérunt Iudæi, ut Saulum interfícerent; notæ autem factæ sunt ei insídiæ eórum. Custodiébant autem et portas die ac nocte, ut eum interfícerent; accipiéntes autem discípuli eius nocte per murum dimisérunt eum submitténtes in sporta.
   
   Cum venísset Saulus in Ierúsalem, tentábat iúngere se discípulis; et omnes timébant eum, non credéntes quia esset discípulus. Bárnabas autem apprehénsum illum duxit ad apóstolos et narrávit illis quómodo in via vidísset Dóminum, et quia locútus est ei, et quómodo in Damásco fiduciáliter égerit in nómine Iesu. Et erat cum illis intrans et éxiens in Ierúsalem, fiduciáliter agens in nómine Dómini.
   
   Loquebátur quoque et disputábat cum Græcis; illi autem quærébant occídere eum. Quod cum cognovíssent, fratres deduxérunt eum Cæsaréam et dimisérunt Tarsum. Ecclésia quidem per totam Iudæam et Galil am et Samaríam habébat pacem, ædificabátur et ambulábat in timóre Dómini et consolatióne Sancti Spíritus crescébat. Factum est autem Petrum, dum pertransíret univérsos, deveníre et ad sanctos qui habitábant Lyddæ. Invénit autem ibi hóminem quendam nómine Ænéam ab annis octo iacéntem in grabáto, qui erat paralýticus. Et ait illi Petrus: " Ænéa, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi. " Et contínuo surréxit. Et vidérunt illum omnes qui inhabitábant Lyddam et Saron, qui convérsi sunt ad Dóminum.
   
   In Ioppe autem erat quædam discípula nómine Tabítha, quæ interpretáta dícitur Dorcas; hæc erat plena opéribus bonis et eleemósynis quas faciébat. Factum est autem in diébus illis ut infirmáta morerétur; quam cum lavíssent posuérunt in cenáculo. Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discípuli audiéntes quia Petrus esset in ea, misérunt duos viros ad eum rogántes: " Ne pigritéris veníre usque ad nos! " Exsúrgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenísset, duxérunt illum in cenáculum et circumstetérunt illum omnes víduæ flentes et ostendéntes túnicas et vestes quas faciébat Dorcas, cum esset cum illis. Eiéctis autem ómnibus foras Petrus, et ponens génua orávit et convérsus ad corpus dixit: " Tabítha, surge! " At illa apéruit óculos suos et, viso Petro, resédit. Dans autem illi manum eréxit eam et, cum vocásset sanctos et víduas exhíbuit eam vivam. Notum autem factum est per univérsam Ioppen, et credidérunt multi in Dómino. Factum est autem ut dies multos morarétur in Ioppe apud quendam Simónem coriárium.
   
   r. Audívi vocem de cælo tamquam vocem tonítrui magni, allelúia: * Regnábit Deus noster in ætérnum, allelúia, quia facta est salus et virtus et potéstas Christi eius, allelúia, allelúia. v. Vidi ángelum Dei volántem per médium cæli, voce magna clamántem et dicéntem: * Regnábit. v. Glória Patri. * Regnábit.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Tractátibus sancti Gaudéntii Brixiénsis epíscopi (Tract. 2: CSEL 68, 30-32)
   Sacrifícium cæléste a Christo institútum vere est hereditárium munus Testaménti eius Novi, quod nobis ea nocte qua tradebátur crucifigéndus, tamquam pignus suæ præséntiæ derelíquit. Hoc illud est viáticum nostri itíneris, quo in hac via vitæ álimur ac nutrímur, donec ad ipsum pergámus de hoc sæculo recedéntes; unde dicébat idem Dóminus: Nisi manducavéritis meam carnem et bibéritis meum sánguinem, non habébitis vitam in vobis ipsis.
   
   Vóluit enim benefícia sua permanére apud nos, vóluit ánimas pretióso sánguine suo redémptas, semper sanctificári per imáginem própriæ passiónis; et ídeo discípulis fidélibus mandat, quos primos et Ecclésiæ suæ constítuit sacerdótes, ut indesinénter ista vitæ ætérnæ mystéria exercérent, quæ necésse est a cunctis sacerdótibus per síngulas totíus orbis Ecclésias celebrári, úsquequo íterum Christus de cælis advéniat, quo et ipsi sacerdótes et omnes páriter fidélium pópuli, exémplar passiónis Christi ante óculos habéntes cotídie, et geréntes in mánibus, ore étiam suméntes ac péctore, redemptiónis nostræ indelébilem memóriam teneámus.
   
   Quóniam panem de multis trítici granis in póllinem redáctis per aquam cónfici et per ignem necésse est consummári, rationabíliter in eo figúra accípitur córporis Christi, quem nóvimus ex multitúdine totíus humáni géneris unum esse corpus efféctum et per ignem Sancti Spíritus consummátum. Simíliter et sánguinis eius vinum ex plúribus ácinis víneæ ab ipso plantátæ colléctum in torculári crucis exprímitur, et per capácia vasa fidéli corde suméntium própria virtúte fervéscit.
   
r. Et incípiens a Móyse et ómnibus prophétis, * Interpretabátur illis Scriptúras quæ de ipso erant, allelúia. v. O stulti et tardi corde ad credéndum in ómnibus quæ locúti sunt prophétæ! * Interpretabátur. v. Glória Patri. * Interpretabátur.
   
   Orémus.
   
   Adésto, quǽsumus, Dómine, famíliæ tuæ, et dignánter impénde, ut, quibus fídei grátiam contulísti, * in resurrectióne Unigéniti tui portiónem largiáris ætérnam. Per Dóminum.
   
%%
(c3) BE(e)ne(g)di(h)cá(i)mus(i) Dó(hi/ji/ig/ivHGFEfgf)mi(f)no.(e) r/.(::) De(eg!hwi)o(hi/ji/ig/ivHGFE) grá(fgf)ti(f)as.(e) (::)
   v. Benedicámus Dómino. r. Deo grátias.
   
Retour en haut