v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Exsúrgit Deus, et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius.
 Ant. 1.
Psalmus 67
Triumphalis ingressus Domini
Ascendens in altum captivam duxit captivatem, dedit dona hominibus (Eph 4,8).
I
 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eíus; * et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eíus.
 
 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; † sicut fluit cera a fácie ignis, * sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
 
 Et iústi læténtur et exsúltent in conspéctu Dei * et delecténtur in lætítia.
 
 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eíus; † iter fácite ei, qui fertur super nubes: * Dóminus nomen illi.
 
 Iubiláte in conspéctu eíus; †pater orphanórum et iúdex viduárum, * Deus in habitáculo sancto suo.
 
 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, † qui edúcit vinctos in prosperitátem; * verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra.
 
 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto, terra mota est,
 
 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israel.
 
 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; * hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
 
 Animália tua habitábant in ea, * parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
 
 Dóminus dat verbum; * vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
 
 “Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, * et spécies domus dívidit spólia.
 
 Et vos dormítis inter médias caulas: * alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eíus pallóre auri.
 
 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, * nive dealbátur Selmon.”
 
 Mons Dei mons Basan, * mons cacúminum mons Basan.
 
 Ut quid invidétis, montes cacúminum, † monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? * Étenim Dóminus habitábit in finem.
 
 Currus Dei decem mília mílium: * Dóminus venit de Sínai in sancta.
 
 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; † accepísti in donum hómines, * ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Exsúrgit Deus, et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius.
 Ant.
 Ant. 2. Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
 Ant. 2.
II
 Benedíctus Dóminus die cotídie; * portábit nos Deus salutárium nostrórum.
 
 Deus noster, Deus ad salvándum; * et Dómini, Dómini éxitus mortis.
 
 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, * vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis.
 
 Dixit Dóminus: “Ex Basan redúcam, * redúcam de profúndo maris,
 
 ut intingátur pes tuus in sánguine, * lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat.”
 
 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, * ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
 
 Præcédunt cantóres, † postrémi véniunt psalléntes, * in médio iuvénculæ tympanístriæ.
 
 “In ecclésiis benedícite Deo, * Dómino, vos de fóntibus Israel.”
 
 Ibi Beniámin adulescéntulus ducens eos, † príncipes Iúdæ cum turma sua, * príncipes Zábulon, príncipes Nephtháli.
 
 Manda, Deus, virtúti tuæ; * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
 
 A templo tuo in Ierusálem * tibi áfferent reges múnera.
 
 Íncrepa feram arúndinis, † congregatiónem taurórum in vítulis populórum: * prostérnant se cum láminis argénti.
 
 Díssipa gentes, quæ bella volunt. † Vénient optimátes ex Ægýpto, * Æthiópia prævéniet manus suas Deo.
 
 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, † psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; * ecce dabit vocem suam, vocem virtútis.
 
 Tribúite virtútem Deo. † Super Israel magnificéntia eíus, * et virtus eíus in núbibus.
 
 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! † Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ. * Benedíctus Deus!
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
 Ant.
 Ant. 3. Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
 Ant. 3.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De Actibus Apostolórum
 Saulus, adhuc spirans minárum et cædis in discípulos Dómini, accéssit ad príncipem sacerdótum et pétiit ab eo epístulas in Damáscum ad synagógas, ut si quos invenísset huius viæ, viros ac mulíeres, vinctos perdúceret in Ierúsalem. Et cum iter fáceret, cóntigit ut appropinquáret Damásco, et súbito circumfúlsit eum lux de cælo, et cadens in terram audívit vocem dicéntem sibi: " Saul Saul, quid me perséqueris? " Qui dixit: " Quis es, Dómine? " Et ille: " Ego sum Iesus, quem tu perséqueris! Sed surge et ingrédere civitátem, et dicétur tibi quid te opórteat fácere. "
 
 Viri autem illi qui comitabántur cum eo, stabant stupefácti, audiéntes quidem vocem, néminem autem vidéntes. Surréxit autem Saulus de terra apertísque óculis nihil vidébat; ad manus autem illum trahéntes introduxérunt Damáscum. Et erat tribus diébus non videns et non manducávit neque bibit.
 
 Erat autem quidam discípulus Damásci nómine Ananías, et dixit ad illum in visu Dóminus: " Ananía. " At ille ait: " Ecce ego, Dómine. " Et Dóminus ad illum: " Surgens vade in vicum qui vocátur Rectus, et quære in domo Iudæ Saulum nómine Tarsénsem; ecce enim orat et vidit virum Ananíam nómine intrœúntem et imponéntem sibi manus, ut visum recípiat. " Respóndit autem Ananías: " Dómine, audívi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fécerit in Ierúsalem; et hic habet potestátem a princípibus sacerdótum alligándi omnes qui ínvocant nomen tuum. " Dixit autem ad eum Dóminus: " Vade, quóniam vas electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel; ego enim osténdam illi quanta opórteat eum pro nómine meo pati. " Et ábiit Ananías et introívit in domum et impónens ei manus dixit: " Saul frater, Dóminus misit me, Iesus qui appáruit tibi in via qua veniébas, ut vídeas et impleáris Spíritu Sancto. " Et conféstim cecidérunt ab óculis eius tamquam squamæ, et visum recépit. Et surgens baptizátus est et, cum accepísset cibum, confortátus est.
 
 Fuit autem cum discípulis qui erant Damásci, per dies áliquot et contínuo in synagógis prædicábat Iesum, quóniam hic est Fílius Dei. Stupébant autem omnes qui audiébant et dicébant: " Nonne hic est qui expugnábat in Ierúsalem eos qui invocábant nomen istud, et huc ad hoc vénerat, ut vinctos illos dúceret ad príncipes sacerdótum? " Saulus autem magis convalescébat et confundébat Iudæos qui habitábant Damásci, affírmans quóniam hic est Christus.
 
 r. Grátia Dei sum id quod sum, * Et grátia eius in me vácua non fuit, sed semper in me manet, allelúia, allelúia. v. Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes. * Et grátia eius. v. Glória Patri. * Et grátia eius.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Apológia prima sancti Iustíni mártyris pro Christiánis (Cc. 66-67: PG 6, 427-431)
 Eucharistíæ némini licet esse párticeps, nisi qui credat vera esse quæ docémus, atque illo ad remissiónem peccatórum et regeneratiónem lavácro ablútus fúerit, et ita vivat ut Christus trádidit. Neque enim ut commúnem panem, neque ut commúnem potum ista súmimus; sed quemádmodum per Verbum Dei caro factus Iesus Christus salvátor noster et carnem et sánguinem hábuit nostræ salútis causa; sic étiam illam, in qua per precem, ipsíus verba continéntem, grátiæ actæ sunt, alimóniam, ex qua sanguis et carnes nostræ per mutatiónem alúntur, incarnáti illíus Iesu et carnem et sánguinem esse edócti sumus.
 
 Nam apóstoli, in commentáriis suis quæ vocántur evangélia, ita sibi mandásse Iesum tradidérunt: eum scílicet, accépto pane, cum grátias egísset, dixísse: Hoc fácite in meam commemoratiónem. Hoc est corpus meum; et póculo simíliter accépto, actísque grátiis, dixísse: Hic est sanguis meus, ipsísque solis tradidísse. Ex illo témpore hæc semper nobis ínvicem in memóriam revocámus; et qui habémus, indigéntibus ómnibus subvenímus, et semper una sumus. Atque in ómnibus oblatiónibus laudámus creatórem ómnium per Fílium eius Iesum Christum et per Spíritum Sanctum.
 
 Ac solis, ut dícitur, die, ómnium sive urbes sive agros incoléntium in eúmdem locum fit convéntus, et commentária apostolórum aut scripta prophetárum legúntur, quoad licet per tempus. Póstea omnes simul consúrgimus, et preces emíttimus; atque, ut iam díximus, ubi desíimus precári, panis affértur et vinum et aqua; et qui præest, preces et gratiárum actiónes totis víribus emíttit, et pópulus ácclamat: Amen, et eórum in quibus grátiæ actæ sunt, distribútio fit et communicátio unicuíque præséntium, et abséntibus per diáconos míttitur. Die autem solis omnes simul convenímus, tum quia prima hæc dies est, qua Deus, cum ténebras et matériam vertísset, mundum creávit, tum quia Iesus Christus salvátor noster eádem die ex mórtuis resurréxit.
 
 r. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum loquerétur nobis in via et aperíret Scriptúras? * Allelúia, allelúia, allelúia. v. Et surgéntes eádem hora, regréssi sunt in Ierúsalem, et invenérunt congregátos úndecim, et eos qui cum ipsis erant, dicéntes: * Allelúia. v. Glória Patri. * Allelúia.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.