Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
   
   Ant. 1. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
   Ant. 1.
Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78).
I
   Bénedic, ánima mea, Dómino, * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
   
   Bénedic, ánima mea, Dómino, * et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
   
   Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, * qui sanat omnes infirmitátes tuas;
   
   qui rédimit de intéritu vitam tuam, * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
   
   qui replet in bonis ætátem tuam: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
   
   Fáciens iustítias Dóminus * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
   
   Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israel adinventiónes suas.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
   Ant.
   Ant. 2. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
   Ant. 2.
II
   Miserátor et miséricors Dóminus, * longánimis et multæ misericórdiæ.
   
   Non in perpétuum conténdet, * neque in ætérnum irascétur.
   
   Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
   
   Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, * præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
   
   quantum distat ortus ab occidénte, * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
   
   Quómodo miserétur pater filiórum, * misértus est Dóminus timéntibus se.
   
   Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, * recordátus est quóniam pulvis sumus.
   
   Homo sicut fenum dies eius, * tamquam flos agri sic efflorébit.
   
   Spirat ventus in illum, et non subsístet, * et non cognóscet eum ámplius locus eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
   Ant.
   Ant. 3. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
   Ant. 3.
III
   Misericórdia autem Dómini ab ætérno et usque in ætérnum super timéntes eum; * et iustítia illíus in fílios filiórum,
   
   in eos, qui servant testaméntum eius * et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
   
   Dóminus in cælo parávit sedem suam, * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
   
   Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus * in audiéndo vocem sermónum eius.
   
   Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
   
   Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, in omni loco dominatiónis eius. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
   Ant.
In primo nocturno, anno II )
De Actibus Apostolórum 13, 44 - 14, 7
   Sequénti sábbato pæne univérsa cívitas convénit audíre verbum Dómini. Vidéntes autem turbas Iudæi repléti sunt zelo et contradicébant his quæ a Paulo dicebántur, blasphemántes. Tunc audénter Paulus et Bárnabas dixérunt: «Vobis oportébat primum loqui verbum Dei; sed quóniam repéllitis illud et indígnos vos iudicátis ætérnæ vitæ, ecce convértimur ad gentes. Sic enim præcépit nobis Dóminus: Pósui te in lumen géntium, ut sis in salútem usque ad extrémum terræ.»
   
   Audiéntes Paulum gentes gaudébant et glorificábant verbum Dómini, et credidérunt, quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam; ferebátur autem verbum Dómini per univérsam regiónem.
   
   Iudæi autem concitavérunt honéstas inter coléntes mulíeres et primos civitátis et excitavérunt persecutiónem in Paulum et Bárnabam et eiecérunt eos de fínibus suis. At illi, excússo púlvere pedum in eos, venérunt Icónium; discípuli quoque replebántur gáudio et Spíritu Sancto.
   
   Factum est autem Icónii, ut eódem modo introírent synagógam Iudæórum et ita loqueréntur, ut créderet Iudæórum et Græcórum copiósa multitúdo. Qui vero incréduli fuérunt Iudæi, suscitavérunt et exacerbavérunt ánimas géntium advérsus fratres. Multo ígitur témpore demoráti sunt, fiduciáliter agéntes in Dómino, testimónium perhibénte verbo grátiæ suæ, dante signa et prodígia fíeri per manus eórum. Divísa est autem multitúdo civitátis: et quidam quidem erant cum
   
   Iudæis, quidam vero cum apóstolis. Cum autem factus esset ímpetus gentílium et Iudæórum cum princípibus suis, ut contuméliis affícerent et lapidárent eos, intellegéntes confugérunt ad civitátes Lycaóniæ, Lystram et Derben et ad regiónem in circúitu, et ibi evangelizántes erant.
   
   r. Omnis pulchritúdo Dómini exaltáta est super sídera, spécies eius in núbibus cæli, * Et nomen eius in ætérnum pérmanet, allelúia. v. Nisi ego abíero, Paráclitus non véniet; dum assúmptus fúero, mittam vobis eum. * Et nomen eius. v. Glória Patri. * Et nomen eius.
   
In secundo nocturno, anno II)
Ex Epístulis sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis (Ep. 129 ad novitios Ordinis Sanctæ Mariæ de Monte Oliveto)
   Filíoli mei caríssimi in Christo dulci Iesu. Ego Catharína minístra et serva servórum Iesu Christi scribo vobis in pretióso sánguine eius, vos vidére desíderans fílios usque ad mortem obœdiéntes, ab immaculáto Agno discéntes qui Patri usque ad ignominiósam mortem crucis obœdiens fuit. Bene atténdite quia ipse est via et régula quam sequámini opórtet vos et omnes creatúræ; illum ante mentis vestræ óculos ponátis volo. Respícite quómodo sit ob diens Verbum istud! Ipse enim non recúsat labórem ex póndere quod a Patre recépit, at contra máximo currit desidério. Hoc vero in última Cena patefécit, dicens : Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobíscum ántequam móriar.
   
   Pascha manducáre idem est ac Patris voluntátem atque Fílii desidérium adimplére. Et nihil fere témporis ante se videns (se ipsum enim ad últimum videns pro nobis Patri sacrifícium offeréndum) gaudet et exsúltat atque gaudens dicit : Desidério desiderávi. Et hoc erat Pascha de quo loquebátur, scílicet se ipsum cibum dare et obœdiéntia Patri sacrifícium córporis immoláre. Iam álias Iesus Pascha manducáverat cum discípulis suis sed numquam sicut nunc.
   
   O inæstimábilem, dulcíssimam et ardentíssimam caritátem! Nihil cógitas de cruciátu, nihil de opprobriósa morte tua. Verbum videt quod a Patre eléctum fuit et sponsam humanitátem accépit; et iussum fuit ut nobis sánguinem suum daret ut volúntas Dei adimplerétur in nobis ita ut sánguine ipsíus sanctificarémur. Et ita rogo vos, filíoli mei dulces in Christo dulci Iesu, ut numquam quidquam timeátis, in sánguine Christi crucifíxi confidéntes.
   
   r. Veni, elécta mea, et ponam in te thronum meum; * Quia concupívit rex spéciem tuam, allelúia. v. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. * Quia. v. Glória Patri. * Quia.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut