v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
pro papa:
Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
pro episcopo:
Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
pro presbytero:
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
 Ant. 1. Exsúrgit Deus, et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius.
 Ant. 1.
Psalmus 67
Triumphalis ingressus Domini
Ascendens in altum captivam duxit captivatem, dedit dona hominibus (Eph 4,8).
I
 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eíus; * et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eíus.
 
 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; † sicut fluit cera a fácie ignis, * sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
 
 Et iústi læténtur et exsúltent in conspéctu Dei * et delecténtur in lætítia.
 
 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eíus; † iter fácite ei, qui fertur super nubes: * Dóminus nomen illi.
 
 Iubiláte in conspéctu eíus; †pater orphanórum et iúdex viduárum, * Deus in habitáculo sancto suo.
 
 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, † qui edúcit vinctos in prosperitátem; * verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra.
 
 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto, terra mota est,
 
 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israel.
 
 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; * hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
 
 Animália tua habitábant in ea, * parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
 
 Dóminus dat verbum; * vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
 
 “Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, * et spécies domus dívidit spólia.
 
 Et vos dormítis inter médias caulas: * alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eíus pallóre auri.
 
 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, * nive dealbátur Selmon.”
 
 Mons Dei mons Basan, * mons cacúminum mons Basan.
 
 Ut quid invidétis, montes cacúminum, † monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? * Étenim Dóminus habitábit in finem.
 
 Currus Dei decem mília mílium: * Dóminus venit de Sínai in sancta.
 
 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; † accepísti in donum hómines, * ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Exsúrgit Deus, et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius.
 Ant.
 Ant. 2. Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
 Ant. 2.
II
 Benedíctus Dóminus die cotídie; * portábit nos Deus salutárium nostrórum.
 
 Deus noster, Deus ad salvándum; * et Dómini, Dómini éxitus mortis.
 
 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, * vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis.
 
 Dixit Dóminus: “Ex Basan redúcam, * redúcam de profúndo maris,
 
 ut intingátur pes tuus in sánguine, * lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat.”
 
 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, * ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
 
 Præcédunt cantóres, † postrémi véniunt psalléntes, * in médio iuvénculæ tympanístriæ.
 
 “In ecclésiis benedícite Deo, * Dómino, vos de fóntibus Israel.”
 
 Ibi Beniámin adulescéntulus ducens eos, † príncipes Iúdæ cum turma sua, * príncipes Zábulon, príncipes Nephtháli.
 
 Manda, Deus, virtúti tuæ; * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
 
 A templo tuo in Ierusálem * tibi áfferent reges múnera.
 
 Íncrepa feram arúndinis, † congregatiónem taurórum in vítulis populórum: * prostérnant se cum láminis argénti.
 
 Díssipa gentes, quæ bella volunt. † Vénient optimátes ex Ægýpto, * Æthiópia prævéniet manus suas Deo.
 
 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, † psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; * ecce dabit vocem suam, vocem virtútis.
 
 Tribúite virtútem Deo. † Super Israel magnificéntia eíus, * et virtus eíus in núbibus.
 
 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! † Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ. * Benedíctus Deus!
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
 Ant.
 Ant. 3. Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
 Ant. 3.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
 Ant.
In primo nocturno, anno II )
De Actibus Apostolórum 26, 1-32
 Agríppa ad Paulum ait: «Permíttitur tibi loqui pro temetípso.» Tunc Paulus, exténsa manu, cœpit ratiónem réddere: «De ómnibus quibus accúsor a Iudæis, rex Agríppa, stimo me beátum, apud te cum sim defensúrus me hódie, máxime te sciénte ómnia quæ apud Iudæos sunt consuetúdines et quæstiónes; propter quod óbsecro patiénter me áudias. Et quidem vitam meam a iuventúte, quæ ab inítio fuit in gente mea et in Hierosólymis, novérunt omnes Iudæi, præsciéntes me ab inítio, si velint testimónium perhibére, quóniam secúndum diligentíssimam sectam nostræ religiónis vixi pharisæus.
 
 Nunc propter spem eius quæ ad patres nostros repromissiónis facta est a Deo, sto iudício subiéctus, in quam duódecim tribus nostræ cum perseverántia nocte ac die deserviéntes sperant deveníre; de qua spe accúsor a Iudæis, rex! Quid incredíbile iudicátur apud vos, si Deus mórtuos súscitat?
 
 Et ego quidem existimáveram me advérsus nomen Iesu Nazaréni debére multa contrária ágere; quod et feci Hierosólymis, et multos sanctórum ego in carcéribus inclúsi, a princípibus sacerdótum potestáte accépta, et cum occideréntur, détuli senténtiam, et per omnes synagógas frequénter púniens eos compellébam blasphemáre, et abundántius insániens in eos persequébar usque in éxteras civitátes. In quibus dum irem Damáscum cum potestáte et permíssu príncipum sacerdótum, die média in via vidi, rex, de cælo supra splendórem solis circumfúlgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant; omnésque nos cum decidissémus in terram, audívi vocem loquéntem mihi Hebráica lingua: "Saul, Saul, quid me perséqueris? Durum est tibi contra stímulum calcitráre." Ego autem dixi: "Quis es, Dómine?" Dóminus autem dixit: "Ego sum Iesus, quem tu perséqueris. Sed exsúrge et sta super pedes tuos; ad hoc enim appárui tibi, ut constítuam te minístrum et testem eórum quæ vidísti, et eórum quibus apparébo tibi, erípiens te de pópulo et de géntibus, in quas ego mitto te aperíre óculos eórum, ut convertántur a ténebris ad lucem et de potestáte Sátanæ ad Deum, ut accípiant remissiónem peccatórum et sortem inter sanctificátos per fidem quæ est in me."
 
 Unde, rex Agríppa, non fui incrédulus cæléstis visiónis, sed his qui sunt Damásci primum et Hierosólymis, et in omnem regiónem Iudææ et géntibus annuntiábam, ut pæniténtiam ágerent et converteréntur ad Deum digna pæniténtiæ ópera faciéntes. Hac ex causa me Iudæi, cum essem in templo comprehénsum, tentábant interfícere. Auxílium ígitur assecútus a Deo usque in hodiérnum diem sto testíficans minóri atque maióri, nihil extra dicens quam ea quæ prophétæ sunt locúti futúra esse et Móyses, si passíbilis Christus, si primus ex resurrectióne mortuórum lumen annuntiatúrus est pópulo et géntibus.» Sic autem eo ratiónem reddénte, Festus magna voce dixit: «Insánis, Paule; multæ te lítteræ ad insániam convértunt!» At Paulus: «Non insánio, inquit, óptime Feste, sed veritátis et sobrietátis verba éloquor. Scit enim de his rex ad quem et audénter loquor; latére enim eum nihil horum arbítror, neque enim in ángulo hoc gestum est. Credis, rex Agríppa, prophétis? Scio quia credis.» Agríppa autem ad Paulum: «In módico suádes me Christiánum fíeri!» Et Paulus: «Optárem apud Deum et in módico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui áudiunt me hódie, fíeri tales, qualis et ego sum, excéptis vínculis his!» Et exsurréxit rex et præses et Bereníce et qui assidébant eis; et cum secessíssent, loquebántur ad ínvicem dicéntes: «Nihil morte aut vínculis dignum quid facit homo iste.» Agríppa autem Festo dixit: «Dimítti póterat homo hic, si non appellásset Cæsarem.»
 
 r. Viri Galilæi, quid admirámini aspiciéntes in cælum? Allelúia; * Quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cælum, ita véniet, allelúia, allelúia, allelúia. v. Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt iuxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: * Quemádmodum. v. Glória Patri. * Quemádmodum.
 
 
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus, * ut Spíritus Sanctus advéniens templum nos glóriæ suæ dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.