v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Pro uno pastore:
Inclitus rector pater atque prudens, cuius insígnem cólimus triúmphum, iste conféssor sine fine lætus regnat in astris.
Pro papa:
Qui Petri summa cáthedra resídens, præsul imménsi gregis et magíster, regna per claves Dómini poténter cǽlica pandit.
Pro episcopo:
Qui sacerdótis, ducis ac magístri munus insúmpsit pópulis sacrátum, præsul et vitæ sápiens parávit dona beátæ.
Ipse dux clarus fuit et magíster, éxhibens sacræ documénta vitæ ac Deo semper sátagens placére péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes, ábluat nostrum pius ut reátum, et sua ducat prece nos ad alta cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas, laus in excélsis, honor ac perénnis, qui suis totum móderans gubérnat légibus orbem. Amen.
 Ant. 1. Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.
 Ant. 1.
Et non repetitur in psalmo.
Psalmus 107 (108)
Laus Domini et imploratio auxilii
Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur (Arnobius).
 Parátum cor meum, Deus, † parátum cor meum, * cantábo et psallam. Euge, glória mea!
 
 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *excitábo auróram.
 
 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *et psallam tibi in natiónibus,
 
 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *et usque ad nubes véritas tua.
 
 Exaltáre super cælos, Deus, *et super omnem terram glória tua.
 
 Ut liberéntur dilécti tui, *salvum fac déxtera tua et exáudi me.
 
 Deus locútus est in sancto suo: † «Exsultábo et dívidam Síchimam *et convállem Succoth dimétiar;
 
 meus est Gálaad et meus est Manásses† et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *Iuda sceptrum meum.
 
 Moab lebes lavácri mei; † super Idumæam exténdam calceaméntum meum, *super Philistæam vociferábor».
 
 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *Quis dedúcet me usque in Idumæam?
 
 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
 
 Da nobis auxílium de tribulatióne, *quia vana salus hóminis.
 
 In Deo faciémus virtútem, *et ipse conculcábit inimícos nostros.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.
 Ant.
Et non repetitur in psalmo.
 Ant. 2. Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
 Ant. 2.
Canticum(Is 61,10-62, 5)
Gaudens gaudebo
Vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Ecce nubes lucida obumbravit eos (Mt 17, 2.5).
 Gaudens gaudébo in Dómino, *et exsultábit ánima mea in Deo meo,
 
 quia índuit me vestiméntis salútis *et induménto iustítiæ circúmdedit me,
 
 quasi sponsum decorátum coróna *et quasi sponsam ornátam monílibus suis.
 
 Sicut enim terra profert germen suum † et sicut hortus semen suum gérminat, *sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.
 
 Propter Sion non tacébo *et propter Ierúsalem non quiéscam,
 
 donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *et salus eius ut lampas accendátur.
 
 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *et cuncti reges glóriam tuam;
 
 et vocáberis nómine novo, *quod os Dómini nominábit.
 
 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *et diadéma regni in manu Dei tui.
 
 Non vocáberis ultra Derelícta, *et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
 
 sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *et terra tua Nupta,
 
 quia complácuit Dómino in te, *et terra tua erit nupta.
 
 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *ita ducent te fílii tui;
 
 ut gaudet sponsus super sponsam, *ita gaudébit super te Deus tuus.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
 Ant.
 Ant. 3. Laudábo Deum meum in vita mea.
 Ant. 3.
Psalmus 145 (146)
Sperantium in Dominum beatitudo
Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris (Arnobius).
 Lauda, ánima mea, Dóminum;† laudábo Dóminum in vita mea, *psallam Deo meo, quámdiu fúero.
 
 Nolíte confídere in princípibus, *in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
 
 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *in illa die períbunt cogitatiónes eórum.
 
 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *cuius spes in Dómino Deo suo,
 
 qui fecit cælum et terram, * mare et ómnia, quæ in eis sunt;
 
 qui custódit veritátem in sǽculum, † facit iudícium oppréssis, * dat escam esuriéntibus.
 
 Dóminus solvit compedítos, *Dóminus illúminat cæcos,
 
 Dóminus érigit depréssos, *Dóminus díligit iustos,
 
 Dóminus custódit ádvenas,† pupíllum et víduam susténtat *et viam peccatórum dispérdit.
 
 Regnábit Dóminus in sǽcula, *Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Laudábo Deum meum in vita mea.
 Ant.
Lectio brevis (Hebr 13, 7-9a)
 Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.
 
Responsorium breve
 r. Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes. Super te. v. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini. * Constítui custódes. Glória Patri. Super te.
 
 Ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
 Ant.
Canticum Evangelicum Lc 1, 68-79
De Messia eiusque præcursore
 Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
 
 et eréxit cornu salútis nobis * in domo David púeri sui,
 
 sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
 
 salútem ex inimícis nostris * et de manu ómnium, qui odérunt nos;
 
 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris * et memorári testaménti sui sancti,
 
 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis,
 
 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, * serviámus illi
 
 in sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
 
 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
 
 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius * in remissiónem peccatórum eórum,
 
 per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitábit nos óriens ex alto,
 
 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
 Ant.
Preces
 Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
 
Pasce pópulum tuum, Dómine.
 Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
 
 — numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
 
 Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
 
 — ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
 
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
 — numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
 
 Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
 
 — nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, qui beáti Augustíni epíscopi prædicatióne Anglórum gentes ad Evangélium perduxísti, † tríbue, quǽsumus, ut eius labórum fructus in Ecclésia tua perénni fecunditáte persístant. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.