v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Fecúnda sanctis ínsula, tuum canas apóstolum, et fílium Gregórii, laudes despiis concéntibus.
Eius labóre fértilis, messem dedísti plúrimam, quæ sanctitátis flóribus diu refúlges ínclita.
Turma quadragenária stipátus intrat Angliam, vexílla Christi próferens dux pacis affert pígnora.
Crucis tropǽum prómicat, verbum salútis spárgitur, fidem quin ipse bárbarus rex corde prompto súscipit.
Pastor fidéles próvidus e sede pascat síderum ; in matris ulnas ánxiæ omnes redúcat dévios.
Præstet beáta Trínitas, quæ rore iugi grátiæ vitem rigat, ut vívida fides ubíque flóreat. Amen.
 Ant. 1. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
 Ant. 1.
Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78).
I
 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
 
 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
 
 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, * qui sanat omnes infirmitátes tuas;
 
 qui rédimit de intéritu vitam tuam, * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
 
 qui replet in bonis ætátem tuam: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
 
 Fáciens iustítias Dóminus * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
 
 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israel adinventiónes suas.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
 Ant.
 Ant. 2. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
 Ant. 2.
II
 Miserátor et miséricors Dóminus, * longánimis et multæ misericórdiæ.
 
 Non in perpétuum conténdet, * neque in ætérnum irascétur.
 
 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
 
 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, * præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
 
 quantum distat ortus ab occidénte, * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
 
 Quómodo miserétur pater filiórum, * misértus est Dóminus timéntibus se.
 
 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, * recordátus est quóniam pulvis sumus.
 
 Homo sicut fenum dies eius, * tamquam flos agri sic efflorébit.
 
 Spirat ventus in illum, et non subsístet, * et non cognóscet eum ámplius locus eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
 Ant.
 Ant. 3. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
 Ant. 3.
III
 Misericórdia autem Dómini ab ætérno † et usque in ætérnum super timéntes eum; * et iustítia illíus in fílios filiórum,
 
 in eos, qui servant testaméntum eius * et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
 
 Dóminus in cælo parávit sedem suam, * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
 
 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, † poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus * in audiéndo vocem sermónum eius.
 
 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
 
 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, † in omni loco dominatiónis eius. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De Epístula secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
 Ipse ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis inter vos, absens autem confído in vobis; rogo autem, ne præsens áudeam per eam confidéntiam, quæ exístimo audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus. In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus - nam arma milítiæ nostræ non carnália sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum - consília destruéntes et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi, et in promptu habéntes ulcísci omnem inobœdiéntiam, cum impléta fúerit vestra obœdiéntia. Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. Nam et si ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit Dóminus in ædificatiónem et non in destructiónem vestram, non erubéscam, ut non exístimer tamquam terrére vos per epístulas; quóniam quidem " Epístulæ - ínquiunt - graves sunt et fortes, præséntia autem córporis infírma et sermo contemptíbilis. " Hoc cógitet, qui eiúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístulas abséntes, tales et præséntes in facto.
 
 Non enim audémus insérere aut comparáre nos quibúsdam qui seípsos comméndant; sed ipsi se in semetípsis metiéntes et comparántes semetípsos sibi, non intéllegunt. Nos autem non ultra mensúram gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, quæ impertítus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque ad vos. Non enim quasi non pertingéntes ad vos superexténdimus nosmetípsos, usque ad vos enim pervénimus in evangélio Christi; non ultra mensúram gloriántes in aliénis labóribus, spem autem habéntes, crescénte fide vestra, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam, ad evangelizándum in iis quæ ultra vos sunt, et non in aliéna régula gloriári in his quæ præparáta sunt.
 
 Qui gloriátur, in Dómino gloriétur; non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est, sed quem Dóminus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ; sed et supportáte me ! Æmulor enim vos Dei æmulatióne; despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo. Tímeo autem, ne, sicut serpens Evam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri a simplicitáte et castitáte, quæ est in Christum.
 
 Nam si is qui venit, álium Christum prædicat, quem non prædicávimus, aut álium Spíritum accípitis, quem non accepístis, aut áliud evangélium, quod non recepístis, recte paterémini. Exístimo enim nihil me minus fecísse magnis apóstolis; nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in omni autem manifestántes in ómnibus ad vos.
 
 r. Deus, in te sperávi, Dómine, non confúndar in ætérnum. * In tua iustítia líbera me et éripe me. v. Esto mihi in Deum protectórem et in locum munítum, ut salvum me fácias. * In tua iustítia. v. Glória Patri. * In tua iustítia.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Tractátibus sancti Hilárii epíscopi in psalmos (Ps. 41, 13: PL 9, 908)
 Dicam Deo: " Suscéptor meus es, quare oblítus es? " Dat vidélicet doctrínam et consolatiónem ómnibus iustis, ut si ex multis tentatiónum flúctibus opérti, perturbatiónem sensus patiúntur, quæ ténebræ oculórum nox vocátur; memínerint quia semper in hanc noctem manifestátur misericórdia Dei potens, nisi sit tempus causa miserándi. Sed cum in perículum venérimus, et perturbátio ex desperatióne vitæ quamdam cordi nostro fécerit noctem, tunc si potuérimus dícere: Apud me orátio Deo meo; dicam: " Suscéptor meus es, quare me dereliquísti? " Hoc ergo in nocte retinéndum est; et cum céteri sensus perturbántur, hoc tamen defícere non debet quod clamémus ad Dóminum: Quare me dereliquísti? Quia etsi causa iudiciórum Dei non intellegámus, quare nos in alíquibus tentatiónibus relínquat, defícere tamen nos non opórtet, quin ab ipso misericórdiam deprecémur.
 
 Quare, inquit, tristis incédo, dum afflígit me inimícus, et confríngit ossa mea? Hæc ergo semper étiam in nocte apud iustum erit orátio eius. Quod autem ait: Confríngit ossa mea: non útique, próxima mors, subintellegéndum est; sed quia hic in tribulatióne frangebátur patiéntia eius, quæ est stabiliméntum et fortitúdo mentis nostræ, sicut ossa sunt córporis; ossa patiéntiam vocávit, quæ cum assíduis tribulatiónibus confringétur: Dum confríngit ossa mea, improperábant tribulántes me, cum dícerent cotídie: Ubi est Deus tuus?
 
 Sed licet hanc gravem manum séntiat iustus, quid tamen fíeri necésse sit, et quod remédium obtinéndum sit in persecutiónibus, docet dicens: Ut quid tristis es, ánima mea, ut quid contúrbas me? Spera in Deum, quia confitébor illi, salutáre vultus mei et Deus meus. Quo nobis propósito exémplo, si qua vexátio, si qua pressúra, si quod impropérium nóminis Dei vénerit super nos, si tristis erit ánima nostra, si perturbábitur, nos dicámus: Spera in Deum, quia confitébor illi, protegénte Iesu Christo Dómino nostro, cui est glória in sæcula sæculórum. Amen.
 
 r. Mihi autem adhærére Deo bonum est, * Pónere in Dómino Deo spem meam. v. Ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, * Pónere. v. Glória Patri. * Pónere.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.