v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Fecúnda sanctis ínsula, tuum canas apóstolum, et fílium Gregórii, laudes despiis concéntibus.
Eius labóre fértilis, messem dedísti plúrimam, quæ sanctitátis flóribus diu refúlges ínclita.
Turma quadragenária stipátus intrat Angliam, vexílla Christi próferens dux pacis affert pígnora.
Crucis tropǽum prómicat, verbum salútis spárgitur, fidem quin ipse bárbarus rex corde prompto súscipit.
Pastor fidéles próvidus e sede pascat síderum ; in matris ulnas ánxiæ omnes redúcat dévios.
Præstet beáta Trínitas, quæ rore iugi grátiæ vitem rigat, ut vívida fides ubíque flóreat. Amen.
 Ant. 1. Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.
 Ant. 1.
Psalmus 138 (139)
Dominus intuens omnia
Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Rom 11, 34).
I
 Dómine, scrutátus es et cognovísti me, *tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
 
 Intellexísti cogitatiónes meas de longe, *sémitam meam et accúbitum meum investigásti.
 
 Et omnes vias meas perspexísti, † quia nondum est sermo in língua mea, *et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.
 
 A tergo et a fronte coartásti me *et posuísti super me manum tuam.
 
 Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me, *sublímis, et non attíngam eam.
 
 Quo ibo a spíritu tuo * et quo a fácie tua fúgiam?
 
 Si ascéndero in cælum, tu illic es; *si descéndero in inférnum, ades.
 
 Si súmpsero pennas auróræ *et habitávero in extrémis maris,
 
 étiam illuc manus tua dedúcet me, *et tenébit me déxtera tua.
 
 Si díxero: «Fórsitan ténebræ cómpriment me, *et non illuminátio erit circa me» ,
 
 étiam ténebræ non obscurabúntur a te, † et nox sicut dies illuminábitur * sicut ténebræ eius ita et lumen eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.
 Ant.
 Ant. 2. Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.
 Ant. 2.
II
 Quia tu formásti renes meos, *contexuísti me in útero matris meæ.
 
 Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum; † mirabília ópera tua, *et ánima mea cognóscit nimis.
 
 Non sunt abscóndita ossa mea a te, † cum factus sum in occúlto, *contéxtus in inferióribus terræ.
 
 Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui, † et in libro tuo scripti erant omnes dies: *ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
 
 Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus; *nimis gravis summa eárum.
 
 Si dinumerábo eas, super arénam multiplicabúntur; *si ad finem pervénerim, adhuc sum tecum.
 
 [Útinam óccidas, Deus, peccatóres; * viri sánguinum, declináte a me.
 
 Qui loquúntur contra te malígne: * exaltántur in vanum contra te.
 
 Nonne, qui odérunt te, Dómine, óderam * et insurgéntes in te abhorrébam?
 
 Perfécto ódio óderam illos, * et inimíci facti sunt mihi.]
 
 Scrutáre me, Deus, et scito cor meum; *proba me et cognósce sémitas meas
 
 et vide, si via vanitátis in me est, *et deduc me in via ætérna.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.
 Ant.
 Ant. 3. In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.
 Ant. 3.
Canticum (Cf. Col 1, 12-20)
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mortuis
 Grátias agámus Deo Patri, * qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine;
 
 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum * et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
 
 in quo habémus redemptiónem, * remissiónem peccatórum;
 
 qui est imágo Dei invisíbilis, * primogénitus omnis creatúræ,
 
 quia in ipso cóndita sunt univérsa † in cælis et in terra, * visibília et invisibília,
 
 sive throni sive dominatiónes * sive principátus sive potestátes.
 
 Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, † et ipse est ante ómnia, * et ómnia in ipso constant.
 
 Et ipse est caput córporis Ecclésiæ; † qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, * ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
 
 quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre * et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
 
 pacíficans per sánguinem crucis eius, * sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.
 Ant.
Lectio brevis(1 P 5,1-4)
 Senióres qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ coronam.
 
Responsorium breve
 r. Hic est fratrum amátor, * Qui multum orat pro pópulo. Hic est. v. Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis. * Qui multum orat pro pópulo. Glória Patri. Hic est.
 
 Ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensuram.
 Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
 
 et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
 
 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
 
 quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
 
 et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
 
 Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
 
 depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
 
 esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
 
 Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
 
 sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensuram.
 Ant.
Preces
 Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
 
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
 Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
 
 — fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
 
 Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent, pópuli peccáta dimisísti,
 
 — per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
 
 Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
 
 — reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
 
 Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti
 
 — tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
 
 Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
 
 — salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, qui beáti Augustíni epíscopi prædicatióne Anglórum gentes ad Evangélium perduxísti, † tríbue, quǽsumus, ut eius labórum fructus in Ecclésia tua perénni fecunditáte persístant. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.