Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Lux ætérna, lumen potens, dies indefíciens, debellátor atræ noctis, reparátor lúminis, destructórque tenebrárum, illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur, quo vocante surgimus; faciénte quo beáti, quo linquénte míseri; quo a morte liberáti, quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti, noctis atque sǽculi; ergo nobis, rex ætérne, lucem illam tríbue, quæ fuscátur nulla nocte, solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi, Sancto sit Spirítui, Deo trino sed et uni, paci, vitæ, lúmini, nómini præ cunctis dulci divinóque númini. Amen.
Vel:
Hymnus
Deus de nullo véniens, Deus de Deo pródiens, Deus ab his progrédiens, in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium, tu sis amor et gáudium; in te nostra cupíditas et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine, cum Génito de Vírgine, intus et in circúitu nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas, quod tua fecit bónitas, creándo prius hóminem, recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas, redémit Christi cáritas; patiéndo tunc díligens, nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium, pax, virtus et impérium, decus, omnipoténtia, laus, honor, reveréntia. Amen.
   Ant. 1. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
   Ant. 1.
Psalmus 106
Pro liberatione gratiarum actio
Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Iesum Christum (Act 10,36).
I
   Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sǽculum misericórdia eíus.
   
   Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, * quos redémit de manu adversárii
   
   et de regiónibus congregávit eos, a solis ortu et occásu, * ab aquilóne et mari.
   
   Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, * viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
   
   Esuriéntes et sitiéntes, * ánima eórum in ipsis defécit.
   
   Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
   
   Et dedúxit eos in viam rectam, * ut irent in civitátem habitatiónis.
   
   Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum,
   
   quia satiávit ánimam sitiéntem * et ánimam esuriéntem replévit bonis.
   
   Sedéntes in ténebris et umbra mortis, * vincti in mendicitáte et ferro,
   
   quia exacerbavérunt elóquia Dei * et consílium Altíssimi sprevérunt.
   
   Et humiliávit in labóribus cor eórum, * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
   
   Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
   
   Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis * et víncula eórum dirúpit.
   
   Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum,
   
   quia contrívit portas ǽreas * et vectes férreos confrégit.
   
   Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ * et propter iniustítias suas afflícti sunt;
   
   omnem escam abomináta est ánima eórum, * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
   
   Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
   
   Misit verbum suum et sanávit eos * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
   
   Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum;
   
   et sacríficent sacrifícium laudis * et annúntient ópera eíus in exsultatióne.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
   Ant.
   Ant. 2. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
   Ant. 2.
II
   Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis,
   
   ipsi vidérunt ópera Dómini * et mirabília eíus in profúndo.
   
   Dixit et excitávit spíritum procéllæ, * et exaltáti sunt fluctus eíus.
   
   Ascéndunt usque ad cælos et descéndunt usque ad abýssos; * ánima eórum in malis tabescébat.
   
   Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
   
   Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
   
   Et státuit procéllam eíus in auram, * et tacuérunt fluctus eíus.
   
   Et lætáti sunt, quia siluérunt, * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
   
   Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum;
   
   et exáltent eum in ecclésia plebis * et in convéntu seniórum laudent eum.
   
   Pósuit flúmina in desértum * et éxitus aquárum in sitim,
   
   terram fructíferam in salsúginem * a malítia inhabitántium in ea.
   
   Pósuit desértum in stagna aquárum * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
   
   Et collocávit illic esuriéntes, * et constituérunt civitátem habitatiónis.
   
   Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, * et fecérunt fructum in provéntum suum.
   
   Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, * et iuménta eórum non minorávit.
   
   Et pauci facti sunt et vexáti sunt * a tribulatióne malórum et dolóre.
   
   Effúdit contemptiónem super príncipes * et erráre fecit eos in desérto ínvio.
   
   Et suscépit páuperem de inópia * et pósuit sicut oves famílias.
   
   Vidébunt recti et lætabúntur, * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
   
   Quis sápiens, et custódiet hæc * et intélleget misericórdias Dómini?.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
   Ant.
   Ant. 3. Vidébunt recti et lætabúntur et intéllegent misericórdias Dómini.
   Ant. 3.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Vidébunt recti et lætabúntur et intéllegent misericórdias Dómini.
   Ant.
In primo nocturno, anno I)
Incipit liber Ezechiélis prophétæ 1, 3-12. 26-28
   Factum est verbum Dómini ad Ezechiélem fílium Buzi, sacerdótem, in terra Chaldæórum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Dómini. Et vidi: et ecce ventus túrbinis veniébat ab aquilóne et nubes magna et ignis conglobátus, et splendor in circúitu eius, et de médio eius quasi spécies eléctri, id est de médio ignis; et ex médio eius similitúdo quáttuor animálium, et hic aspéctus eórum: similitúdo hóminis erat eis. Quáttuor fácies uni et quáttuor pennæ uni; pedes eórum pedes recti, et planta pedis eórum quasi planta pedis vítuli, et scintillábant quasi aspéctus æris candéntis. Et manus hóminis erant sub pennis eórum in quáttuor pártibus. Fácies autem et pennæ illórum quáttuor: iunctæ erant pennæ eórum áltera ad álteram; non revertebántur, cum incéderent, sed unumquódque ante fáciem suam gradiebátur.
   
   Similitúdo autem vultus eórum: fácies hóminis et fácies leónis a dextris ipsórum quáttuor, fácies autem bovis a sinístris ipsórum quáttuor et fácies áquilæ ipsórum quáttuor. Et pennæ eórum exténtæ désuper; duæ pennæ singulórum iungebántur, et duæ tegébant córpora eórum. Et unumquódque coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur, cum ambulárent.
   
   Et super firmaméntum, quod erat ímminens cápiti eórum, quasi aspéctus lápidis sapphíri similitúdo throni; et super similitúdinem throni similitúdo quasi aspéctus hóminis désuper. Et vidi quasi spéciem eléctri, velut aspéctum ignis per circúitum ab aspéctu lumbórum eius et désuper; et ab aspéctu lumbórum eius usque deórsum vidi quasi spéciem ignis splendéntis in circúitu. Velut aspéctus arcus, cum fúerit in nube in die plúviæ: sic erat aspéctus splendóris per gyrum. Hæc vísio similitúdinis glóriæ Dómini. Et vidi et cécidi in fáciem meam et audívi vocem loquéntis.
   
   r. Fácies et pennas per quáttuor partes habébant; * Incedéntes non revertebántur, sed unumquódque ibat ante fáciem suam. v. Pedes eórum pedes recti, planta pedis ut planta vítuli. * Incedéntes. v. Glória Patri. * Incedéntes.
   
In secundo nocturno, anno I)
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo in Nativ. B.M.V., 7: EC 5, 279)
   Totis medúllis córdium, totis præcordiórum afféctibus et votis ómnibus Maríam venerémur, quia sic est volúntas eius qui totum nos habére vóluit per Maríam. Hæc, inquam, volúntas eius est, sed pro nobis. In ómnibus síquidem et per ómnia próvidens míseris, trepidatiónem nostram solátur, fidem éxcitat, spem róborat, diffidéntiam ábigit, érigit pusillanimitátem. Ad Patrem verebáris accédere; solo audítu térritus, ad fólia fugiébas; Iesum tibi dedit mediatórem. Quid non apud talem Patrem Fílius talis obtíneat? Exaudiétur útique pro reveréntia sua; Pater enim díligit Fílium. An vero trépidas et ad ipsum? Frater tuus est et caro tua, - tentátus per ómnia absque peccáto, ut miséricors fíeret. Hunc tibi fratrem María dedit.
   
   Sed fórsitan et in ipso maiestátem vereáre divínam, quod, licet factus sit homo, mánserit tamen Deus. Advocátum habére vis et ad ipsum? Ad Maríam recúrre. Pura síquidem humánitas in María, non modo pura ab omni contaminatióne, sed et pura singularitáte natúræ. Nec dúbius díxerim, exaudiétur et ipsa pro reveréntia sua. Exáudiet útique matrem Fílius, et exáudiet Fílium Pater.
   
   Filióli, hæc peccatórum scala, hæc mea máxima fidúcia est, hæc tota rátio spei meæ. Quid enim? Potéstne Fílius aut repéllere, aut sustinére repúlsam? Non audíre aut non audíri Fílius potest? Neutrum plane. Invenísti, ait ángelus, grátiam apud Deum. Felíciter! Semper hæc invéniet grátiam, et sola est grátia qua egémus. Prudens Virgo non sapiéntiam, sicut Sálomon, non divítias, non honóres, non poténtiam, sed grátiam requirébat. Nimírum sola est grátia qua salvámur.
   
   r. Quáttuor animália ibant et revertebántur in similitúdinem fulgúris coruscántis; et erat in médio splendor ignis, * Et de igne fulgur egrédiens. v. Erat autem quasi vísio discúrrens in médio quáttuor animálium. * Et de igne. v. Glória Patri. * Et de igne.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut