Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 14 februarii
   1. Memória sanctórum Cyrílli, mónachi, et Methódii, epíscopi. Hi fratres Thessalonicénses a Phótio epíscopo Constantinopolitáno missi in Moráviam, illic fidem christiáriam prædicavérunt et litterárum riotas finxérunt próprias, ut sacros libros e græco in slávicum vérterent sermónem. Cum Romam veníssent, Cyríllus, qui vocabátur ántea Constantínus, morbo affêctus, mónachus efféctus est et ibídem hac die obdormívit in Dómino. Methódius, vero, epíscopus Sirmiénsis ab Hadriáno papa Secúndo ordinátus, Pannóniam indefésse evangelizávit, multas lites eídem illátas perpéssus sed semper a Románis Pontifícibus adiútus; labórum suórum mercédem accépit Velerádii in Morávia, die sexta aprílis.
   
   2. Romæ via Flamínia iuxta pontem Mílvium, sancti Valentíni, mártyris.
   
   3. Apud Spolétum in Umbria, sancti Vitális, mártyris, quem serváta fides et imitátio Christi sacravérunt.
   
   4. Romæ in cœmetério Prætextáti via Appia, sancti Zenónis, mártyris.
   
   5. Alexandríæ in Ægýpto, commemorátio sanctórum mártyrum Bassiáni, Tonióni, Proti, Lúcii, qui in mare missi sunt, Cyriónis presbyteri, Agathónis exorcístæ, Móysis, qui igne combústi sunt, Dionysii et Ammónii, qui gládio cæsi ad ætérnam adivérunt glóriam.
   
   6. Ravénnæ in Flamínia, sancti Eleuchádii, epíscopi.
   
   7. In monte Scopa in Bithynia, sancti Auxéntii, presbyteri et archimandrítæ, qui in prominénti loco tamquam supra cáthedram collocátus fidem chalcedonénsem voce virtútis propugnávit.
   
   8 *. Commemorátio sancti Nostriáni, epíscopi Neapolitáni.
   
   9. Apud Surréntum in Campánia, sancti Antoníni, abbátis, qui, monastério a Langobárdis vastáto, in solitúdinem secéssit.
   
   10. Córdubæ in Hispánia, sancti Ioánnis Baptístæ a Conceptióne García, presbyteri ex Ordine Sanctíssimæ Trinitátis, qui Ordinis renovatiónem aggréssus est, quam summa cum navitáte inter graves labóres ac sævas ærúmnas sustínuit.
   
   11 *. Valéntiæ in Hispánia, beáti Vincéntii Vilar David, mártyris, qui in persecutióne religiósa sacerdótes ac religiósas domo sua recépit et mori máluit quam fidem negáre.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Hebr 13,17)
   Obœdíte præpósitis vestris et subiacéte eis; ipsi enim pervígilant pro animábus vestris quasi ratiónem redditúri, ut cum gáudio hoc fáciant et non geméntes; hoc enim non éxpedit vobis.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut