Feria IV 1 Martii 2023, Hebdomada I Quadragesimæ,
   Caput 24 -QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS
   
   Secundum modum culpæ, et excommunicationis vel disciplinæ mensura ex debettendi; qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensæ participatione privetur. Privati autem a mensæ consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antefanam non inponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   

Latest Updates
10h ago
10h ago
11h ago
11h ago
11h ago
11h ago
11h ago
11h ago
11h ago
11h ago
Retour en haut