Sabbato 16 Decembris 2023, Hebdomada II Adventus,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
   Caput 61 - DE MONACHIS PEREGRINIS, QUALITER SUSCIPIANTUR (b)
   
   Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur. Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus, verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam. Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, quia scriptum est : Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   

Latest Updates
54m ago
55m ago
55m ago
58m ago
1h ago
1h ago
1h ago
1h ago
1h ago
1h ago
Retour en haut