Sabbato 26 Octobris 2024, Hebdomada XXIX per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EoActivevel: Beatæ Mariæ Virginis in Sabbato
   Caput 19 : DE DISCIPLINA PSALLENDI
   
   Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos, maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus. Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, et iterum: Psallite sapienter, et: In conspectu angelorum psallam tibi. Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   

Retour en haut