The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Feria VI 1 Augustii 2025, Hebdomada XVII per annum,
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
  Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
  Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
  Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
  Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
  Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
  Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
  Ant. 1. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
  Ant. 1. Arise, O Lord, and help me.
  Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Psalm 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
  Dominus salvator in persecutione
  Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
  I
I
  Iúdica, Dómine, iudicántes me; * impúgna impugnántes me.
  Judge, Lord, those who do me harm; fight those who fight me.
  Apprehénde clípeum et scutum et exsúrge in adiutórium mihi. * Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum."
  Take up Thy weapons and Thy shield, and arise to help me. Say to my soul, I am thy salvation.
  Anima autem mea exsultábit in Dómino * et delectábitur super salutári suo.
  But my soul will rejoice in the Lord, and delight in his Saviour.
  Omnia ossa mea dicent: * "Dómine, quis símilis tibi?
  All my bones will say: * Lord, who is like Thou,
  Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, * egénum et páuperem a diripiéntibus eum."
  who snatch the poor from the hands of those who are stronger than him; the needy and the poor to those who despoil him?
  Surgéntes testes iníqui, *quæ ignorábam, interrogábant me;
  Iniquitous witnesses have risen; They asked me about what I didn't know.
  retribuébant mihi mala pro bonis, * desolátio est ánimæ meæ.
  They have not returned evil for good; it was sterility for my soul.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
  Ant. Arise, O Lord, and help me.
  Ant. 2. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
  Ant. 2. Judge my cause; defend me, for Thou art powerful, O Lord.
  II
II
  Ego autem, cum infirmaréntur, * induébar cilício,
  But when they tormented me, I put on a haircloth.
  humiliábam in ieiúnio ánimam meam, * et orátio mea in sinu meo convertebátur.
  I humbled my soul by fasting, and my prayer returned to my bosom.
  Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, * quasi lugens matrem contristátus incurvábar.
  I had the same compassion for them as I did for a relative or a brother; I bent down as if in mourning and sadness.
  Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; * convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
  And they rejoiced, and gathered together against me; misfortunes have come upon me, without my knowing the reason.
  Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, * frenduérunt super me déntibus suis.
  They have been dispersed; but, without compunction, they have anon put me unto the test; they have overwhelmed me with insults; They gnashed their teeth at me.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
  Ant. Judge my cause; defend me, for Thou art powerful, O Lord.
  Ant. 3. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
  Ant. 3. All day long my tongue has meditated on Thy justice.
  III
III
  Dómine, quámdiu aspícies? Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, * a leónibus únicam meam.
  Lord, when will Thou behold? Save my soul from their malignity; snatch my only from these lions.
  Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo multo laudábo te.
  I will praise Thou in a great assembly; I will praise Thee in the midst of a many people.
  Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
  Let not those who attack me unjustly, who hate me without reason, and who blink their eyes, not rejoice over me.
  Vidísti, Dómine, ne síleas; * Dómine, ne discédas a me.
  Thou hast seen, Lord; do not remain silent; * Lord, depart not from me.
  Exsúrge et evígila ad iudícium meum, * Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.
  Arise and take care of my right; my God and my Lord, defend my cause.
  Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, * et dicant semper: «Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui».
  Let them be glad and glad that they want my justification; and let them say without ceasing, Glory unto the Lord, those who desire the peace of His servant.
  Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
  And my tongue will praise Thy righteousness, and Thy praise all day long.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
  Ant. All day long my tongue has meditated on Thy justice.
  In primo nocturno, anno I
  De libro primo Regum
  Dixit Elías Thesbítes de Thesbi in Gálaad ad Achab: "Vivit Dóminus Deus Israel, in cuius conspéctu sto. Non erit annis his ros et plúvia, nisi iuxta oris mei verba!" Et factum est verbum Dómini ad eum dicens: "Recéde hinc et vade contra oriéntem et abscóndere in torrénte Charith, qui est contra Iordánem, et ibi de torrénte bibes; corvísque præcépi ut pascant te ibi."
  
  Abiit ergo et fecit iuxta verbum Dómini; cumque abísset, sedit in torrénte Charith, qui est contra Iordánem. Corvi quoque deferébant ei panem et carnes mane, simíliter panem et carnes vésperi; et bibébat de torrénte. Post dies autem siccátus est torrens; non enim plúerat super terram.
  
  Factus est ígitur sermo Dómini ad eum dicens: "Surge et vade in Sarépta Sidoniórum et manébis ibi; præcépi enim ibi mulíeri víduæ ut pascat te." Surréxit et ábiit Saréptam. Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei múlier vídua cólligens ligna; et vocávit eam dixítque: "Da mihi páululum aquæ in vase, ut bibam." Cumque illa pérgeret, ut afférret, clamávit post tergum eius dicens: "Affer mihi, óbsecro, et bucéllam panis in manu tua." Quæ respóndit: "Vivit Dóminus Deus tuus, non hábeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínæ in hýdria et páululum ólei in lécytho. En cólligo duo ligna, ut ingrédiar et fáciam illud mihi et fílio meo, ut comedámus et moriámur."
  
  Ad quam Elías ait: "Noli timére, sed vade et fac sicut dixísti; verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum et affer ad me; tibi autem et fílio tuo fácies póstea. Hæc autem dicit Dóminus Deus Israel: "Hýdria farínæ non defíciet, nec lécythus ólei minuétur usque ad diem in qua datúrus est Dóminus plúviam super fáciem terræ"." Quæ ábiit et fecit iuxta verbum Elíæ et comédit illa et ipse et domus eius per dies. Hýdria farínæ non defécit, et lécythus ólei non est imminútus iuxta verbum Dómini, quod locútus fúerat in manu Elíæ.
  
  r. Respéxit Elías ad caput suum subcinerícium panem; qui surgens, comédit et bibit, * Et ambulávit in fortitúdine cibi illíus usque ad montem Dei. v. Non est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest nobis. * Et ambulávit. v. Glória Patri. * Et ambulávit.
  
  In secundo nocturno, anno I
  Ex Opéribus sancti Alfónsi Maríæ de Liguóri epíscopi (Tract. de praxi amandi Iesum Christum: ed Romæ, 1909, 9-14)
  Tota ánimæ sánctitas et perféctio sita est in amóre erga Iesum Christum, Deum nostrum, summum nostrum bonum nostrúmque redemptórem. Caritátis est colligáre et tuéri omnes virtútes quæ hóminem perféctum reddunt. An Deus forte omnem amórem nostrum sibi non merétur? Ab ætérno nos diléxit. "Perpénde, o homo - ita nos allóquitur - in te diligéndo me primum fuísse. Necdum tu in lucem prodíeras, neque ipse mundus exsistébat, et ego te iam diligébam. Ex quo ego sum, te díligo."
  
  Deus, cum sciret hóminem benefíciis állici, donis suis ad sui amórem eum devincíre vóluit: "Quibus láqueis irretíri se sinunt hómines, iis ad me amándum eos captáre volo: amóris vínculis." Atque eo spectárunt cuncta dona quæ hómini cóntulit. Cum ei donásset ánimam, ad imáginem suam memória, intelléctu et voluntáte præditam, cum corpus dedísset sénsibus instrúctum; pro eo étiam creávit cælum et terram et tantam rerum cópiam, hóminis amóre hæc ómnia cóndidit, ut omnes illæ creatúræ hómini servírent, homo autem ipsum dilígeret tot beneficiórum grátia.
  
  Nec solúmmodo pulchras illas creatúras nobis dare vóluit; verum, ut nostrum amórem sibi conciliáret, vel eo progréssus est, ut semetípsum totum nobis largirétur. Ætérnus Pater vel eo procéssit, ut únicum suum Fílium nobis donáret. Cum nos omnes peccáto mórtuos suque grátiæ expértes vidéret, quid fecit? Imménso, immo ut lóquitur Apóstolus, nímio suo erga nos amóre compúlsus, diléctum suum Fílium misit, qui pro nobis satisfáceret, nosque ad vitam, peccáto ablátam, revocáret.
  
  r. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, abstínens se ab omni ópere malo, * Et permánens in innocéntia sua. v. Apériet os suum in oratióne et pro delíctis suis deprecábitur. * Et permánens. v. Glória Patri. * Et permánens.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut