Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   v. O God, come to my assistance;
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   r. O Lord, make haste to help me.
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
   Allelúia.
   
Hymnus
Lux ætérna, lumen potens, dies indefíciens, debellátor atræ noctis, reparátor lúminis, destructórque tenebrárum, illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur, quo vocante surgimus; faciénte quo beáti, quo linquénte míseri; quo a morte liberáti, quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti, noctis atque sǽculi; ergo nobis, rex ætérne, lucem illam tríbue, quæ fuscátur nulla nocte, solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi, Sancto sit Spirítui, Deo trino sed et uni, paci, vitæ, lúmini, nómini præ cunctis dulci divinóque númini. Amen.
Vel:
Hymnus
Deus de nullo véniens, Deus de Deo pródiens, Deus ab his progrédiens, in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium, tu sis amor et gáudium; in te nostra cupíditas et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine, cum Génito de Vírgine, intus et in circúitu nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas, quod tua fecit bónitas, creándo prius hóminem, recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas, redémit Christi cáritas; patiéndo tunc díligens, nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium, pax, virtus et impérium, decus, omnipoténtia, laus, honor, reveréntia. Amen.
   Ant. 1. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
   Ant. 1.
Psalmus 135 (136)
Psalm 135 (136)
Hymnus paschalis
Easter hymn
Domini res gestas narrare laudare est (Cassiodorus ).
To recount the deeds of the Lord is to praise Him (Cassiodorus ).
I
I
   Confitémini Dómino, quóniam bonus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Confitémini Deo deórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Confitémini Dómino dominórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Qui facit mirabília magna solus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Qui fecit cælos in intelléctu, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Qui expándit terram super aquas, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Qui fecit luminária magna, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
   
   solem, ut præésset diéi, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
   
   lunam et stellas, ut præéssent nocti, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
   Ant.
   Ant. 2. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
   Ant. 2.
II
II
   Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Qui edúxit Israel de médio eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
   
   in manu poténti et bráchio exténto, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Et tradúxit Israel per médium eius, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
   Ant.
   Ant. 3. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
   Ant. 3.
III
III
   Qui tradúxit pópulum suum per desértum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Qui percússit reges magnos, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
   
   et occídit reges poténtes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Sehon regem Amorræórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
   
   et Og regem Basan, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Et dedit terram eórum hereditátem, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
   
   hereditátem Ísrael servo suo *,quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, * quóniam in ætérnum misericórdia eius;
   
   et redémit nos ab inimícis nostris, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Qui dat escam omni carni, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Confitémini Deo cæli, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
   Ant.
In primo nocturno, anno I
De libro Amos Prophétæ
   Væ desiderántibus diem Dómini! Ad quid vobis dies Dómini? Ténebræ et non lux. Quómodo si fúgiat vir a fácie leónis, et occúrrat ei ursus; et ingrediátur domum et innitátur manu sua super paríetem, et mórdeat eum cóluber. Numquid non ténebræ dies Dómini et non lux? Et calígo sine splendóre in ea? "Odi, proiéci festivitátes vestras et non deléctor ctibus vestris. Quod si obtuléritis mihi holocautómata, oblatiónes vestras non suscípiam et sacrifícia pínguium vestrórum non respíciam. Aufer a me tumúltum cárminum tuórum, et cánticum lyrárum tuárum non áudiam. Et áffluat quasi aqua iudícium, et iustítia quasi torrens perénnis. Numquid hóstias et oblatiónes obtulístis mihi in desérto quadragínta annis, domus Israel? Et portástis Saccut regem vestrum, et Cáivan, imágines vestras, sidus deórum vestrórum quæ fecístis vobis. Et migráre vos fáciam trans Damáscum", dicit Dóminus; Deus exercítuum nomen eius.
   
   Væ, qui tranquílli sunt in Sion et confídunt in monte Samaríæ; designáti primítiæ populórum, ad quos venit domus Israel! Transíte in Chalánne et vidéte, et ite inde in Emath magnam et descéndite in Geth Palæstinórum. Numquid melióres regnis istis vos aut látior términus eórum término vestro est? Qui removétis diem malum et appropinquáre fácitis sólium violéntiæ. Qui dórmiunt in lectis ebúrneis, recumbéntes in stratis suis, comedéntes agnos de grege et vítulos de médio arménti; canéntes ad vocem psaltérii, sicut David excógitant sibi vasa cántici; bibéntes vinum in phíalis, óptimis unguéntis delibúti, et non sunt contristáti super ruína Ioseph. Quaprópter nunc migrábunt in cápite transmigrántium, et auferétur fáctio lasciviéntium.
   
   Iurávit Dóminus Deus in ánima sua, dicit Dóminus, Deus exercítuum: "Detéstor ego supérbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitátem et plenitúdinem eius." Quod si réliqui fúerint decem viri in domo una, et ipsi moriéntur.
   
   Et tollet eum propínquus suus et combúret eum, ut éfferat ossa de domo, et dicet ei qui in penetrálibus domus est: "Numquid adhuc est penes te?" Et respondébit: "Non est;" et dicet ei: "Tace!" Non est qui recordétur nóminis Dómini. Quia ecce Dóminus mandat et percútiet domum maiórem ruínis et domum minórem scissiónibus. Numquid currunt in petris equi, aut arátur mare in bobus, quóniam convertístis in venénum iudícium et fructum iustítiæ in absínthium? Qui lætántur pro Lódabar, qui dicunt: "Numquid non in fortitúdine nostra cépimus nobis Cárnaim?"" Ecce enim suscitábo super vos, domus Israel, dicit Dóminus, Deus exercítuum, gentem; et óppriment vos ab intróitu Emath usque ad torréntem Arabæ."
   
   r. Plange quasi virgo, plebs mea; ululáte, pastóres, in cínere et cilício, * Quia veniet dies Dómini magna et amára valde. v. Accíngite vos, sacerdótes; et plángite, minístri altáris, * Quia. v. Glória Patri. * Quia.
   
In secundo nocturno, anno I
Ex Oratiónibus sancti Procli Constantinópoli epíscopi (Orat. 5, 3: PG 65, 719)
   Honorátur María, tamquam quæ mater ancilláque, et nubes thalamúsque ac arca Dómini effécta sit; mater, eum namque péperit, qui vóluit nasci; ancílla, quippe natúram confíteor, et prædico grátiam; nubes, concépit enim de Spíritu Sancto, quem illæsa integritáte péperit; thálamus, in ea étenim ut nuptiáli thálamo Deus Verbum habitávit; arca, non quæ legem portáverit, sed quæ legislatórem pepérerit.
   
   Quaprópter dicámus ei: Benedícta tu in muliéribus, quæ sola Evæ mœróri medélam attulísti, sola ingemiscéntis abstérseris lácrimas; sola redemptiónis mundi prétium portáveris; sola créditum margaríti thesáurum accéperis; sola sine voluptáte grávida effécta sis, ac sine dolóre pepéreris; sola Emmanuélem, qua ipse vóluit ratióne, partu edidéris.
   
   Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui; fructus, inquam, non seméntis; flos, non pássio; splendor, non creatúra; coæquális Patri, non servus; sol, non aréna; qui adorátur, non qui creátur; redemptiónis prétium, non æris débitor. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
   
   r. Firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus; * Deus meus adiútor meus. v. Protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus. * Deus meus. v. Glória Patri. * Deus meus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut