Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   v. O God, come to my assistance;
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   r. O Lord, make haste to help me.
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
   Allelúia.
   
Hymnus
Stabat Mater dolorósa iuxta crucem lacrimósa, dum pendébat Fílius.
Cuius ánimam geméntem, contristátam et doléntem, pertransívit gládius.
O quam tristis et afflícta fuit illa benedícta mater Unigéniti!
Quæ mærébat et dolébat, pia mater, cum vidébat Nati pœnas íncliti.
Quis est homo qui non fleret, matrem Christi si vidéret in tanto supplício?
Quis non posset contristári, piam matrem contemplári doléntem cum Fílio?
Pro peccátis suæ gentis vidit Iesum in torméntis, et flagéllis súbditum.
    Vidit suum dulcem Natum moriéntem desolátum, cum emísit spíritum. Amen.
   
   Ant. 1. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde.
   Ant. 1.
Psalmus 72
Psalm 72
Cur iustus vexetur
Reason why the righteous are harassed
Beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me (Mt 11,6).
Blessed is the one for whom I will not be an occasion for scandal.
I
I
   Quam bonus rectis est Deus, * Deus his, qui mundo sunt corde!
   
   Mei autem pæne moti sunt pedes, * pæne effúsi sunt gressus mei,
   
   quia zelávi super gloriántes, * pacem peccatórum videns.
   
   Quia non sunt eis impediménta, * sanus et pinguis est venter eórum.
   
   In labóre mortálium non sunt * et cum homínibus non flagellántur.
   
   Ídeo quasi torques est eis supérbia, * et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
   
   Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, * erúmpunt cogitatiónes cordis.
   
   Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, * iniquitátem ab excélso locúti sunt.
   
   Posuérunt in cælo os suum, * et lingua eórum transívit in terra.
   
   Ídeo in alto sedent, * et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
   
   Et dixérunt: “Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in Excélso?”
   
   Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo * multiplicavérunt divítias.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde.
   Ant.
   Ant. 2. Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
   Ant. 2.
II
II
   Et dixi: “Ergo sine causa mundávi cor meum * et lavi in innocéntia manus meas;
   
   et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.”
   
   Si dixíssem: “Lóquar ut illi”, * ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
   
   Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; * labor erat in óculis meis,
   
   donec intrávi in sanctuárium Dei * et intelléxi novíssima eórum.
   
   Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, * deiecísti eos in ruínas.
   
   Quómodo facti sunt in desolatiónem! * Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
   
   Velut sómnium evigilántis, Dómine, * surgens imáginem ipsórum contémnes.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
   Ant.
   Ant. 3. Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
   Ant. 3.
III
III
   Quia exacerbátum est cor meum, * et renes mei compúncti sunt;
   
   et ego insípiens factus sum et nescívi: * ut iuméntum factus sum apud te.
   
   Ego autem semper tecum; * tenuísti manum déxteram meam.
   
   In consílio tuo dedúces me * et póstea cum glória suscípies me.
   
   Quis enim mihi est in cælo? * Et tecum nihil vólui super terram.
   
   Defécit caro mea et cor meum; * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
   
   Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt; * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
   
   Mihi autem adhærére Deo bonum est, * pónere in Dómino Deo spem meam,
   
   ut annúntiem omnes operatiónes tuas * in portis fíliæ Sion.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
   Ant.
In primo nocturno, anno I)
De libro Osée prophétæ 9, 1-14
   Hæc dicit Dóminus: Noli lætári, Israel; noli exsultáre sicut pópuli, quia fornicátus es a Deo tuo, dilexísti mercédem super omnes áreas trítici. Area et tórcular non pascet eos, et vinum mentiétur eis. Non manébunt in terra Dómini: revertétur Ephraim in Ægýptum, et in Assýria pollútum cómedent. Non libábunt Dómino vinum et non placébunt ei sacrifícia eórum; quasi panis lugéntium erunt eis: omnes, qui cómedent eum, contaminabúntur, quia panis eórum erit tantúmmodo pro vita ipsórum; non intrábit in domum Dómini.
   
   Quid faciétis in die sollémni, in die festivitátis Dómini? Ecce enim profécti sunt a vastitáte; Ægýptus congregábit eos, Memphis sepéliet eos: desiderábile argéntum eórum urtíca hereditábit, spina in tabernáculis eórum. Venérunt dies visitatiónis, venérunt dies retributiónis: sciat Israel!
   
   "Stultus - clamet - est prophéta; insánus vir spiritális." Secúndum multitúdinem iniquitátis tuæ multæ sunt inimicítiæ tuæ. Speculátur Ephraim, pópulus Dei mei, prophétam; láqueus aúcupis super omnes vias eius, inimicítiæ in ipsa domo Dei eius. Profúnde peccavérunt sicut in diébus Gábaa; recordábitur iniquitátis eórum et visitábit peccáta eórum. Quasi uvas in desérto invéni Israel, quasi prima poma ficúlneæ in inítio eius vidi patres vestros; ipsi autem intravérunt ad Baálphegor et se consecravérunt Confusióni et facti sunt abominábiles sicut id quod dilexérunt. Ephraim quasi avis avolábit glória eórum, a partu et ab útero et a concéptu. Quod si et enutríerint fílios suos, absque líberis eos fáciam, absque homínibus; sed et væ eis, cum recéssero ab eis! Ephraim, ut vidi, in venatiónem pósuit sibi fílios suos, et Ephraim edúcit ad interfectórem fílios suos. Da eis, Dómine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine líberis et úbera aréntia!
   
   r. Deus, in te sperávi, Dómine, non confúndar in ætérnum. * In tua iustítia líbera me et éripe me. v. Esto mihi in Deum protectórem et in locum munítum, ut salvum me fácias. * In tua iustítia. v. Glória Patri. * In tua iustítia.
   
In secundo nocturno anno I)
Ex Tractátibus Balduíni Cantuariénsis epíscopi (Tract. 6: PL 204, 457)
   Sæpe in languóre fílii plus cruciátur mater cóndolens, quam fílius dolens. Facit hoc amor, qui aliénum dolórem in se transfert; et sese cum augménto dolóris, ut plus condóleat quam alter dóleat, qui nonnúmquam desíderat solus dolére, ne alter dóleat. In passióne autem condoléndi, ánima condoléntis quodam modo divíditur a se, et in se. Nam, cum pátitur, qui amátur, ut dolórem eius sibi fáciat commúnem, se illi indúlget, et se transfúndit extra se; et per obséquium compassiónis se illi unit, ut vicem eius dóleat; et quodám modo præstat, ut eius sit, cui se per afféctum condoléndi infúdit, tamquam vivens apud illum, cuius sentit cruciátum.
   
   Unde senex Sýmeon, cum prophetásset de Christo et dixísset: Ecce hic pósitus est in ruínam et resurrectiónem multórum in Israel et in signum cui contradicétur, mox ad beátam Vírginem loquens subíntulit, dicens: Et tuam ipsíus ánimam gládius pertransíbit. Mater quippe Dei, quæ plus ómnibus diléxit, sicut et plus ómnibus dilécta, ita moriénti fílio compássa est, quasi vere passa. Nam secúndum magnitúdinem amóris eius, ita et dolor eius. Nam, cum fílium dilígeret plus quam se, vúlnera quæ ipse accépit in córpore, intímo sensu dolóris pértulit ipsa in mente; cui et ipsa pássio Christi pro martýrio fuit.
   
   Nam caro Christi quodam modo caro eius fuit, hoc est caro de carne eius, quam a Christo suscéptam de se plus amávit in Christo, quam suam in se. Quæ quanto plus amávit, tanto et plus dóluit; plus passa in mente quam martyr in córpore. Proínde gloriósi martýrii singulári privilégio præfúlget. Céteri nempe mártyres martýrio própriæ mortis consummáti sunt. At hæc carnem de carne sua pro salúte mundi passúram ministrávit, et in passióne Christi, et de passióne, ita ánimam eius vis dolóris obtínuit, ut quasi in Christo martýrio consummáta, summam post Christum martýrii glóriam meruísse credátur.
   
   
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut