v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
pro papa:
Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
pro episcopo:
Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
pro presbytero:
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
Ant. 1. Díligam te, Dómine, virtus mea.
Ant. 1. I love thee, Lord, my strength.
Psalmus 17 (18), 2-30
Psalm 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria
Thanksgiving for salvation and victory.
In illa hora factus est terræmotus magnus (Apc 11, 13).
In that hour there was a great earthquake (Rev 11:13).
I
I
Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. * Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
I will love Thou, Lord, my strength. Lord, my firmament, my refuge and my deliverer.
Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; * protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.
My God is my helper, and I will hope in Him. He is my protector, and the horn of my salvation, and my defender.
Laudábilem invocábo Dóminum * et ab inimícis meis salvus ero.
I will call upon the Lord in praise of Him, and I will be delivered from my enemies.
Circumdedérunt me fluctus mortis, * et torréntes Bélial conturbavérunt me;
The waves of death have encircled me, and the torrents of Belial have afflicted me,
funes inférni circumdedérunt me, * præoccupavérunt me láquei mortis.
The pains of death have surrounded me, and the torrents of iniquity have filled me with trouble.
In tribulatióne mea invocávi Dóminum * et ad Deum meum clamávi;
In my affliction I called on the Lord, and cried out to my God.
exaudívit de templo suo vocem meam, * et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.
And from His holy temple He heard my voice; and my cry penetrated into His presence even to His ears.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Díligam te, Dómine, virtus mea.
Ant. I love thee, Lord, my strength.
Ant. 2. Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
Ant. 2. The Lord gave me salvation, forasmuch as He was pleased with me.
II
II
Commóta est et contrémuit terra; † fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, * quóniam irátus est.
The earth shook and trembled: the foundations of the mountains were troubled and were moved, because he was angry with them.
Ascéndit fumus de náribus eius, † et ignis de ore eius dévorans; * carbónes succénsi processérunt ab eo.
There went up a smoke in his wrath: and a fire flamed from his face: coals were kindled by it.
Inclinávit cælos et descéndit, * et calígo sub pédibus eius.
He bowed the heavens, and came down: and darkness was under his feet.
Et ascéndit super cherub et volávit, * ferebátur super pennas ventórum.
And he ascended upon the cherubim, and he flew; he flew upon the wings of the winds.
Et pósuit ténebras latíbulum suum, † in circúitu eius tabernáculum eius, * tenebrósa aqua, nubes áeris.
And he made darkness his covert, his pavilion round about him: dark waters in the clouds of the air.
Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, * grando et carbónes ignis.
At the brightness that was before him the clouds passed, hail and coals of fire.
Et intónuit de cælo Dóminus, † et Altíssimus dedit vocem suam: * grando et carbónes ignis.
And the Lord thundered from heaven, and the highest gave his voice: hail and coals of fire.
Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, * fúlgura iecit et conturbávit eos.
And he sent forth his arrows, and he scattered them: he multiplied lightnings, and troubled them.
Et apparuérunt fontes aquárum, * et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
16 Then the fountains of waters appeared, and the foundations of the world were discovered:
ab increpatióne tua, Dómine, * ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.
At thy rebuke, O Lord, at the blast of the spirit of thy wrath.
Misit de summo et accépit me * et assúmpsit me de aquis multis;
He sent from on high, and took me: and received me out of many waters.
erípuit me de inimícis meis fortíssimis † et ab his, qui odérunt me, * quóniam confortáti sunt super me.
He delivered me from my strongest enemies, and from them that hated me: for they were too strong for me.
Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, * et factus est Dóminus fulciméntum meum;
They prevented me in the day of my affliction: and the Lord became my protector.
et edúxit me in latitúdinem, * salvum me fecit, quóniam vóluit me.
And he brought me forth into a large place: he saved me, because he was well pleased with me.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
Ant. The Lord gave me salvation, forasmuch as He was pleased with me.
Ant. 3. Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
Ant. 3. Thou, Lord, make my torch shine; light my darkness
III
III
Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam * et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,
And the Lord will reward me according to my justice; and will repay me according to the cleanness of my hands:
quia custodívi vias Dómini * nec ímpie recéssi a Deo meo.
Because I have kept the ways of the Lord; and have not done wickedly against my God.
Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, * et iustítias eius non réppuli a me;
For all his judgments are in my sight: and his justices I have not put away from me.
et fui immaculátus cum eo * et observávi me ab iniquitáte.
And I shall be spotless with him: and shall keep myself from my iniquity.
Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam * et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius.
And the Lord will reward me according to my justice; and according to the cleanness of my hands before his eyes.
Cum sancto sanctus eris * et cum viro innocénte ínnocens eris
With the holy, thou wilt be holy; and with the innocent man thou wilt be innocent.
et cum elécto eléctus eris * et cum pervérso cállidus eris.
And with the elect thou wilt be elect: and with the perverse thou wilt be perverted.
Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies * et óculos superbórum humiliábis.
For thou wilt save the humble people; but wilt bring down the eyes of the proud.
Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; * Deus meus illúminat ténebras meas.
For thou lightest my lamp, O Lord: O my God enlighten my darkness.
Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas * et in Deo meo transíliam murum.
For by thee I shall be delivered from temptation; and through my God I shall go over a wall.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
Ant. Thou, Lord, make my torch shine; light my darkness
In primo nocturno, anno II
De libro Isaíæ prophétæ
Proiecísti, Dómine, pópulum tuum, domum Iacob, quia repléti sunt haríolis orientálibus et áugures habuérunt ut Philísthim et manus aliénis pórrigunt. Repléta est terra eius argénto et auro, et non est finis thesaurórum eius; et repléta est terra eius equis, et innumerábiles quadrígæ eius; et repléta est terra eius idólis: opus mánuum suárum adoravérunt quod fecérunt dígiti eórum. Et incurvávit se homo, et humiliátus est vir: ne dimíttas eis.
Ingrédere in petram, abscóndere in púlvere a fácie timóris Dómini et a glória maiestátis eius. Oculi sublímes hóminis humiliabúntur, et incurvábitur altitúdo virórum; exaltábitur autem Dóminus solus in die illa. Quia dies Dómini exercítuum super omnem supérbum et excélsum et super omnem arrogántem, et humiliábitur; et super omnes cedros Líbani sublímes et eréctas et super omnes quercus Basan et super omnes montes excélsos et super omnes colles elevátos et super omnem turrim excélsam et super omnem murum munítum et super omnes naves Tharsis et super ómnia navígia pulchra. Et incurvábitur sublímitas hóminum et humiliábitur altitúdo virórum; et elevábitur Dóminus solus in die illa, et idóla pénitus conteréntur.
Et introíbunt in spelúncas petrárum et in vorágines terræ a fácie formídinis Dómini et a glória maiestátis eius, cum surréxerit percútere terram. In die illa proíciet homo idóla sua argéntea et simulácra sua áurea, quæ fécerat sibi, ut adoráret, ad talpas et vespertiliónes. Et ingrediétur scissúras petrárum et cavérnas saxórum a fácie formídinis Dómini et a glória maiestátis eius, cum surréxerit percútere terram. Quiéscite ergo ab hómine, cuius spíritus in náribus eius.
r. Audíte verbum Dómini, Gentes, et annuntiáte illud in fínibus terræ; * Et in ínsulis quæ procul sunt, dícite: Salvátor noster advéniet. v. Annuntiáte et audítum fácite; loquímini et clamáte, * Et ínsulis. v. Glória Patri. * Et ínsulis.
In secundo nocturno, anno II
Ex Decréto Ad gentes Concílii Vaticáni secúndi de activitáte missionáli Ecclésiæ (Nn. 23-24)
Quamvis cuílibet discípulo Christi onus fídei disseminándæ pro parte sua incúmbit, Christus Dóminus semper e número discipulórum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos géntibus prædicáre. Quare per Spíritum Sanctum, qui charísmata prout vult ad utilitátem dívidit, vocatiónem missionáriam in córdibus singulórum inspírat, simúlque in Ecclésia súscitat institúta, quæ munus evangelizatiónis ad totam Ecclésiam pértinens tamquam próprium offícium suscípiant.
Speciáli enim vocatióne signántur, qui cóngrua naturáli índole prditi, dótibus et ingénio idónei, paráti sunt ad opus missionále suscipiéndum, sive autóchtoni sive éxteri: sacerdótes, religiósi, láici. A legítima auctoritáte missi, fide et obœdiéntia ad eos qui longe sunt a Christo éxeunt, segregáti in opus ad quod assúmpti sunt tamquam minístri Evangélii, ut fiat oblátio géntium accépta et sanctificáta in Spíritu Sancto.
At vero Deo vocánti homo respondére debet tali modo, ut carni et sánguini non acquiéscens totum sese devínciat óperi Evangélii. Hoc autem respónsum dari nequit nisi Spíritu Sancto incitánte et roboránte. Missus enim intrat in vitam et missiónem eius, qui semetípsum exinanívit formam servi accípiens. Ideo parátus esse debet ad vitam stare vocatióni suæ, renuntiáre sibi et ómnibus quæ hucúsque sua hábuit, et ómnibus ómnia sese fácere. Annúntians Evangélium in géntibus, cum fidúcia notum fáciat mystérium Christi, pro quo legatióne fúngitur, ita ut in ipso áudeat, prout opórtet, loqui, scándalum crucis non erubéscens.
r. Iustus germinábit sicut lílium, * Et florébit in ætérnum ante Dóminum. v. Plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. * Et florébit. v. Glória Patri. * Et florébit.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.