v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
pro papa:
Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
pro episcopo:
Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
pro presbytero:
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
Ant. 1. Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster.
Ant. 1.
Psalmus 20 (21)
Psalm 20 (21)
Gratiarum actio pro regis victoria
Thanksgiving for the King's victory
Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sæculum sæculi (S. Irenæus).
He has received life, the Risen One, for ever and ever (S. Irenaeus).
Dómine in virtúte tua lætábitur rex, * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
Lord, the king rejoices in Thy strength; how Thy help fills him with gladness!
Desidérium cordis eius tribuísti ei * et voluntátem labiórum eius non denegásti.
Thou gavest him what his heart desired, Thou didst not refuse what his lips asked.
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; * posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
For Thou hast warned him of exquisite blessings, Thou hast put on his head a crown of pure gold.
Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, * longitúdinem diérum in sæculum et in sǽculum sǽculi.
He asked thou for life, thou gavest it unto him, for long days forevermore and for ever.
Magna est glória eius in salutári tuo, * magnificéntiam et decórem impónes super eum;
Great is his glory, thanks to Thy help; Thou put on him splendor and magnificence.
quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, * lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
Thou makest it forevermore an object of blessings; Thou fill him with joy in front of thy face.
Quóniam rex sperat in Dómino * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
For the king trusts in the Lord, and by the goodness of the Most High he doth not waver.
[Invéniet manus tua omnes inimícos tuos, * déxtera tua invéniet, qui te odérunt.
[Thy hand, O king, will reach all thy enemies, thy right hand will reach those who hate thou.
Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: † Dóminus in ira sua deglútiet eos, * et devorábit eos ignis.
Thou shalt make them like a fiery furnace on the day when thou show thy face; the Lord will destroy them in His wrath, and fire will devour them.
Fructum eórum de terra perdes * et semen eórum de fíliis hóminum.
Thou shalt wipe out their seed from the earth, and their descendants from the children of men.
Quóniam intendérunt in te mala, * cogitavérunt consília: nihil potuérunt.
They have prepared for thee destruction, they have devised evil designs, but they will be powerless.
Quóniam pones eos dorsum, * arcus tuos tendes in vultum eórum.]
For thou shalt turn thy back on them; with thy darts thou shalt aim at the forehead.]
Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Arise, Lord, in Thy strength! We want to sing and celebrate Thy power.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster.
Ant.
Ant. 2. Cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam, allelúia.
Ant. 2. When the Prince of shepherds appears, thou shalt receive the crown of glory, which never fades, alleluia.
Psalmus 91 (92)
Psalm 91 (92)
Laus Domini creatoris
Praise be unto the Lord the Creator
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti (S. Athanasius).
Praises celebrate the great deeds of the only-begotten Son (St. Athanasius).
I
I
Bonum est confitéri Dómino * et psállere nómini tuo, Altíssime,
It is good to praise the Lord and to sing Thy name, O Most High;
annuntiáre mane misericórdiam tuam * et veritátem tuam per noctem,
to proclaim Thy mercy in the morning, and Thy truth during the night,
in decachórdo et psaltério, * cum cántico in cíthara.
on the ten-stringed harp, and the psaltery, with a canticle on the zither.
Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
For Thou hast rejoiced me, O Lord, in Thy creation, and I will rejoice over the works of Thy hands.
Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
How beautiful are Thy works, Lord, how deep Thy thoughts are.
Vir insípiens non cognóscet, * et stultus non intélleget hæc.
The stupid man will not know them, and the fool will not understand them.
Cum germináverint peccatóres sicut fenum, * et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
When sinners have sprouted like grass, and all those who work iniquity have come forward,
hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; * tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.
yet it will be destined for destruction for ever and ever. But Thou, Lord, are eternally the Most High, O Lord.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam, allelúia.
Ant. When the Prince of shepherds appears, thou shalt receive the crown of glory, which never fades, alleluia.
Ant. 3. Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui (T.P. Allelúia).
Ant. 3. Good and faithful servant, enter into the joy of thy Lord (T.P. Alleluia).
II
II
Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, † quóniam ecce inimíci tui períbunt, * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
For behold, Lord, thy enemies, behold, thy enemies will perish, and all those who work iniquity will be scattered.
Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, * perfusus sum óleo úberi.
And my horn will rise up like the unicorn's, I have been bathed in abundant oil.
Et despíciet óculus meus inimícos meos, * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
And my eye will despise my enemies, and my ear will hearken the cries of anguish of the wicked who rise up against me.
Iustus ut palma florébit, * sicut cedrus Líbani succréscet.
The righteous will blossom like the palm tree, and it will multiply like the cedar of Lebanon.
Plantáti in domo Dómini, * in átriis Dei nostri florébunt.
Planted in the house of the Lord, they will flourish in the courts of the house of our God.
Adhuc fructus dabunt in senécta, * úberes et bene viréntes erunt,
They will still bear fruit in old age, and they will flourish and be very vigorous,
ut annúntient quóniam rectus Dóminus refúgium meum, * et non est iníquitas in eo.
to proclaim that the Lord our God is righteous, and that there is no iniquity in Him.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui (T.P. Allelúia).
Ant. Good and faithful servant, enter into the joy of thy Lord (T.P. Alleluia).
v. Audies de ore meo verbum. R/ . Et annuntiábis eis ex me.
In primo nocturno, utroque anno
De Epístula prima beáti Petri apóstoli
Senióres qui in vobis sunt óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite qui est in vobis gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.
Simíliter, adulescéntes, súbditi estóte senióribus. Omnes autem ínvicem humilitátem indúite, quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.
Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore, omnem sollicitúdinem vestram proiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estóte, vigiláte. Adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit quærens quem dévoret. Cui resístite fortes fide, sciéntes eádem passiónum ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fíeri.
Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit vos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidábit, fundábit. Ipsi impérium in sæcula sæculórum. Amen.
r. Iusti in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum; * Ideóque accípiunt regnum decóris de manu Dómini. v. Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. * Ideóque. v. Glória Patri. * Ideóque.
In secundo nocturno, anno II
Ex Epístula Ioánnis papæ octávi ad cómitem Moráviæ (anno 880: MGH, Epistulæ, 7, 223-224)
Methódium venerábilem archiepíscopum vestrum interrogávimus coram pósitis frátribus nostris epíscopis, si orthodóxæ fídei sýmbolum ita créderet et inter sacra missárum sollémnia cáneret, sícuti sanctam Románam Ecclésiam tenére et in sanctis sex universálibus sýnodis a sanctis pátribus, secúndum evangélicam Christi Dei nostri auctoritátem promulgátum atque tráditum constat.
Nos autem illum in ómnibus ecclesiásticis doctrínis et utilitátibus orthodóxum et profícuum esse reperiéntes, vobis íterum ad regéndam commíssam sibi Ecclésiam Dei remísimus, quem véluti pastórem próprium ut digno honóre et reveréntia lætáque mente recipiátis, iubémus, quia nostræ apostólicæ auctoritátis præcépto, eius archiepiscopátus privilégium confirmávimus et in perpétuum, Deo iuvánte, firmum manére statúimus, ut iuxta canónicam traditiónem, ómnium negotiórum ecclesiasticórum curam hábeat ipse, et ea velut Deo contemplánte dispénset; nam pópulus Dómini illi commíssus est et pro animábus eórum hic redditúrus erit ratiónem.
Litteras dénique sclaviníscas a Constantíno quondam philósopho repértas, quibus Deo laudes débite résonent, iure laudámus et in eádem lingua Christi Dómini nostri præcónia et ópera enarréntur, iubémus; neque enim tribus tantum sed ómnibus linguis Dóminum laudáre, auctoritáte sacra monémur quæ præcipit dicens: Laudáte Dóminum omnes gentes et collaudáte eum omnes pópuli; et apóstoli repléti Spíritu Sancto locúti sunt ómnibus linguis magnália Dei.
Nec sane fídei vel doctrínæ áliquid obstat sive missas in eádem sclavínica lingua cánere, sive sacrum evangélium vel lectiónes divínas novi et véteris Testaménti, bene translátas et interpretátas légere aut ália horárum offícia ómnia psállere. Iubémus tamen ut in ómnibus ecclésiis terræ vestræ propter maiórem honorificéntiam evangélium latíne legátur, et póstmodum sclavínica lingua translátum in áuribus pópuli latína verba non intelligéntis, annuntiétur, sicut in quibúsdam Ecclésiis fíeri vidétur; et si tibi et iudícibus tuis placet missas latína lingua magis audíre, præcípimus ut latíne missárum tibi sollémnia celebréntur.
r. Sacerdótes eius índuant iustítiam, * Et sancti eius exsultatióne exsultábunt. v. Illuc prodúcam cornu David, parávi lucérnam Christo meo. * Et sancti. v. Glória Patri. * Et sancti.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.