v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Lord Jesus, grant unto our souls Eternal paschal joy, we pray, And grant a share in victory To those reborn by grace today.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
All glory, Jesus, be to you, The conqueror whom we adore, The Father and the Spirit blest Who reign with you for evermore.
Ant. 1. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 1. Incline Thine ear unto me, O Lord, and deliver me.
Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Psalm 30
Afflicti supplicatio cum fiducia
Supplication of the afflicted with confidence
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
Father, into Your hands I commend My spirit (Lk 23:46)
I
I
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; * in iustítia tua líbera me.
I have hoped in Thou, Lord; that I should never be confounded; in Thy righteousness, deliver me.
Inclína ad me aurem tuam, * accélera, ut éruas me.
Incline thy ear unto me; Make haste to deliver me. Be me a protective God and a house of refuge, * that Thou may save me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, * ut salvum me fácias.
For Thou art my strength and refuge, and for Thy Name's sake Thou shalt lead me and feed me.
Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu * et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
Thou shalt rescue me from this snare that they have hidden against me, for Thou art my protector.
Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, * quóniam tu es fortitúdo mea.
I commend my soul into Thy hands; Thou hast redeemed me, Lord, God of truth.
In manus tuas comméndo spíritum meum; * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
Thou hate those who cling without any fruit to vain things.
Odísti observántes vanitátes supervácuas, * ego autem in Dómino sperávi.
As for me, I have put my hope in the Lord. I will leap for joy and gladness in Thy mercy.
Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, * quóniam respexísti humilitátem meam;
For Thou hast looked upon my humbled state; Thou hast saved my soul from anguish.
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, nec conclusísti me in mánibus inimíci; * statuísti in loco spatióso pedes meos.
And Thou didst not deliver me into the hands of the enemy; Thou put my feet out to sea.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. Incline Thine ear unto me, O Lord, and deliver me.
Ant. 2. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 2. Illumine, Lord, Thy face upon Thy servant.
II
II
Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; conturbátus est in mæróre óculus meus, * ánima mea et venter meus.
Have mercy on me, Lord, for I am very afflicted; my eye, my soul, and my bowels are troubled with anger.
Quóniam defécit in dolóre vita mea * et anni mei in gemítibus;
For my life is consumed in pain, and my years in groaning.
infirmáta est in paupertáte virtus mea, * et ossa mea contabuérunt.
My strength has been weakened by poverty, and my bones are shaken.
Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde et timor notis meis: * qui vidébant me foras, fugiébant a me.
More than all my enemies, I have become an object of reproach, especially to my neighbors, and the terror of those who know me.
Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; * factus sum tamquam vas pérditum.
Those who saw me outside fled from me. I have been forgotten by hearts, like a dead man.
Quóniam audívi vituperatiónem multórum: * horror in circúitu;
I have been like a broken vessel; for I have heard the insulting words of those who live around.
in eo dum convenírent simul advérsum me, * auférre ánimam meam consiliáti sunt.
When they gathered together against me, they held a council to take my life.
Ego autem in te sperávi, Dómine; dixi: «Deus meus es tu, * in mánibus tuis sortes meæ».
But I have hoped in Thee, Lord. I said, "Thou art my God;
Eripe me de manu inimicórum meórum * et a persequéntibus me;
my destinies are in Thy hands. Snatch me from the hand of my enemies and persecutors.
illústra fáciem tuam super servum tuum, * salvum me fac in misericórdia tua.
Let Thy face shine on Thy servant; save me by Thy mercy.
[Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te; * erubéscant ímpii et obmutéscant in inférno.
[Lord, let me not be confounded, for I have called upon Thou. Let the ungodly be ashamed and led into hell; let deceitful lips become dumb,
Muta fiant lábia dolósa, † quæ loquúntur advérsus iústum protérva * in supérbia et in abusióne.]
they who pronounce iniquity against the righteous, with pride and insolence.]
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. Illumine, Lord, Thy face upon Thy servant.
Ant. 3. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
Ant. 3. Blessed be the Lord, for He hath shown me His mercy.
III
III
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
How great, O Lord, is the abundance of Thy meekness, which Thou hast set up for those who fear Thou!
Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
Thou exercise it against those who hope in Thou, in the sight of the children of men.
Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum;
Thou shalt hide them in the secret of Thy face, safe from the tumult of men.
próteges eos in tabernáculo * a contradictióne linguárum.
Thou shalt protect them in Thy tabernacle from tongues that attack them.
Benedíctus Dóminus, * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
Blessed be the Lord, for He hath shown His mercy unto me in a fortified city.
Ego autem dixi in trepidatióne mea: * «Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum».
As for me, I said in the transport of my spirit: I have been rejected from before Thy eyes.
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
That is wherefore Thou heardest the voice of my prayer when I cried out to Thou.
Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: fidéles consérvat Dóminus * et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
Love the Lord, all of thee His saints; for the Lord will seek the truth, and He shall punish widely those who give themselves up to pride.
Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
Be courageous, and let thy hearts be strengthened, all thou who hope in the Lord.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
Ant. Blessed be the Lord, for He hath shown me His mercy.
In primo nocturno, anno II )
De Actibus Apostolórum 21, 1-26
Dum factum esset ut navigarémus abstrácti ab Ephésiis, recto cursu vénimus Cho et sequénti die Rhodum et inde Pátara; et cum invenissémus navem transfretántem in Phœnícen, ascendéntes navigávimus. Cum paruissémus autem Cypro, et relinquéntes eam ad sinístram navigabámus in Sýriam et vénimus Tyrum, ibi enim navis erat expositúra onus. Invéntis autem discípulis, mánsimus ibi diébus septem; qui Paulo dicébant per Spíritum, ne iret Hierosólymam.
Et explícitis diébus, profécti ibámus, deducéntibus nos ómnibus cum uxóribus et fíliis usque foras civitátem, et pósitis génibus in lítore orántes, valefécimus ínvicem et ascéndimus in navem, illi autem rediérunt in sua. Nos vero navigatióne explícita, a Tyro devénimus Ptolemáida et salutátis frátribus mánsimus die una apud illos. Alia autem die profécti vénimus Cæsaréam et intrántes in domum Philíppi evangelístæ, qui erat de septem, mánsimus apud eum. Huic autem erant fíliæ quáttuor vírgines prophetántes.
Cum morarémur plures dies Cæsaréæ, supervénit quidam a Iudæa prophéta nómine Agabus; is cum venísset ad nos et tulísset zonam Pauli, álligans sibi pedes et manus dixit: «Hæc dicit Spíritus Sanctus: Virum, cuius est zona hæc, sic alligábunt in Ierúsalem Iudæi et tradent in manus géntium.» Quod cum audissémus, rogabámus nos et qui loci illíus erant, ne ipse ascénderet Ierúsalem. Tunc respóndit Paulus: «Quid fácitis flentes et affligéntes cor meum? Ego enim non solum alligári sed et mori in Ierúsalem parátus sum propter nomen Dómini Iesu.» Et cum ei suadére non possémus, quiévimus dicéntes: «Dómini volúntas fiat!»
Post dies autem istos præparáti ascendebámus Hierosólymam; venérunt autem et ex discípulis a Cæsaréa nobíscum adducéntes apud quem hospitarémur, Mnasónem quendam Cýprium, antíquum discípulum. Et cum venissémus Hierosólymam, libénter excepérunt nos fratres. Sequénti autem die introíbat Paulus nobíscum ad Iacóbum, omnésque collécti sunt presbýteri. Quos cum salutásset, narrábat per síngula, quæ fecísset Deus in géntibus per ministérium ipsíus. At illi cum audíssent, glorificábant Deum dixerúntque ei: «Vides, frater, quot mília sint in Iudæis qui credidérunt, et omnes æmulatóres sunt legis; audiérunt autem de te quia discessiónem dóceas a Móyse omnes qui per gentes sunt, Iudæos, dicens non debére circumcídere eos fílios suos neque secúndum consuetúdines ambuláre. Quid ergo est? Utique áudient te supervenísse. Hoc ergo fac, quod tibi dícimus. Sunt nobis viri quáttuor votum habéntes super se; his assúmptis, sanctífica te cum illis et impénde pro illis, ut radant cápita, et scient omnes quia, quæ de te audiérunt, nihil sunt, sed ámbulas et ipse custódiens legem. De his autem, qui credidérunt, géntibus nos scrípsimus iudicántes, ut abstíneant ab idolothýto et sánguine et suffocáto et fornicatióne.» Tunc Paulus, assúmptis viris, póstera die purificátus cum illis intrávit in templum annúntians expletiónem diérum purificatiónis, donec offerrétur pro unoquóque eórum oblátio.
r. Deus, cánticum novum cantábo tibi, allelúia; * In psaltério decem chordárum psallam tibi, allelúia, allelúia. v. Qui das salútem régibus, qui liberásti David servum tuum de gládio malígno. * In psaltério. v. Glória Patri. * In psaltério.
In secundo nocturno, anno II )
Ex Tractátu Dídymi Alexandríni De Trinitáte (Lib. 2, 12: PG 39, 667-671)
Renovat nos in baptísmo Spíritus Sanctus ut Deus, una cum Patre et Fílio, nosque ex defórmi statu ad prístinam pulchritúdinem redúcit, ac sua implet grátia, ádeo ut nullam ámplius rem, quæ expeténda non sit, cápere possímus; et líberat a peccáto atque a morte; et ex terrénis, id est ex terra et cínere, spiritáles facit, et partícipes divínæ glóriæ, et fílios et herédes Dei ac Patris, et confórmes imáginis Fílii, et coherédes eius, et fratres, una cum eo glorificándos, simúlque cum ipso regnatúros; et pro terra rursus donat cælum, et paradísum liberáliter largítur; et ángelis iam honoratióres facit; et divínis piscínæ fluéntis tantam gehénnæ inexstinguíbilem flammam exstínguit.
Duæ sunt enim homínibus conceptiónes, áltera ex nostris córporibus, áltera ex divíno Spíritu. De utráque apte scripsérunt dogmátici viri. Ego vero uniuscuiúsque et nomen ascríbam et doctrínam ipsam. Ioánnes: Quotquot autem accepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his qui credunt in nomen eius, qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Quotquot, inquit, in Christum credidérunt, potestátem accepérunt, ut fílii Dei efficeréntur, id est Spíritus Sancti, utque congéneres fíerent Dei. Ut enim osténderet quod génerans ille Deus Spíritus Sanctus est, subiúnxit ex persóna Christi: Amen, amen dico tibi: Nisi quis génitus fúerit ex aqua et Spíritu, non potest introíre in regnum Dei.
Visibíliter enim visíbile nostrum corpus piscína parit, ministrántibus sacerdótibus; spiritáliter autem corpus simul et ánimam, ministrántibus ángelis, Spíritus Dei, qui ómnibus intellegéntiis invisíbilis est, baptízat ipse in semetípsum et regénerat. Nam Baptísta quoque histórice et consentánee cum hac locutióne: Ex aqua et Spíritu, ait de Christo: Ille vos baptizábit in Spíritu Sancto et igne. Cum enim fíctile sit vas humánum, ídeo primum índiget ut per aquam purificétur, deínde ut per spiritálem ignem roborétur ac perficiátur (est enim Deus ignis consúmens); atque ita Spíritu Sancto índiget, a quo perféctum fiat et renovétur; novit enim spiritális ignis étiam irrigáre, novit spiritális aqua étiam reconfláre.
r. Allelúia. Audívimus eum in Ephrata, invénimus eum in campis silvæ; * Introívimus in tabernáculum eius, adorávimus in loco ubi stetérunt pedes eius, allelúia, allelúia. v. Surge, Dómine, in réquiem tuam, tu et arca sanctificatiónis tuæ. * Introívimus. v. Glória Patri. * Introívimus.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.